Elegieën en epigrammen, Leiden 1586
Zie ook Dousa 1576: Nova poemata; Dousa 1599Annales; Dousa 1609: Poemata; Dousa 1617:Epistola Jacobae Bavariae. En zijn Elegia Belgica, een rijmbrief in het Nederlands aan Janus Gruterus.
[p. 1]
IANI DOUSAE
A NOORTWIICK
ELEGIARUM LIB. II. EPIGRAMMATUM LIB.
Cim I. LIPSI aliorumque ad eundem Carminibus.
[Vignet: Labore et constantia]
LUGDUNI BATAVORUM, EX OFFICINA PLANTINIANA, Apud Franciscum Raphelengium. M. D. LXXXVI.
[p. 2]
AD CL. DN. DOCTOREM FRANCISCUM MAELSONIUM ENCHUSANAE REIPUB. A CONSILIIS.
Elegiarum dedicatio.
QUOD Pater haud potuit spaciis exclusus iniquis,
Filius haec Patris nomine DOUSA dicat
O FRANCISCE tibi. memores tu suscipe Musas,
Nec rigida faciles exigefronte iocos.
(5) Contentusque isto sis munere, dum Pater ipse
Et maiora tibi, & te mage digna parat.
Ianus Dousa Filius absente Patre
scribebat A. M. D. XXCVI.
LV. Kalendas April.
[p. 3]
IANI DOUSAE
NORDOVICIS,
ELEGIARUM LIBER I.
ELEGIA I.
TERGEMINOS alij officiis mercentur honores,
Sola quibus turpis cura pedissequij.
Quos Toga sudatrix per limina ventilet AULAE,
TETRARCHAS, REGES, magnaloqui solitos.
(5) Scilicet ut Dapibus mutent DOMICOENIA Scurrae,
Apta Palatinis turba ministeriis.
Me generi huic faciunt invisum munia Phoebi:
Et satis, Ingenuo scilicet esse, mihi est.
Jpse pio Sacios oblectem CarmineVates,
(10) Ipse pares tantum secter amicitias.
Nec Spes destituat, sed copia larga Poëtarum-
-Affluat, ac nostros discat adire Deos.
Namque quo vicina seu ROMULUS Amsterodamo,
Seu meus hac posuit VICTOR in Urbe pedem.
(15) Nec quisquam è genere hac LEIDAM subit advena, cui non
Mox pateat toto limine nostra domus:
Quem non hospitio, quem non coenaque meroque,
Proque meis opibus comiter accipiam.
Tum quodcunque anno toto mihi dictat Apollo,
(20) Sacratur doctis omne Sodalitiis.
Care * ROGERS, nulla in toto Salis uncia DOUSA est,
[* DANIEL ROGERSIUS BRITANNUS]
Quam non expensam ferre tibi cupiat.
[p. 3]
[...]
[p. 35]
IANI DOUSAE
NORDOVICIS,
ELEGIARUM LIBER II.
ELEGIA I.
Ad Romulum Piscarium.
MUSA fave (nota ingredior delubra Sacerdos)
Huc age cum plectro, cum fidibusque veni.
Seposita sed veste veni, sed vertice nudo,
Lixivio flavum lota capillitium;
(5) Sed sertis implexa comas; ritu, AMSTERODAMO
Confinis Regio quem BOREALIS amat.
ASSA placet VOX nulla mihi: fac verba gubernent
Articuli, cantu conveniente modis.
Orgia neu quisquam turbet Musaea profanus,
(10) Carmina Municipi dum paro pauca meo.
Nam mihi Romano nunc ROMULUS ore canendus,
Hei mihi, quod solidum nil mea Musa crepet.
Sed quodcunque in me tamen Artis, & ingenii sit;
Id Civi & Vati serviat omne meo.
(15) ROMULE, nostratis columen Linguaeque, Lyraeque;
Sic te SUADA potens, sic Deus ARCAS amet;
Sic tibi sit praesto semper Dea Caeca, vagoque
Lucrificam toto luceat orbe facem:
Sic etiam Patriis victurus amere Camoenis;
(20) Nec DOUSAE placeas, LIPSIADIVE modo,
[p. 36]
Sed tua confines ediscant Carmina CAUCHI,
Et vati plaudat AMSTELIS ora suo:
Hostimenta tuo non responsura Lepori,
Aspice pro Batavis verba Latina modis:
(25) Aspice vix tandem facientem mutua DOUSAM.
Tu fueris velis aestus, & aura meis.
Et si quid mora nostra tibi conciverit aegri,
Desidiae ignoscens da precor omne meae.
Te meminisse decet, quam non mea Ianua mordax,
(30) Quàm non clausa tibi nostra domus fuerit.
Fortunata domus tali hospite; utraeque LYCAEI
Cui se sponte etiam visae aperire fores:
Cui nostri risere Lares, & vocis adulans
Gannitu plausus signa Lycisca dedit.
(35) Signa quidem plausus palpo dedit illa canino;
Gratati humano nos sumus ore tibi.
Erro: illud, nobis ipsis, dixisse volebam,
Adventu laeti IUSTUS, egoque tuo.
Praecipuè HAUTENO, cui nos debere fatemur,
(40) Quòd primùm nobis cognita SUADA tua est.
Suada, cui Docti cedat Lepor ille CATULLI,
Cuî palmam de se BILBILIS ipsa dedit.
Suada, cui par est acceptum ferre BATAVOS,
Iam LATIO cur nil amplius invideant.
(45) Unde tuis verò tam felix Gratia Dictis?
Unde tuis tantae Versibus Illecebrae?
AMSTELIAne etiam studia haec agitantur in Urbe,
Mercatusque inter & locus ingenio est?
[p. 37]
An tuus & nostras docuit te Athlantius artes?
(50) Credo equidem; Ingenium Mercuriale tibi est:
Et tibi Cattiades dictant nova Carmina Nymphae.
Quid mihi cum Latio? me mea Lingua capit:
Nunc inhonora quidem ac peregrinis oblita fucis;
At, Duce te, haud longâ culta futura die.
(55) Auguror; & Celtas vincet tua fama Poetas;
Non, se qui falso * Rhetoras indigitant;
[in margine: Histrionicum illud hominum genus intellige, vulgò Rhetorum nomine insigne.]
Portaei sed delicias, Veneresque Baifi.
Hora precor Fatis sit prior illa meis,
Qua videam Patriam per te florere Poesim, atque
(60) Ire Borussorum finibus vlterius:
Nec minus (o) nostris risum debere Theatris,
Inque malam hinc omnes Rhetoras ire crucem.
Eventura precor; viden ut Diis conscia sacro
Auspicium faciat Laurus in igne mihi?
(65) Exhilaransque Focos crepitu det signa secundo?
Omine quo faustus Vatibus annus eat:
Et mihi praecipue, Genii qui castra Batavi
Iampridem capior, ac tua Signa sequi.
Romule, municipes Dousam sine tangere chordas,
(70) Laudis & in partem posse venire tuae.
An mihi Romanae potior sit cura Thaliae?
Aut, sine te, Vatis nomen habere velim?
Di melius: nec nos ingrati audivimus unquam.
Tu potius Famae caussa ferare meae.
(75) Ipse sequar Patriis praeeuntem Carmina nervis,
Ibit & in calles pes meus usque tuos:
[p. 38]
Secretos populo calles, quà neminis antè
Trita solo, soli semita strata tibi.
Mirabar, quare nomen tibi Romulus esset:
(80) Hoc tibi sed penitus cognita Roma dedit.
Roma vetus, cuius tu multa, ignota Batavis,
Ausus es inuisis eruere e latebris:
Et clarum e tanta caligine promere Solem.
Cuius rei nobis testis Aquanus erit.
(85) Ille sua Sacrum custodit in Aede Volumen,
Aeternae referens Vrbis, & Orbis opes:
Templa, Triumphales Arcus, simulachra, Tropaea,
Marmora, Aquaeductus, Amphitheatra, vias:
Et Stadia, & Thermas, Circos, Fora, Septa, Colossos,
(90) Cumque columnatis Balnea Porticibus.
Hic Septem, tanti Imperij fastigia, Montes,
Atque Arces totidem Montibus impositas,
Et Capitolinas Lapides, & scalpta lituris
Marmora & Antiqui relliquias Latii,
(95) Vere Vrbis Bustum, ne dicam informe cadauer,
In re praesenti paene videre tibi est:
Luminibusque, animisque, ac sensibus usurpare
Conspicuum prisco quicquid in orbe fuit,
Pyramidumque minas ac Regia Mausolea,
(100) Et suspensa cauis tympana pumicibus.
Hic etiam apparent monimenta inscripta Sepulchris,
Subque meum obtutum turba Togata venit.
Vis & Pompeia spaciari lentus in vmbra?
Aut nusquam, aut oculos hic satiare potes.
[p. 39]
(105) Quò mihi ad Ausoniae proficisci velle ruinas?
Ausoniam in Batavo tu facis orbe mihi.
Nil longas opus ire vias, dum contiguus mî,
Deque tuo nobis largus Aquanus erit.
At non haec princeps agnominis huius origo.
(110) Est aliud, Titulus cur datus ille tibi.
Romulus Hersiliam donauit & Vrbe Sabinas,
Quum viduos iuvit praeda marita thoros.
Tu quoque Romanas raptu meliore Camoenas
Ausus es indigeti iungere Mercurio:
(115) Et Latios nostro donatos Iure Lepores
Transferre in Batauos, Amsteliamque tuam.
Et miramur adhuc, Venerum cur Romulidarum
Harpax, Romano Romulus ore cluas?
Haud ego tam stupidus. O Romule, Romule, dic o
(120) Qualem te nobis Patria Municipem,
Qualem te Patriae Di progenuere Quirinum?
Quam non plebeij Carminis artificem?
Tu nos, tu Batavae docuisti commoda Linguae,
Ausus inexpertos ducere prime choros:
(125) Ausoniosque sales nostro sermone referre,
Auctorem Interpres & superare tuum.
O solidum Patriae Musae decus; o nove Ulysse,
Sive opus Artis ope, seu Genio ingenii est:
Qui mores multorum hominum speculatus, & Urbes,
(130) Iure tuo Titulos Experientis habes.
Atque (ita me Dei ament) Vatem praecurris Iberum,
Mollia Carminibus sint modo Fata tuis;
[p. 40]
Ipse etiam quorum HAUTENUS miratur acumen.
Et quisquam tibi se postulet esse parem?