Janus Dousa Pater: heldinnenbrief van Jacoba van Beieren aan haar oom Jan. Met een antwoord door Hugo de Groot.


Het antwoord van Grotius is van 1602; de brief van Dousa moet dus ouder zijn, maar hij is voor het eerst gedrukt in de eerste druk van Grotius’ Poemata.
In: Hugonis Grotii Poemata, collecta & magnam partem
nunc primùm edita à fratre Gulielmo Grotio.

Leiden, Andreas Clouquius, 1617, p. 180-190.
UBL 693 E 18; 1146 H 24.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Continue
[p. 180]

EPISTOLA

IACOBAE BAVARAE

AD IOHANNEM PATRUUM,

Auctore Iano Dousa patre, cui pro-
ximè sequente epistola respon-
det Grotius.

INspicis? an tituli novitas vetat? inspice: non haec
    Mittitur a Tungris litera scripta tibi.
Durdrechti dominum princeps Iacoba saluto:
    Sed tamen urbs, memini, cum fuit ista mea.
(5) Omnia vertuntur: sic te Elisabetha maritum,
    Ludsenberga suum nunc vocat ora ducem.
Exclamare lubet: Quantum mutatus ab illo,
    Centronum ac Legiae qui modo praesul eras.
Ipsa ego, quam dominam agnoras, nunc spreta clienti
    (10) De patrua cogor asperitate queri.
Heu, terris spoliata meis, ac parte bonorum,
    Quae natae paulo liquerat ante Pater.
At non tantus eras. tibi cum patrona vocabar,
    Quum primum comitis nomen adepta fui.
(15) Tunc mihi spondebas operam, studiumque fidele,
    Et fore te addictum tempus in omne mihi.
Voce, manu: simul ipse Deos in vota vocabas:
    Et facere indubiam frons quoque visa fidem.
[p. 181]
Quis non ex animo patruum haec vovisse putaret?
    (20) At tu (pro facinus) insidiator eras.
Scilicet haud uno quaesisti crimine palmam;
    In neptim patruus, in dominamque cliens.
Perfidiâ, impietate simul grassatus, & armis
Ausus & ipse tuam conscelerare domum.
(25) Scilicet hoc fuerat, propter quod praesul, iniquo
    Obsidio à Tungris cum premerere tuis,
Fratris ope, exemptus discrimine, redditus urbi es
    Ipse tuae, & poenas gens inimica luit:
Ipsius ut natam, vindex cui proximus esse
    (30) Debueras, armis persequerere tuis?
Esset ut officii mea tanti iniuria merces?
    Ah, nolim manes hoc meminisse patris.
Quid precor? ah, patrii meminerunt omnia manes,
    Teque reum jam nunc proditionis agunt,
(35) Ingratumque vocant, dignum nec honoribus illis,
    Expensos toties quos tulit ipse tibi.
Ipsa ego, quanta tibi, praeter legata parentum,
    Commoda, quos titulos gratificata fui?
Muneris est nostri denis quod millibus auctus:
    (40) Cum Leda Arkelius quod tibi servit ager.
Muneris est nostri, Belli quod nomine Montis
    Accessit titulis Hannonis ora tuis.
Scilicet auctus ope hac in nos uti cornua vortas
    Exitioque ipsi sint mea dona mihi.
(45) Sic insperato passa (heu) sum vulnus ab hoste,
    Natricem in proprio visa fovere sinu.
Quid tamen hoc mirum, patruo si credula neptis
    Falsaque flamineâ faemina fraude fui?
[p. 182]
Blanditiae id fecere tuae: me frontis honestas
    (50) Impulit & tutuli pontificalis apex.
Credidimus scriptis consignatisque tabellis,
    Pollicitis testes addiderasque Deos.
Teutonicam certe illa fidem promissa mereri
    Visa neque in patruum suspiciosa fui.
(55) Necdum etiam mentis violentae eruperat aestus;
    Heu, in perpetuum debuit ille premi.
Arkelium (memini) quum perfidiae ipse notares:
    Exemplis peccas turpius ipse tuis.
Quin grates etiam nobis (veterator) agebas,
    (60) Promam adeo extollens munificamque manum.
Fassus ad haec, quod spe plura & maiora dedissem,
    Nomine quo nobis debitor usque fores.
Heu, ubi avita fides dominae jurata Iacobae?
    Vae miserae quoties haec iteranda mihi.
(65) Hoc erat, hoc igitur, quod jam trieterida nonam
    Usque sacerdotis munia spreta tibi?
Ex quo Tungrorum delectus episcopus audis,
    Testatus titulos hos satis esse tibi.
Obsidii caussa illa tui Legiaeque rebellis -
    (70) Hei, quanto patri constitit illa meo!
Testis inundatus civili sanguine Mosa -
    Ah, nolim Tungros hoc meminisse tuos.
Quos pater obsessa nisi summovisset ab urbe,
    Quis tibi defecto (quaeso) tulisset opem?
(75) At tu si incolumem voluissent fata Iacobam,
    Perpete debueras obsidione premi
Flaminiique vicem multo sufflamine stringi
    (Declivi usque adeo tramite) dignus eras.
[p. 183]
Noluit hoc genitor fidei non immemor unquam,
    (80) Pontificem cathedrae restituitque suae.
Non quia tu dignus, sed enim quia candidus ipse:
    Quam dispar fratris moribus ille sui!
Te vacuum siquidem prava ambitione putavit,
    Nec cadere in fratrem tam grave posse nefas.
(85) Quamquam etiam tibi praesumptae, dum viveret ipse,
    Multa potestatis jam data signa forent.
Primum, quod sacris praesul dare nomina nolles:
    Hoc animi indicium sceptra petentis erat.
Flaminis at quanto satius te munia fungi
    (90) Et dare in augustos thura merumque focos.
Quam tot colla ducum ferro demessa virumque
    Millia tot nutu strata videre tuo?
Tunc, cum caesorum calcares victor acervos,
    Mosa cruentatis decolor iret aquis.
(95) Nam quid ego hic Wordae referam munimina, paullo
    Annuerat precibus quam pater ante tuis -
Hac lege, ut conclave inibi & nova tecta locares.
    Pro conclave sed arx aedificata tibi.
Nec tamen offensus tantae pater augmine molis,
    (100) Aemula Hagesteinae jam licet illa foret.
Contentus dicto te dimisisse iocoso,
    Tuta quidem hospitio tecta locata tibi,
Cauto opus esse tamen, sibi ne haec substructio porro
    Aut soboli accideret exitiosa suae.
(105) Vera pater monuit, mallem aedificare vetasset,
    Vel coeptum potius impediisset opus.
Una dies tantam potuit subvertere molem,
    Vix lustri spatio quae properata tibi.
[p. 184]
Unius edicti tantum effectura potestas,
    (110) Germani ambitio sic reprimenda fuit.
Ille quidem prudens praevisa pericula pridem
    Consiliis studuit antevenire suis,
Conventu indicto generi post funus acerbum;
    Deficit hoc uno nostra querela loco:
(115) Hostica quod facere ausa manus, mihi scribere mors est.
    Sic mihi, sed tecum mors properanda fuit -
Indicto conventu igitur se nempe putavit
    Sat sibi, sat natae consuluisse suae,
In sua si proceres jurati verba frequentes
    (120) Signarent scriptas publicitus tabulas.
Quarum summa fuit, ipsum si fata vocarent,
    Nullius subdi se ducis imperio
Passurus quam (Guillelmo quae nata) Iacobae:
    Quattor haec populis una futura satis.
(125) Ordo omnis juravit in haec maiorque minorque:
    Oppida, praetura, nobilitasque frequens.
Ille quidem haec cautae, sed enim quae cautio contra
    Insidias potuit cui satis esse tuas?
Quae tamen, o, te saeva animi fiducia, praesul,
    (130) Induxit nepti bella movere tuae?
Quaeve tibi attonuit aures Bellona flagello?
    Regis an haec quoniam res bene cessit avo,
Te quoque sperasti, viduam dum invadis & orbam
    Successu usurum post duo secla pari?
(135) Caussa mea est dispar: invitis civibus Ada
    Lossensi fuerat virgo jugata thoro.
Admissum quid tale mihi? Patria auspice nupsi
[p. 185]
    Delphino, cui me tradidit ipse pater.
Quem nisi facta manu mors invidisset amanti,
    (140) Haud mihi jam patrui bella timenda forent.
Improbe, quid rides? Nisi me praesagia mentis
    Decipiunt, eadem te quoque fata manent.
At nihil ille mali meritus, tibi debita poena haec:
    Fas, noxam aequo animo qui meruere pati.
(145) Quid? Non audisti scelus hoc quae exempla sequantur?
    A patruo at poteras doctus id esse tuo!
Hunc etiam viduam Marte infestare parentem
    Imperii vecors exstimulavit amor.
Ille tamen victor (fateor), sed respice finem:
    (150) Eveniat nostris hostibus ille furor.
Scilicet Hamatorum & Asello nomina pisci
    Quae debet nostrae hinc factio nata domi.
Quae tibi nunc cordi est; quam tu praeponere nepti
    Audes, Egmondis fretus & Herculeis.
(155) Queis mala tot nostri retulere accepta parentes,
    Imperio ut taceam tot data damna meo.
Horum ope Gorcomium portas tibi nocte reclusit,
    Captaque non aegre proditione sua est.
At non perfidia longum laetata suorum:
    (160) Di melius, ludus quos violare tibi est.
Ut meriti poenas certe hic solvere nocentes:
    Guillelmum ante alios scis cecidisse tuum;
Guillelmum frustra contra sua frena tenacem,
    Ultimus Arkelii nominis ille caput.
(165) Demens, quem non exilium, non arcta parentis
    Vincula fortunae commonuere suae.
[p. 186]
Tu quoque vindicibus nostris dabis improbe poenas.
    Statura, hei, quanto perfidia ista tibi!
Nam tibi quem posthac ausis sperare fidelem,
    (170) Ipse nec exemplis anxius esse tuis,
Dum mihi juratos satagis corrumpere cives
    Nobiliumque animos conciliare tibi;
Hisque novas tabulas, illis addicere praedam,
    Hos prece & armatis sollicitare minis;
(175) Proscriptos trahere in partes, queis non modo inulta,
    At sua laudi etiam flagitia esse jubes,
Imperia his fascesque & publica munia mandans,
    Municipesque qrmqns in mea damna manus.
Iam constare tibi gratis coepere clientes,
    (180) Pollicitis dites quos facis esse tuis,
Aurea (militiae decus) his calcaria donans,
    Quidquid & aurati ferre solent equites.
De nostro largiris opes, largiris honores,
    De nostro miles, quae meret, aera capit;
(185) Hostica dum patrias circumfers arma per urbes,
    Iniicis & dominas in mea jura manus.
Omnibus insidians: nec te Goilandia, nec te
    Arx Wordae ulterius vel tua Narda capit.
Nec mitra venerandus ades (uti praesule dignum),
    (190) Nec nivea innocuos velat aluta pedes.
Principis in morem, turmis stipatus & armis
    Incedis, niveo conspiciendus equo,
Et (tanquam comiti) tibi fulvae insignia clavae
    Praeferri, pompa te comitante, jubes.
(195) Haud aliter quam si, non ut nunc patruus, ipse
    Germano frater sed mihi jure fores.
[p. 187]
Ornatusque meis (cornix Aesopica) plumis,
    Ostentas vires, ambitiose, tuas.
Quo (Lymphate) ruis? Sacra te celebrare decebat!
    (200) A sacris distant quam procul arma tuis?
At vidua es patre orba, inquis: scio, non nego: quid tum?
    Tutelaene igitur credor egere tuae?
Quid faceres, nisi, adhuc coleres dum sacra, profanae
    Tutelae tuus hic indiguisset apex?
(205) Iam pupillares aetas mea transiit annos,
    Hinc tutore mihi nil opus ese scias.
Utque sit, haud patruo mihi opus Tutore: Brabantum
    Malo ducem, nobis hic capiendus erit;
Vel patruo invito (faveat dum Roma), parentis
    (210) Germano genitus sit licet ille meae.
Nam quid agam potius genitore orbata viroque:
    Parte etiam regni jam viduata mei?
Expectemne, mihi dum te quaerente maritum,
    Contingat taeda principe dignus Hymen?
(215) Tene inquam, neptim quo non violentior alter
    jure thori atque opibus despoliare suis?
Idque fuit, cur depositis mitraque pedoque
    juncta tibi incestis Elisabetha thoris,
Cuius & ipse sacro sobolem de fonte levaras.
    (220) Quid facis? Ah, non sic uxor habenda tibi.
Connubii tabulas, dominam cum dote propinquis
    Redde suis: Nemesi vindice digna facis.
Nec vidua Antoni est Apicato digna marito,
    Nec gener hoc cuiquam more parandus erat.
(225) At tibi visa parum haec, nisi nostra in commoda pecces
[p. 188]
    Insuper ac neptis impedias thalamos;
Brabanto infensus, qui me defendere, quique
    Flagitiis posset obvius ire tuis.
Vincla sed ambobus cognati sanguinis obstant.
    (230) Quid refert nova dum vincula nectat Hymen
Et mea Romanus firmet sponsalia praesul,
    Ultima quae patris vox morientis erat?
Quae placuere patri non est mihi spernere honestum,
    Invidiam thalamis detrahit ille meis.
(235) Nec tanti mihi taeda, salus se publica tanti,
    Crimine quae pessum se dolet ire tuo,
Tempore jam ex illo postquam (auspice Sigismundo)
    Transiit in thalamos Elisabetha tuos,
Schismaticis dum consiliis & Caesare abutens
    (240) Arbitrii Papam non sinis esse sui,
Caesare ad imperii corpus post funera patris
    Persuaso sceptri res rediisse mei.
Scilicet Hollandi solii hunc non esse capacem
    Sexum. Quid mirum? Res agit ille tuas!
(245) Quo, nisi uti patruo mea praedae heredia cedant
    Et patriae nobis praeripiantur opes?
Hic scopus est, acies in quem tua diriget arcum,
    O, ego tanta negar posse videre mala.
I nunc, & sceleri tutelae obtendere velum
    (250) Perge tuo; & populo, non mihi verba dare,
Tune, cui gladios cui tela intendis & ignes;
    Huic, (rogo) vindiciis vis opus esse tuis?
Cuius in exitium curvis Iovis unguibus ales
    Imminet (impulsu concitus ille tuo),
[p. 189]
(255) Pontificem exterrens, rebus ne causa novandis
    Assensum taedis commodet ille meis.
Frustra. etenim haud segnis viduis succurrere praesul.
    Dî melius, similis non erit ille tui.
Tutelam affectas? quid, si cum infante puellâ
    (260) Res tibi, vel vidua desipiente foret?
Tu tamen hoc aures fuco mulcere Batavas
    Ausus, & insidias dissimulare tuas.
Scilicet id fuerat, Leccae cum nuper ad oram
    Concilium indictum municipale mihi.
(265) Testis, quae Bellis urbs nomina ducit ab hortis:
    Legati a populis huc coïere tribus,
Huc proceres quantum est, cum nobilitate frequenti:
    Visus at hîc causae nemo favere tuae.
Excipe, jam ante tuis quae pars obnoxia justis;
    (270) Excipe & Egmundos Arkeliosque tuos.
Sic Patrui sic passa mei tutela repulsam,
    (Gratia Dîs) juris sic ego facta mei.
Legitima Hannoniae a Batavis sic reddita princeps
    Auspiciisque meis res mea coepta geri.
(275) Nec cessare tamen placitum tibi: scaeva cupido
    Obstitit, & regni non moderatus amor.
Sic tibi Durdrechti patuerunt maenia primum,
    Personam fronti detrahit illa tuae.
Hanc tua proscriptis pietas patefecit asylum,
    (280) Damnarat frater quos capite ante tuus.
Ille quidem capitis sontes damnarat, at a te
    Non tantum his noxae gratia facta suae,
Sed nova tecum etiam sociatae in faedera dextrae;
    Faedera, fautores non habitura Deos.
[p. 190]
(285) Hei mihi, quid dignum scelere hoc & talibus ausis,
    Aut tibi quid tanta pro feritate precer?
Quid, nisi uti pergas? Primo ut quoque tempore possis
    Praemia pro meritis aequa referre tuis.
Perge (uti coepisti) strages cumulare tuorum,
    (290) Perge animum nostris exsatiare malis.
Nil moror: in superos periurus, perfidus in nos,
    Impius, ingratus non potes esse diu.
Non potes, ultores homines habiture Deumque,
    Impia qui pariter, tum pia facta videt.
(295) Nec minus ultores manes habiture paternos,
    Hisque simul poenas & luiture mihi.
His, inquam, quos vel periurae crimine lingua,
    Perfidia placuit vel violare tibi.
Interea, (sponso dignas expraesule) neptis
    (300) Delitias facias Caesariana tibi.



[p. 191]

RESPONSUM

IOHANNIS BAVARI AD

IACOBAM.

[Antwoord door Hugo de Groot.]

MItto, Iacoba, potes mihi quam debere, salutem
    Patruus, & quanquam non sinis ipsa, tuus.
Faemineos questus & verba minantia legi.
    Ista tui sexus scilicet arma moves.
(5) Stulta, quid insanis? quis curatoris egentem
    Te neget, haec ausam scribere verba viris?
His ego terrerer, quem non Arduenna rebellis
    Terruit, excusso Mosa nec ipse jugo,
Condrusonumque ferox acies, Eburoque tumultus,
    (10) Contemtrixque necis Parvisiana manus?
Nunc tamen ecce tui Thuridres mea signa sequuntur.
    Tunc dubium Legiae Praesul, an exsul eram.
Exsul eram certè. Traiecti maenia testes,
    Obsidio sedes nobilitata meo.
(15) Nec tamen extremis animi fiducia rebus
    Defuit, aut sociae, quîs erat usus, opes.
Nam Nemetocernâ venit mihi miles ab urbe,
    Sequanicaeque mihi concinuêre tubae:
Nec miserum fratrem pietas Guilielma reliquit.
    (20) Dissimilis natae quam fuit ille pater?
Non pudet, & fateor: nec enim benefacta meorum.
    Noscere, more tuo, fastus & ira negat.
[p. 192]
Si tamen huic merito, vel si quae plura fuerunt,
    Gratia par factis nulla relata meis,
(25) Umbra dabit veniam: quo me pia jura vocabant,
    Sanguinis oblatum munus obire vetor.
Saepe mihi frater lacrimis ita dixit obortis:
    Per proavos Boia nomina nata domo,
Per tibi quae casto caput infula velat amictu,
    (30) Per defensa mea Tungrica sacra manu,
Sit natae tibi cura precor, rerumque mearum,
    Cum cinis, & Batavis flebile funus ero:
Unica quae nobis sceptri tam divitis haeres,
    Quam vereor tantas ut bene servet opes.
(35) Nunc tamen, heu, vidua est, & tunc erit orba parente.
    Sed vidua auxilio ne sit & orba tuo.
Audiat hoc caelum: Non armis commoda sector.
    Quod mihi legatum vindico, cura tui est.
Quam bene sanctarum voluit prudentia legum,
    (40) Vivat ut arbitrio femina nulla suo!
Nam quota pars animi superest, ubi sola libido
    Imperat & pietas officiosa nocet?
Quid facerem? posco, quod jus dabat: arma moventur.
    Debitus an sperni se patietur honos,
(45) Aut apud agnatam plus me Brederoda valebit,
    Contemptusque mei testis inultus ero?
At neque Dî voluêre: Ferox tuus ille momordit
    Pulveream multâ caede cruentus humum.
Ille ferox jacet, Egmundis sua regna Vianam
    (50) Ausus, & Herculeis aequiparare meis.
Digna quidem auctor habes civilis praemia belli,
[p. 193]
    Et tua jam tanti constitit ira tibi.
Tu tamen infelix, & adhuc oblita tuorum
    Quattuor, heu, populis funera quanta paras!
(55) Quae scelus hoc olim non detestabitur aetas?
    Femina tutorem ne ferat, arma tulit.
Sume colum, lanamque manu. muliebria nescis
    Gesta, nec ad fusos, & tua fila redis?
Haec te cura decet, non fines Marte tuendi,
    (60) Publica nec moles, imperiique labos.
Ille nec Augustam passus regnare, nec Adam.
    Nunc Batavus leges audiet ergo tuas,
Zelandosque regent, & duros Hannonas, inter
    Pensa puellaris jura petenda chori?
(65) Nonne truces populos, & quod vicinia bellum
    Jam parat, & circum tanta pericla vides?
Accipe me socium, defensoremque salutis,
    Quae sine me nunquam tuta futura tibi est.
Quid mihi te tumido patronae nomine jactas,
    (70) Promissamque refers voce, manuque fidem?
Sive cliens tibi sum, tua me sine jura tueri:
    Sive tibi patruus, patris obire vicem.
Quid mihi perfidiae non cessas fingere crimen,
    Ingrataeque reum proditionis agis?
(75) At non talis eram, mea cum victoria priscus
    Iselsteiniacae concidit urbis honor.
Area nunc, vestris prius arx fuit aemula rebus,
    Egmundos nolim quod meminisse meos.
Tunc tibi praesidium, columen, tutela, receptus,
    (80) Exemplum fidei nobile solus eram.
Nunc ubi tot grates, blandumque sonantia verba?
[p. 194]
    In Lethes tacitas an tulit auster aquas?
An quia proscriptae sum nobilitatis amator
    Invidiam nobis concitat ille favor?
(85) Principis egregii laus est succurrere lapsis,
    Supplicibusque suis ferre libenter opem.
Exutaene bonis, & non aliena petentis
    Perpeterer turbae pondus abesse preci?
Non majoribus illud, avo nec Caesare dignum,
    (90) Saevitia ingenio nec facit illa meo.
Exsulibus favi, memor exsul & ipse fuisse,
    Meque mei quondam movit imago mali.
At te, quae miseris insultas fronte superbâ,
    Maxima fortunae vindicis ira manet.
(95) Quid faceres, siquam meruissent crimine poenam,
    Caussa nec aerumnae civica bella forent?
Non ita pacatum capiet discordia finem,
    Quae toties nostris tam male cessit avis.
Crudelis soboles magis, an magis impia mater?
    (100) Crudelis soboles: impia mater erat.
Vos etenim Valachri portus, & littora testes,
    Qua mare purpureis decolor ivit aquis.
Mosa peremptorum tantum non stratus acervis
    Visus ad aequoreos tardior ire sinus.
(105) Quin sensêre suas & Delphica moenia clades,
    Worcomiumque suas, Gorcomiumque suas.
Haec mala non ulli metuent me praeside cives.
    Dissidiis finem ponere culpa mea est.
Sive quis a Pisci, seu nomina traxit ab Hamo,
    (110) Ille, vel hic cura compare dignus erit.
Obiicis & taedas, mulier, tua crimina nobis.
[p. 195]
    Ex animo, taedas tu scelus esse putas?
O utinam; neque enim nunc desolata marito
    Lugeres vidui tristia damna thori.
(115) Amplexus mors atra tuos livente veneno
    Abstulit: ille suum concidit ante diem.
Nonne vides? Fato non sunt tua gaudia cordi,
    Funestâque venit cum face dirus Hymen.
Tu secura tamen patriae connubia rursus
    (120) Sollicitas, & te jam novus urit amor,
Incestoque tuis certas imponere fulcris
    Federe, communis quem tibi jungit avus.
Regia progenies audax in bella Philippus
    Antoni fuerat, Margaridisque parens.
(125) Joanni pater est Antonius: at tibi mater
    Margaris, & fratri federe juncta meo.
Proxima quam series, amitinaque jungit origo,
    Ducere fas illam Pontificale vetat.
An quia forma placet, quia te tenet improbus ardor,
    (130) Cedent sacra tuis jura cupidinibus?
Scilicet ut regnet Batavis Brabantus in arvis,
    Indigenasque jugo gens peregrina premat?
Avertat Deus, & terrarum magnus in orbe
    Curio divinas jussus obire vices.
(135) Signa canant potius. campis hastata vagentur
    Agmina: Durdrechti surgat in arma furor.
Herculidum ditio, & Wordenae nobile castrum,
    Et tu cum Goio milite Narda fave.
Fallor? an Oceano demersi conscia Mosae
    (140) Brila mihi, & famulis Rottera cedit aquis?
Cedit: & haec omnis comitem me sponte salutat,
[p. 196]
    Submittitque meis fascibus ora caput.
Est aliquid caussae populos habuisse faventes:
    Caesaris affinem plus meruisse thorum.
(145) Quod cognata negat, thalamus dabit. Ibimus ergo,
    Ibimus, & Batavûm regna triumphus erunt.
At tu quae nostram sprevisti perfida curam,
    (Nam pudor est vilis jam tibi) quaere virum.
Dos tibi sit, sanguis; lecto sacra carmina, dirae:
    (150) Taeda, rogus patriae. sint rata vota precor.
Sint rata vota precor, facio quae patruus auspex.
    Bellona thalamum conciliante premas:
Coniugioque tuo sis non semel ipsa superstes,
    Oderis & peius quae male semper amas:
(155) Tunc quoque cum velles haec irrita federa, durent,
    Nec viduae nomen jam viduata feras:
Et quia vir tibi re nunc est pretiosior omni,
    Sis geminis uno tempore juncta viris:
Rursus &, o, rursus, tua, teque libidine perdas,
    (160) Et subito sit amans hostis, & hostis amans.
Plura petis? diro peragas in carcere vitam,
    Inque tuas clades, cum fugis inde, ruas.
Sit fortuna levis vultu semel usa benigno,
    Sitque Deae constans in tua damna fides.
(165) Denique cum terras consumpseris, aequora tentes,
    Sitque sali eventus, qui fuit ante soli.
Pauper, inops lateas, rerumque & honoris egena:
    Umbra tui restes, & moriare diu:
Et tua plus solito ne non te principe possit
    (170) Terra queri, pelagi fluctibus arva natent.
[p. 197]
Ipsa parens in te rerum natura rebellet,
    Adiuvet & fati tristia fila tui.
Si potes (ut summo claudatur epistola verbo)
    Haec ubi percipies vera, valere, vale.

Continue