IANI DOUZAEPETRUS SCRIVERIUS Ex Auctoris schedis & liturarijs magnam partem descripsit, sparsa collegit, ac iunctim edidit. Accedunt IOSEPHI SCALIGERI, IUSTI LIPSII, aliorumque ad DOUZAM Carmina. Ex officina THOMAE BASSON. ___________________ M. D. C. IX. |
Illustrissimo & Excellen- |
QUemadmodum Cicero de Caio Caesare loquens, eos autumat maximum cepisse emolumentum, maximum fructum vitae suae, qui eum vel solo adspectu intuendo [fol. *2v] cognovissent: idem ego de IOHANNE SAMOSCIO, Post ingentia facta Deorum in templa recepto: idem (inquam) de illo INCOMPARABILI HEROE semper iudicavi, cunctis adsentientibus virtuti eius meaeque opinioni Eius virtutis famam buccinatricem ipsi adeo Antipodes percipere potuerunt. Quae quidem talis fuit, ut cuncti faterentur ei viro (sicuti Scipioni Africano) divinam mentem esse, & faustis omnibus coelo cuncta poertendi. Certè ego incensus cupiditate seu desiderio praeclarum aliquid praecellensque videndi, nihil per universum terrarum orbem illustrius inveniebam. Nihil mihi sanctius videbatur, nihil beatius illo solo, in quo videlicet tantae vertutis fulgor conderetur. Haec agitanti Fortuna dextram porrexit, pul- [fol. *3r] cherrimique voti compotem fecit. Iam tum mihi videbar μετά Πεγάσῳ ἱππηλατεῖν adscriptitius familiaris MAGNO STRATOPEDARCHAE. Hanc ego diem omnibus gratulationibus meis iure antepono: quippini? quâ licuit praesentissimos divos oculis intueri, dextramque contingere Barbarorum domitricem, amicorum sociorumque fidam opitulatricem. Quid multa? adspexi suspexique ingentes illas dotes, frontem decoram, plenam maiestatis, igneum vigorem. cepique considerando fructum vitae meae longè uberrimum. Quòd si, ut rectè Horatius ait, Res gerere & captos ostendere civibus hostes Attingit solium IOVIS & caelestia tentat; quis titulos meruit augustiores, quis illustriora stipendia fecit sub [fol. *3v] auspicio Martis & Literarum IOHANNE SAMOSCIO? Non quidem eo modo ut Timotheus Athenarum Dux, cuius praecipuae actiones Fortunae tribuebantur, sed agendo, vigilando, non procrastinando. [...]
Arte simul possis carminis, ut Genio. Ne tibi displiceas: solus (mihi crede) Secundo Nî fueris primus, Douza, secundus eris.
Sive Elegos, cultum sive Epigramma facit: Nectare seu liquido fragantia Basia misca, Basia, queîs meritò Iupiter invideat: (5) Cur voluit dici praesagâ mente Secundus, Cùm nullus primum quem sequeretur erat? An quia venturum norat volventibus annis, Cuî ferrent primas saecla Douziadem? Sic est. Nam Douza rediviva in pectore Musa Plaute, & Flacce tua, & docte Catulle tua est. Salvete, ô Batavi gentis, par nobile Vatum, Lumina, luminitusque officite Hesperae. [p. 581]
Et tu Basiolis note Secunde tuis: O quae cycnaeo raptum per inane volatu In vestrum subitò me ferat aura nemus! (5) Quis dabit, o, cupido venas reperire latentes? Scandere quis rupes, magne Poëta, tuas? Hîc ubi siderei pennis subvectus Amoris, Ausus es intactam vatibus ire viam. Et nova iucundis passim aspirare susurris, (10) Plena voluptatis nectare Basiola: Basiola, heu, quoties, caro dum pendet ab ore, Interrupta tuae suaviolis Dominae? Illa quidem tantum debet tibi, docte Secunde, Quantum nec Latio Cynthia Callimacho. (15) Sed nihil hoc, prae quod debere fatentur Amores: Parva loquor, debet plus Venus ipsa tibi. Nos quoque debemus: quis enim genus esse rosarum Basia Basiolis nosceret absque tuis? Semina quis Venerem laetos sparsisse per agros, [p. 582] (20) Unde seges cupidis illa creata fuit? Felix, tantarum causas cui pandere rerum Et primo & soli cura, Secunde, fuit. His iam pro meritis plaudit tibi quicquid amantum est: Tu modò ne dubita de pietate mea. (25) Certè ego Lenaei laticis tibi terna quotannis, Et totidem lactis cymbia constitui: Et dixi lachrymans, Macte hoc pro tempore lacte, Macte esto lachrymis. Macte, Secunde, mero. Ipse tuum nomen magnâ ter voce vocavi: (30) Ipse tuli cineri myrtea serta tuo. Nunc quoque idem sacro patriam veneratus ad urnâ Et te ad sacra quidem parva, sed apta voco. At tu pauxillum, fiat quod pace Neaerae, Elysii sanctas linque libens choreas. (35) Nec mihi sit fraudi, quod te sociumque ducemque Scribundis studeo versibus esse mihi. Passus idem à vobis Genius fuit ante Propertî. Ire per exemplum sit mihi posse tuum. Non te ego in Hesperiam retrabo, gelidamque Pyrenem: (40) Heu gravis ulterius non erit illa tibi. Ad patrias sedes, nostrumque vocaris in orbem: Cypridis ad Lucum quà viret Haga tua. Haec te vitales genitum submisit in auras, Hî pariter tecum nata puella tua est. (45) Quare age, (sic, prae te contemptu omnibus, unum Elysium discat te resonare nemus: Et tibi cum Domina princeps, Heroidas inter, Contingat nulla non tribuente locus). Huc ades, aspiraque mihi, dum Basia canto, [p. 583] (50) Et me placato numine dexter adi. Numine, quod frustra cupiunt sentire profani, Ec quantum est hominum de leviore nota. Nec minus hîc ego te cupidè, mea Vita, tuosque Optarim amplexus & rosea ora mihi. (55) Basia Cypris amat: ipsa haec dum Cypris amabit, Una mihi in votis Basia semper erunt. Nec saturum nobis unquam cor inde futurum est, Millia non si des usque recenta mihi. Nescit, quid sit amor, finem qui ponere amori, (60) Aut unquam hinc fieri qui satur, Ida, potest. Tu verò dulces mecum coniunge salivas Oris, & inspirans dentibus ora preme: Transmittensque animae florem, me nectare grato Prolue, & in partem gaudia nostra iuva. (65) Dum simul alternis in suaviolis defectos Lumina nos oculis linquere cogat Amor.
Ille etiam, si fas, exsuperare feras: Quem non ista movent tua Basia, quae cor & ipsum Heu penitus totum mi mihi surripiunt. (5) Nam simul haec recolo, verè dare suavia, mîque Delicijs videor omnibus affluere. Sed neque quis, possum, vel ubi sim, nosse beatus, Cùm memor è toto pectore sensus abit. Hinc prae Basiolis sordent mihi cuncta Neaerae: [p. 584] (10) Mattia caelestûm nec meliora puto. Et scio, nec fallor: quid enim pote suavius esse Sive sit hoc Nectar, sive sit ambrosia? Si tamen esse aliud quicquam pote suavius, una Tu mihi tu dici suavior Ida potes.
Verè sidera nostra, non ocelli: Labella ebria, non labella, lecta Sed corallina littore ex Ibero: (5) Sed glessum, lachrymaeque filiarum Solis succina, & ignei pyropi. Quae libans calyces putes rosarum: O mî suavia grata, nomine & re Verè suavia, quae sui ipsa parte (10) Quintâ nectaris imbuit Dione: O cervix rosea, ô genae virentes, Vobis labra quis abstinere, quisve os, Quis linguam cupidos queatve dentes? Quamvis exanimisque mortuusque, (15) Si quicquam exanimes pote excitare est. Quis vos non capiatur usque & usque Genae, suavia, colla, labra, ocelli, Admorsos, meus ut Secundus olim, Bis mille oscula cui parum fuere, (20) Porrò ad millia basiare mille? Quis vos non trahere ad se, & ire suctum Usque ad millia millies ducenta, Conchatim Herculeo arctiore nexu, [p. 585] Complexuque hedera tenaciore?
Astra tuis oculis, spiritui ambrosia: Vive in basiolis, dico tibi lux mea, vive. His sine nam peior funere vita tua est. (5) His sine nec caelum placeat mihi: lude Rosilla, Lude, nec à labris ora recelle meis. Oscula pange, parum est, pange altius, adde salivas, Inque meum toto corpore corpus abi. Scilicet haud vita est, vulgo quae vita putatur, (10) Basia quam faciunt, vita ea vera mihi. Atque eadem si non aliud quam luminis aura est, Quid novum, & hanc ipsam basia si faciunt? Ergo fac assidue iungas tua gaudia nostris, In mea transfusis ossa suaviolis. (15) Sic illi vixere, quibus se lumine claro Iustitiae & tangi numina passa Deûm. Sic nostro cum Vate Neaera Hispana: nec ipsos Caelestes aliud nectar habere puta.
Dat Hyblam mihi, dat Rosilla mulsum, Atticosque, & Hymettios sapores, Dat nardique, opobalsamique succos, (5) Auram Corycij croci, recensque Rapta succina de manu puellae, [p. 586] Dat stacten, balanumque, saccarumque, Pastillos casiae atque cinnamomi, Thymum, lilia, rosinarisque florem: (10) His amaracinum adde, murrhinamque, Narcissos, violaria, & roseta: Adde & malobathrum, Syrumque olivum, Et quantum ambrosiaeque nectarisque Iovis cella, Deûm aut penus refundit: (15) Quae mî cuncta, nec id quidem gravatè, Sincero ex animo intimoque, & ipsis Propinat penitissimis medullis. O quae laetitiae mihi, quot inquam Candido pede gaudia appropinquant, (20) Quae dies ego gaudeamque noctes, Vitae & tempora quot meae supersunt. Namque ad me modò misit illa Latrin Ancillam, mihi nuncium adferentem Optatum. Iubet ecce te Rosilla, (25) Sola delitiae tuae Rosilla, Ad sese ut venias meridiatum: (Credo dicere velle saviatum) Libello citat illa te Diones, Vadatum vadimonijs Amoris, (30) Et tu lente domi sedere pergis? Nec mensam properè merumque linquis, Et festis positas dapes amicis? Nec curae Dominae tibi puellae Blanda ad basia sunt vocationes? (35) Imò & iam patrij Lares valete, Et vos cum dapibus valere mensae, Convictusque sodalium suaves. [p. 587] Namque & Dijs patrijs, domoque possum Et coenis Saliaribus carere, (40) Convictuque sodalium suâvi, At non suaviolis meae puellae. Quid me quid reprehenditis lacernâ? Quid togam mihi scinditis propinqui? Quid collo inijcitis manum hinc & inde, (45) Nequicquamque morarier rogatis, Dum pransus fuero? me omittite, inquam: Sat vestrae mihi symbolae est superque. Ieiunum quod adhuc enim inque pransum Hinc causamini abire me, cibumque (50) Vobiscum ut capiam prius, monetis, Pergam ad suavia quam meae puellae, Frustra estis. Quid enim? his iuvabar olim, Nec quicquam prius esse rebar, ante Gustassem oscula quàm meae Rosillae. (55) At postquam his mihi contigit madenti Blandis sugere nectar ex labellis, Ingratae stomacho meo placentae, Et liba omnia dulciariorum, Ingratae ambrosiae dapes fuerunt: (60) Iam nec ostrea me iuvant Lucrina, Afrae nec faciunt aves palato. Frustra Achaemenios mihi paratus, Frustra mattia ponitis ministri: Frustra fercula ganeata mensae, (65) Nobis quêis opus est nihil, secundae, Quos longè melior tenet Cupido. Pro cibo Dominae mihi labella, Proque Indo sale, mattijsque cunctis: [p. 588] Pro malis Syrijsque Medicisque, (70) Malae purpureae, genaeque laeves. Pro cantu mihi blanda murmurilla, Suaviatio suavis, & susurri: Pro dape oscula, morsiunculaeque, Afflatusque animae suaveolentes, (75) Languoresque & anhelitus frequentes: Pro potu mihi sibila, atque risus, Et suctae teneris labris salivae, Plenae nectaris, & dapis Deorum: Nec mî victu alio aegra vita constat. (80) Queis possint fieri haec modis, rogatis? Ignoro: fieri sed omnia in me Amans sentio. quid? quòd ipse nuper Vi morbi & cruciatibus medullas Et languoribus omnibus peresus, (85) Damnatus Libitinae eram peculî, Relegandus in Inferas paludes: Et iam corpore, voce, spirituque Toto nullus eram, reliqueratque Color sanguine destituta membra, (90) Iam paratus erat triens Charonti, Funebri & positus thoro iacebam Excors, exanimatus, inque portam Extendens stupidos rigore calces: Cùm me flore animae fragrantis afflans (95) Dilectae revocavit aura Nymphae, Extincto & medicinam amica fecit Oris cinnamei halitu, inditoque Succis omnibus efficaciore In os suaviolo, & statim revixi. [p. 589]
Ausa Thalia Umbri scribere Callimachi est: At benè si nostrae cognôsset labra puellae, Gustassetque animae mel semel, Ida, tuae. (5) Oscula, non oculi praestant in amore ducatum: Cedant ergo unis Lumina basiolis, Tantum basiolis, dixisset, lumina, quantum, Douza, Idae cedit Cynthia nostra tuae.
Scripsit amans: Oculi sunt in amore duces. Quid mirum? nec enim vesano scilicet illi Contigerat dominae basia nosse meae. (5) Ast ego quid suavi perfusus nectare sensus Optatis toties roribus immadui. Expertus, Labris concedite lumina, dico: Oscula, non Oculi sunt in amore duces.
Dissuaviando pasci Teneri volunt amores. [p. 590] Atque illud est opinor (5) Homini, esse homo quamobrem Amet: omnis hîc Venustas, Et quicquid est Amorum, Et quicquid est Lepôrum: In hoc Lubentiae omnes, (10) Omnesque Gratiae insunt. Iovi Dijsque magnis Me proximum esse duco, Quoties mihi labella, Quoties mihi papillas, (15) Et hos tuos ocellos, Et istud os hiulcum, Et laevia ista colla Contingit osculari. Utinamque mî labella, (20) Utinam mihi papillas, Et hos tuos ocellos, Et istud os hiulcum, Et laevia ista colla Meo modo, Rosilla, (25) Ad millia usque centum Contingat osculari. Tunc non Iovi modò & Dijs Me proximum esse ducam, Ipsis sed & videbor (30) Agere ex Dijs triumphum.
[p. 591] Labella frustrà hiulca porrigens mihi? Omitte: nolo me superba basies. Ut ista tanti ego ista vestra basia, (5) Iniqua, tanti ut aestimem, quotidie Ut imputentur haec trecenties mihi? Iuvent quidem ipsa (non nego) omnibus modis, Hymettijsque dulciora sunt favis: Nihil sed ante vesperam imò protenus (10) Futura nil, simul me abire iusseris, Et ille tam benignè & ebriè nimis Madere visus osculis tuis modò, Situ sitique disperire coepero: Labris ubi aritudo venerit meis (15) Repente, quodque talescis opus sequi Solere, maior osculandi & acrior Tui cupido. Quare omitte conqueri O Ida namque si iuvaris osculis, Nec insolenter illa venditas mihi, (20) Datis ovabo: sin dedisse paenitet, Et exprobare pergis; ecce me tibi Paratum ea omnia, unum ad usque reddere: Mihi invicem (Ida) redde, quae dedi tibi.
(Ah parce hiulcis parce labellulis) Ut fascino aestuante turgens In Venerem toties liquescam. (5) Liquesco totus in Venerem furens, O Ida, seu me pendula brachiis [p. 592] Hinc inde captivum revincis: Sive mea ambrosiis labellis Per ora ludens, me duplici facis, (10) Serpentis instar bestiae, uti micem Linguâ. nec hoc contenta, partem A me animae fugientis aufers. Tunc Tantali ritu in medio miser Sitire potans mî videor lacu: (15) Tunc vivere intestatus opto, Tunc Cybeles fieri Sacerdos. Ignosce fasso: cuncta ego basia, Nî caetera addas, arceo: nec placent Mî gaudia ulla, cum dolore (20) Quae adveniunt, cruciatibusque. Ut nuda toto corpore stat Venus, Patere nudas sic etiam viris Monet suo exemplo puellas. Cur igitur mea, cur amabo (25) Istud recludens os roseum mihi, Non pandis unà floridulum sinum? An dispari constare, inepta, Materie sinum & ora censes? Si condis os mî, mî pariter sinum (30) Condas licebit: sin: mihi ne sinum, Ne quaeso delicata membra Invidia stimulante celes. Nec totam avarus te tamen, ô, meo Servire amori postulo: sat mihi, (35) Si me modò in partem venire Vel mediam patiare amantem. [p. 593]
Conchatim implicitum tenes amantem: Insertamque micantibus labellis, Insertamque meo decenter ori (5) Argutam docili tremore vibras Linguam, non sine grato amoris usu, Et morsu, & ioco, & omnibus susurris: Non tunc non mihi grato amoris usu, Et morsu, & ioco, & omnibus susurris, (10) Sed mensis videor frui Iuventae, Nec magni minor esse pars Olympi, Omnes quam pariter Dii Deaeque. At tu nil metuas Deos Deasve: Coram vel Iove nostra sis, necesse est. (15) Hoc unum caveas modo, Rosilla, Ne des basia laxa, ne maligna, Neve a me libeat tibi repente, Ut mos est tuus, inter osculandum Os divellere, sic ut evagandi (20) Fiat spiritui foras potestas: Sed statum obtineas, meaeque labra Contactu tibi glutinem salivae: Ne si quam bonus ille Rex Deorum, Ille inquam Veneris columbus, isto (25) Auram sentiat exeuntem ex ore, Spreta coniuge, quemque dulciorem Dulci coniuge respicit ministrum, Omnes Ambrosiaeque Nectarisque [p. 594] Permutet labiis tuis odores. (30) Ah prius peream ipse, Iuppiterque, Quàm te linquere cogar, & videre Exercentem alios meos amores: Non Nectar mihi, non Iuventa tanti est. Ah prius peream ipse, Iuppiterque, (35) Cumque ipso Iove Nectar & Iuventa.
Atque eadem luce hac, lux, mihi chara magis: Cur promissa mihi quoties te basia posco, Illicet oppositâ contegis ora manu? (5) Quantum pauca dares, erat, ut mihi basia? quantum Haec, erat, ut sineres vel tibi pauca dari? An data ne mediis intercipiantur ab auris, Inque Notos abeant non benè iuncta, times? Pone metum: nobis haec cautio prima futura est, (10) Perdita ne possis ulla fuisse queri. Tu modò labra meis include tenacia labris, Et me tricenis imbue basiolis: Sed quae concharum nexu potiora beato Esse Diis possint omnibus invidiae. (15) Immoriensque meis demum sine mente labellis, Dic, animae reddam te tibi flore meae. Reddam animae te flore tibi, reducique susurro, Vive meo, dicam, munere, vive mea. Si tamen interea si quod tibi se fugitivum (20) Surpuerit tacito tramite basiolum, Unius, Ida, loco capies mox basia centum: [p. 595] Sic poterunt labris nulla perire tuis. Quin & rem iusta libeat si expendere lance, Iam tua sunt lucro damna futura tibi.
Sine auribus prehendam. Sine cum tuis labella Mea comparem labellis: (5) Interque comparandum Pariter suaviemur, Pariter simul iocemur: Nec hunc pili, nec illum, Quid dicat, aestimemus. (10) Tu me tuum columbum Dionaeum vocabis, Eademque me salillum, Animae tuae salillum, Et me tuam medullam, (15) Et me tuam mamillam, Oculumque, suaviumque, Mopso aemulante dices. Ego invicem meam te Vocabo turturillam, (20) Idemque te salillum, Animae meae salillum, Et te meam medullam, Et te meam mamillam, Oculumque suaviumque, (25) Cotale invidente, dicam. [p. 596] Sic sic, mea ô voluptas, Pariter suaviemur, Pariter simul iocemur: Nec hunc pili, nec illum, (30) Quid dicat, aestimemus. En hos tibi lacertos, En haec labella porgo. Tu cum meo vicissim Tuum ore conserens os (35) Affla mihi suâves, Non messe de Sabaea Nec Indicos odores, Sed quos puto ipse fecis Manibus suis Cupido. (40) Ego hos ego supinus Arente fauce ducens, Penitus medullitusque Uda irrigabor usque Cor osculatione. (45) Si fors ita, heu, sub imo Pulmonis aestuantem Valeam levare flammam, Sic vivere, Ida, sic me Iuvat perire quondam: (50) Sed quàm, Dii ô Deaeque, Suaviter peribo!
Heu furti assidue me facit Ida reum. [p. 597] Desine mî lites nequicquam intendere, ne te Criminis eiusdem lex agat, Ida, ream. (5) Nam quae rapta meo quereris tibi basia furto, Haec eadem iam me surripuêre mihi.
Pange mihi saltem, lux mea, basiolum. Quale velim, quaeris? udum, tremulumque, tenaxque, Mellitum, & dulci murmure dulce sonans: (5) Quale pares rostro iungit mordente columbas: Quale salax socio cortice concha capit: Quale suo Veneris miscet Venus improba Marti: Quale mihi demum tu dare sola potes.
Quid promissa mihi negas labella? Ergo non satis est tibi, ausa quòd me Tanto tempore creditorem habere (5) Nullo cum merito meo fuisti? Nî mendax etiam mihi insuper sis, Et ludos facias misellum amantem? Ne sic in tibi supplicem, Ida, saevi. Sit dirae satis, heu, semel favillae (10) Primis molle cor imbuisse flammis, Et saevo iecur ulcerasse amore. Nos assis facis ô scelesta, nec mî Promissum dare basium, Ida, curas? [p. 598] At tandem Venus hoc iubebit ipsa, (15) Formosas Dea quae vetat puellas Periuris caput obligare votis. O quam tum hos cupies proterva fastus Emendare nova benignitate, Et te suaviolis piare centum! (20) Errabis, nihil ipse commovebor: Exercebere strictiore pene, Quid rubes? puto, strictiore poenâ. Non enim oscula, vel labella tantum, Aut linguae obijciam tibi salivas, (25) Sed durum magis & virile quiddam, Quod nunquam sinat esse te superbam, Verùm protinus in latus reclinem Pedes tollere, tentipelliumque Furentis subigat pati Priapi. (30) At non est, adeo quod expavescas: Nec est tam grave, quam putas futurum: Et, quamvis etiam grave est futurum, Placebit magis in dies magisque, Cùm rei tibi suavitas subibit: (35) Placebit scio, forsan & per omnes Iurabis Veneres, Cupidinesque, Iunonemque tuam, tibi nec unquam In vitâ melius quid obtigisse.
Hoc nimis Ida tibi, da mihi suaviolum. Id quoque plus factum si virgine credis, amanti [p. 599] Hoc mihi da saltem, dem tibi suaviolum.
Aut ros, aut tepidi flaminis aura iuvat, Algentem Phoebus, siccum liquor, esca famentem, Defessum requies & leve murmur aquae, (5) Quàm me quae Charite libas mihi basia, quid si Addere & his velles cetera? sed taceo.
Rore uda & succis lintea malo tuis. Quin & muccinium quondam fieri improbus opto, Dum tamen usque tuis, Ida, terar manibus. (5) Scilicet ut, pressas simulans emungere nares, Osculer hinc oculos, inde labella tibi.
Agedum mea ô voluptas, Mea suavitas, meum mel, Vivamus atque amemus, (5) Linguisque rem gerentes Certemus osculando. Tu protenus cruentis [p. 600] Me dentibus lacessens, Rabida ut Leaena, linguam (10) Prope abstulisti amanti: Facere ausa vulnus illi, Quae te suam columbam, Quae te suumque pullum, Et passerem pusillum, (15) Et aureum te ocellum, Donum decusque Amoris, Et te suos Lepôres, Suadaeque te medullam, Mulsum, favumque mellis, (20) Niveamque margaritam Totiens, iniqua, dixit. Quae te, tuosque lusus, Quae morsiunculasque, Non has, sed incruentas, (25) Quae velitationes, Quae basia uda & udas Tot osculationes: Quae sibila, & susurros Quae murmurilla mille, (30) Blandasque visiones Supra Catulli amores Cum Basiis Secundi Ad sidera usque fecit Lepido volare versu. (35) Hoc praemium laboris, Hoc basiare, dura, est? Quid perpetrare porro Graviusve saeviusve [p. 601] Vel verberata possis? (40) At iam, Rosilla, amabo Ah dente saeviendi Aliquando pausa fiat. Linguisque rem gerentes Certemus, incruentâ (45) Sed basiatione. Nec uter ferociore, (Equina quae voluptas) Morsu alterum cruentet: Uter sed implicatis (50) Meliusque tenaciusque Premat alterum lacertis: Uter alterum bilingui Manifestius prehendat: Uter procaciore (55) Labrum terat labello: Aut delicatioris Parte ex suâ susurri Argutias ministret. Tibi, Rosilla, victae (60) Haec audienda lex est: Nostrûm ut quot ante utrique Mista oscula hinc & inde Fuerint tot ipsa sola, Uti Lex iubet Secundi. (65) Des foenoratò amati: Blandeque collabellans Pro fingulis ineptis. Apta altera usque centum, Et altera usque mille, [p. 602] (70) Totidem modis reponas Ac tam diu supinum Ori tuo immorantem Cogaris osculari, Dum densiorem aristis (75) Mihi osculationis Facias in ore messem: Totque ipse basiorum Plenus saturque dicam: Sat ohe, sat osculatum est. (80) Tibi me, Rosilla, victo, Bacccis micans & auro Pretium monile fiet: Ter, ô, quaterque felix, Illa monile sede (85) Quod corporis fruetur, Quae me vel una solo Servare & una tactu Facere heu potis beatum est, Modò non Deum ex homullo. (90) Vel si tibi Rosilla Mulcta haec levis videtur, Subire non recuso, Octavio putatur Quam Fulvia imperanti (95) Quondam irrogasse poenam. [p. 603]
Hesterno rapui vespere basiolum: Basiolum in cuius quoque tum coenatus odorem Iuppiter, Ambrosiam dum putat esse suam. (5) Haud impune tamen: nam quo me tempore primùm Impulit in tantum mens malesuada nefas: Ilicet ex illo Charite me peius habere Semper, & hei misero velle loqui abnuere: Praeterea & mulctam hanc mihi dicere, pessima, pactis (10) Basiolis omni tempore uti caream. Basiolis egon ut caream tam dulcibus unquam? Quid si me una opera se quoque amare vetet? Non faciam, nec enim me possim; nec, si omnia possim, Morigerus iussis talibus esse velim. (15) Ire igitur, quaeque ex pacto mihi basia debet (Nam quis tam patiens creditor esse queat?) Vel prece vel pretio certum est evincere; verùm, Ne mihi quid peius eveniat, metuo Et metuo, & Dominam cupio metuisse videri. (20) Utrum, Amor ô, faciam, da rogo consilium. Audijt, & risit Veneris puer, & mihi. Sic te Rebus in adversis esse hominem timidum? Quid faceres, si non foret exorabilis illa? Quid faceres, Charite ni tibi nota foret? (25) Quare age iam promissa tibi fac basia solvat, Teque intra dentes ac labia insinues. [p. 604] Quod metuas non est: auso Domina ipsa favebit, Omninoque tibi, quae cupis evenient. Quin licet & penitis linguam nunc faucibus indas, (30) Crede mihi, verbum non facies Charite.
Vel teste Beza, argutijs Poëticis, Aut Basiorum laude censeri potest: Idem & colorum temperator optimus, (5) Et penicilli ductor, & plastes fuit: At ipse non Poëta, non plastes cluo, Sed Basiator à Secundo proximus. Habes, iocose ô Albimonte, quod petis, Eiusdem ad exemplum edolata Basia, (10) Insulsa, inepta, plena ruris Basia, Mali Poëtae, Basiatoris boni, Bonus ipse vates, Basiator non malus. Quae cùm leges memento amoribus meis, Idae & Rosillae, mîque scripta, non tibi. (15) Atque hercle cùm recogito, quid ad me, utrum Bonus Poëta iudicer, an malus tibi, ô, Fastidioso? dum placeam Rosillulae, Et Basiatorem Ida me laudet suum? Sat ampla sat laus haec mihi: quin & malus (20) Tibi iam Poëta non recuso dicier, Tantùm videri Basiator non malus Possint Rosillae, nec Secundi Basiis Mutare nostra haec Ida, si liceat, velit.
Belga quidem foelix, sed sine laude foret. Qui clarum sibi iam nomen virtute paravit, Auriacum tanti huic est habuisse Ducem: (5) Civilis belli lituus quo concidit Alba, Quam longe a Decimâ nunc iacet ille suâ! Singula quae terrâ certamina gesta marique Rettulit Hisoricâ Borrus in Acta fide: Magnaque sat Borro meritorum praemia, vera (10) Narrando famae consuluisse suae. |