JANI |
AMSTELAEDAMI. Excudit FRANCISCUS HALMA Typographus MDCCXI. |
JANI BROUKHUSII[Vignet: Constantinus Aug. Max.In hoc signo] AMSTELAEDAMI |
VIRO NOBILISSIMO |
JANI BROUKHUSII, ingeniorum sui temporis principis, Poëmata Tibi, Vir Nobilissime, offero & inscribo. Et cui poteram melius, quam Tibi, qui licet [fol. *3v] satis occupatus sis & districtus laboribus indies Reip. impendendis, tamen Musas ab aedibus Tuis numquam excludis, sed earum suavitatem exemplo aliorum magnorum & illustrium virorum, remissionis a gravioribus curis & laxamenti instar habes, omne tempus, si quod vacuum & subsecivum occupationibus Tuis potes subducere, in nullis relaxationibus libentius consumens, quam in exercitationibus frugiferis, & optimarum disciplinarum studiis? Quotquot enim te norunt, mecum compertum habent, Te jam a tenera aetate ad verae laudis decus inflammatum, nunc quoque studio acerrimo teneri illarum artium, quibus mortales non modo ad humanitatem, sed ad [fol. *4r] quandam excellentiam inter suos aequales conformantur, certe de vulgo eximuntur. Inprimis vero inter omnia studiorum genera nullum aeque Tibi curae est ac poëticum, tenerrima illa ac delicata eruditionis pars. Hinc non modo bene existimas de poëtis, eorumque operibus: sed si a paucissimis discesserimus, quos referre nullius esset morae, nemo Te uno hac tempestate in patria nostra artem Musicam, a plerisque vel contemtam, vel ludibrio habitam, majore affectu colit & tuetur. Neque est quod hac in parte me quis quam Tibi adulari putet, cum me ab hac suspicione absolvant eximia ingenii Tui monumenta, quae jam doctissimi homines & genuinae elegantiae cultores [fol. *4v] mirantur, & in oculis ferunt. Loquitur pro me ipse Broukhusius, qui cultissima, quae in his libris legitur, elegia, testari voluit, quo in pretio Te Tuasque dotes haberet. Nec dubito, quin gestiant ejus manes, a Te vicissim nobili carmine honestati, si quid manes sentiunt, ingenii sui foetus sub nominis Tui auspiciis a me produci in lucem. Certe succurrit etiamnum mihi non sine magno voluptatis sensu dies ille, quo studii Tui poëtici primitias ei praelegebam, quaque ratione vitam Tuam institueres signisicabam. Quae cum de Te praedicantem me audiret, & suavitate carminis, quod tunc temporis ad me miseras, traheretur, totus in amorem Tui rapiebatur. [fol. **1r] Cumque deinceps in ejus familiaritatem pervenisses, numquam destitit, quoties occasio se offerret, laudare Tuum pudorem, modestiam, vitae integritatem, continentiam, ingenii elegantiam, ceterasque virtutes, quae Virum Tui loci atque ordinis mirifice commendant. Tum quoque coepisti alacrius escendere illum poëticae felicitatis apicem, majorique ardore laetissima Musarum vireta nobiscum perlustrare, illorumque abstrusos & vulgo invisos recessus peragrare. Quae quidem res magno oblectamento fuit Viro Illustri Francisco Vroedaeo, florentissimae hujus Urbis Consuli, & magno eruditorum hominum patrono, socero Tuo, cujus repentinum obitum [fol. **1v] omnes boni lugent, & praeclaras ejus virtutes in perpetua habent memoria. Haec cum ita se haberent, non anxie mihi disquirendum fuit, cui haec Carmina dedicarem, quando Tu statim ultro mihi hoc agitanti veniebas in mentem, quo nempe nemo impatientius tulit moras huic editioni injectas, nemo frequentius questus est sua desideria & vota tam moleste suspendi. Neque minus hoc debui affectui, quo me complexus es etiam nondum visum, & benevolentiae, quam postilla mihi praestitisti, certissimis documentis, recepto scilicet me in album eorum, quos amicitia Tua dignaris, meque nuper taedii pleno, & quaerente ubi respirarem, alloquiis Tuis refecto & [fol. **2r] confirmato. Haec igitur Broukhusiani nominis monumenta, tanquam meae in te observantiae pignus, Vir Nobilissime, accipe illa fronte, qua me soles accipere. Deus, omnis boni fons & origo, Te Tuosque diu servet incolumes. Vale. Amstelaedami postridie kal. Decembr. M DCCX. |
LECTORI BENEVOLO |
LIBERO tandem fidem toties tibi datam, Lector benevole, producendo in lucem hos poëmatum Broukhusianorum libros. Ii jamdudum fuissent emissi, cum omni ope & viribus in id incumberem, nisi multa intervenissent impedimenta spissaeque occupationes, & Typographus, postquam typis coepissent describi, omnia alia mente agitans jam quoque de mutanda sede, rebusque suis in Frisiam transferendis cogitasset. Hinc molesta nimis mora consiliis meis est injecta, quam tamen pensavit luculento hoc characte- [fol. **3r] re, & splendidis ornamentis, quorum magnificentia omnium φιλοκάλων oculos & animos advertit & allicit. Voluit scilicet tam egregium monumentum ponere honori & meritis hominis, quem, dum in vivis esset, colebat inprimis & observabat, cujusque ultimis versibus, paulo ante fatalem diem scriptis, fuerat laudatus & honestatus; & sic quoque aliqua parte respondere voluntati, qua sciebat me semper fuisse in amicorum optimum & certissimum: quem amittens jacturam feci irreparabilem, quae ut animum meum non leviter perturbavit, ita non desinit me implicitum tenere molestiae ac moerori, cujus acerbitatem nec longa dies est mollitura. Postquam enim Petrus Francius, vir celeberrimus, & Eloquentiae Romanae Graecaeque gloria florentissimus, quo utebar etiam familiarissime, rebus humanis esset exemtus, solus superfuit Broukhusius, quicum omnem meam voluptatem, & si quid animo haereret asperum & insuave, partiri solebam: solus, in cujus sinu curas meas deponebam, cuique omnia mea consilia credebam. Numquam certe animo meo excidet illud tempus, quo primum in hac urbe, deinde in secessu suburbano, in quem se abdiderat jam militiae satur, & rude donatus, ut se totum studiis involveret, tot horas jucunde consumsimus confabulationibus de optimarum artium & literarum studiis, deque scriptoribus cum antiquis, tum novis, [fol. **3v] qui in eo genere laudis & scientiae excellentes diserte scribendi gloria floruerant, & inde nomen immortale fuerant consecuti: deque aliis rebus multis, quas ille, ut stupenda valebat memoria, recensens animum meum mirisica voluptate perfundebat. Unde fiebat ut, quoties dubia mihi aut nodi in versandis antiquis scriptoribus oriebantur, aut aliquid de antiquitate Romana requirendum, aut poëticam aliquam quaestionem proponendam habebam, statim ad Broukhusium, tanquam ad Apollinis tripodem decurrerem, nec umquam nisi doctior ab eo discederem, quod grato & memori animo semper agnoscam. Carmina ejus, quae jam publici juris facio, nihil est cur operose tibi commendem. Si enim literis humanioribus es imbutus, neque tangeris his deliciis, nae tu nullius suavitatis gustum habes. Si non es, frustra hoc agam, cujus mens quoque non est exspatiari in laudes divini poëtae, primo quod nemo eum, quod olim de Hercule ferebatur, contemnat: deinde quod tam praeclarae dotes non sint in transcursu praedicandae, cum & publice jam praedicatae sint a viro clarissimo Petro Burmanno, qui non jussus, non per oblatam aliunde sibi occasionem, sed solo amore ductus in defunctum, cui vicissim fuerat carissimus, oratione Trajecti habita praeclare id executus est. Quo eximiae pietatis argumento egregiam simul laudem adeptus est, [fol. **4r] ingentem simul omnibus Broukhusiani nominis cultoribus attulit delectationem, cujus neque te expertem esse sinet: de quo jubeo te bono esse animo. Alioqui mihi, si actum velim agere, in proclivi esset tangere Broukhusii vitam, studia, & mores, dignationemque, in qua habuerunt eum viri principes, & natalium splendore non minus, quam doctrina illustres, quos hic parco enumerare, quia nec libet nominare eos, qui, cum vivum involare non auderent, umbram demortui aggressi sunt; quorum unus in omni paene studiorum genere dictaturam sibi vindicans, ideoque aegre ferens alios, quibus se multo superiorem putat, laudatos ab eo publice esse, quod certe signum est animi jejuni & pusilli, virus suum evomuit in operam Tibullo impensam, jactans ea, quae jactare potuisset in Propertiana, nisi tum noster fuisset superstes, cujus gratiam captabat, ut sic sociatis cum eo viribus, si diis placet, iret in communem adversarium, cui se ipse parem non esse satis videbat, uti nec par fuit aliis, qui non longo post tempore multiplices ejus errores exagitarunt, dignumque censuerunt, quem Musae e monte Pimplaeo furcillis praecipitem ejicerent; alter in suis ad Minucium Felicem commentariis ea chartis illevit, quae, si rem recte perpendas, scripta videntur ab homine non satis sani cerebri, vel a furia possesso (qualibus elogiis ornat manes Gudianos) unde ablata ei mens nihil attende- [fol. **4v] rit, quid manus scriberet. Ita obscura & confusa sunt ibi omnia. In his quoties alium quendam intempestivis laudibus ad caelum extollit, toties Broukhusium, ac si nimius nugator ad illius doctrinam fuisset, iniquis modis deprimit, amarisque dicteriis lacerat. Utinam suam potius, ut alicubi ipse ait, domum exornasset, neque tam amplam materiam praebuisset aliis existimationis suae vindicandae, & ea in illum, a quo male habiti erant, dicendi, quae mallet credo non fuisse dicta, cum ab ipso refelli non potuerint, utcumque asperrimum in literas imperium exerceat. Sed quamvis multa huc facientia a me possent adferri, si velim obsecundare dolori meo, justaeque indignationi, & famae hominis mihi amicissimi laboranti adesse, postquam ipse eam tueri non potest, quod non video cur mihi vitio verti posset, vicissimque invehi in degeneres tricones, qui ejus manes revellere sunt adorti; melius tamen erit ea praeterire, & te nullis ambagibus circumductum admittere ad haec bonae mentis sacraria, unde provenerunt tantae uberrimi ingenii deliciae & suavitates, ut jure mireris hominem a prima juventute castris innutritum inter armorum strepitum & irati maris fremitus tam polita, tam tersa carmina scribere potuisse. Ea mihi in manum data, meaeque fidei, cum moreretur, commissa, cujus rei testimonium extare voluit in tabulis supremae voluntatis, quibus mihi & alia [fol. ***1r] omnia manu sua scripta volumina, bonamque bibliothecae suae partem legavit, tecum bona fide communico universa, ne praetermittens quidem Juvenilia, ut & priora & posteriora ejus opera inter se conferas, quod tibi non injucundum fore certus sum; uti nec injucundum fuit peritissimis harum rerum aestimatoribus, qui immaturae aetatis specimina ab eo edita videntes nihil non ab ejus pereleganti ingenio sibi pollicebantur. Neque fefellit eos exspectatio. Siquidem omnia artis poëticae arcana exhausisse, intimosque ejus recessus penetrasse, postquam corroboratus esset, certissimis indiciis cognoscebant. Equidem si pateris meam quoque de eo sententiam alicujus apud te esse momenti, eam tribus verbis complectar, testans de eo, quod de Martiale testatus est olim Plinius Caecilius, fuisse nempe hominem ingeniosum, acutum, acrem, & qui plurimum in scribendo & salis haberet & fellis; nec candoris minus. Hoc & amici ejus experti sunt & inimici senserunt. Sed tuo potius judicio omnia permitto. Fruere iis & vale. |
EJUSDEM |
JANI BROUKHUSII |
JANI BROUKHUSII |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
JANI BROUKHUSII |
ELEGIA II |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
JANI BROUKHUSII |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
JANI BROUKHUSII |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA. VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
ELEGIA XI. |
ELEGIA XII. |
ELEGIA XIII. |
ELEGIA XIV. |
ELEGIA XV. |
ELEGIA XVI. |
ELEGIA XVII. |
ELEGIA XVIII. |
JANI BROUKHUSII |
JANI BROUKHUSII |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
JANI BROUKHUSII |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
JANI BROUKHUSII |
JANI BROUKHUSII |
CARMEN II. |
CARMEN III. |
CARMEN IV. |
CARMEN V. |
CARMEN VI. |
CARMEN VII. |
CARMEN VIII. |
CARMEN IX. |
CARMEN X. |
CARMEN XI. |
CARMEN XII. |
BONUM. FACTUM. HOS. VERSUS. NE. QUIS |
CARMEN XIII. |
CARMEN XIV. |
CARMEN XV. |
CARMEN XVI. |
CARMEN XVII. |
CARMEN XVIII. |
CARMEN XIX. |
CARMEN XX. |
In poëmata vernacula |
JANI BROUKHUSII |
JANI BROUKHUSII |
ECLOGA II. |
ECLOGA III. |
ECLOGA IV. |
ECLOGA V. |
ECLOGA VI. |
ECLOGA VII. |
ECLOGA VIII. |
JANI BROUKHUSII |
JANI BROUKHUSII |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
JANI BROUKHUSII |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
XXIII. |
XXIV. |
XXXIII. |
XXXIV. |
JANI BROUKHUSII |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
XXIII. |
XXIV. |
XXV. |
XXVI. |
XXVII. |
XXVIII. |
JANI BROUKHUSII |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
XXV. |
XXIX. |
XXXI. |
JANI BROUKHUSII |
JANI BROUKHUSII |
PSALMUS XLIV. |
IN NATALEM |
AD |
DAVIDIS BERGII |
AD |
IN |
JANI BROUKHUSII |
IN GALLOS. |
Ad Regem |
In pessimum poëtastrum. |
ΟΝΟΣ ΑΥΤΟΛΥΡΙΖΩΝ. |
DEVICTO. APOLLINE |
SODALITAS. GROBIANORUM AERE. COLLATO. P |
VACERRA ARISTARCHUS. |
AD VACERRAM. |
TURDUS |
IN |
AD |
IN OBITUM |
IN |
IN |
IN EFFIGIEM |
IN |
AD |
IN POEMATA |
DE URBE |
AD |
AD |
AD |
D. M. |
AD |
AD |
AD |
Cum Groningam esset discessurus. |
AD |
AD |
AD |
IN |
Navigantium audaciam detestatur. |
MANIBUS |
Peregrinationis suae incommoda |
AD |
AD |
AD |
DE EODEM. |
HYPSIPYLES ORATIO |
DE GLYCERA. |
AD |
REGNERO STAPELIO, |
APPENDIX |
INDEX |
I. Ad Ferdinandum Episcopum Paderbornensem. | pag. I |
II. Ad Joannem Hudde Consulem Amstelaedamensem. | 6 |
III. Ad Joannem Huidekooper Marsevenium. | 8 |
IV. Ad Hubertum Rosenboom supremae Curiae Praesidem. | 10 |
V. In funere Joannis de Wit Reip. Dordrechtanae a Secretis. | 12 |
VI. In funere Joannis Huidekooper Marsevenii. | 14 |
ELEGIARUM LIBER SECUNDUS. |
I. Ad Christum Servatorem. | 17 |
II. In Laurentii Bakii poëmata sacra. | 19 |
III. Ad Villam Marseveniam. | 21 |
IV. In Arnoldi Monenii poëmata. | 24 |
V. In Enii fragmenta Francisco Hesselio edita. | 27 |
VI. Ad Sebastianum Kortholtum Professorem Kiloniensem. | 31 |
ELEGIARUM LIBER TERTIUS. |
I. Ad Joannem Sixium Consulem Amstelaedamensem. | pag. 33 |
II. Ad Petrum Francium. | 35 |
III. Ad Nicolaum Heinsium. | 40 |
IV. Ad Joannem Georgium Graevium. | 44 |
V. In funere Nicolai Heinsii. | 47 |
VI. Ad Theodorum Buseroum. | 52 |
VII. In funere Theodori Georgii Graevii. | 55 |
VIII. Ad Joannem de Witt Urbi Amstelaedam. a Secretis. | 58 |
IX. In funere Joannis Georgii Graevii. | 47 |
X. Ad Joannem Ulricum Meurerum. | 47 |
ELEGIARUM LIBER QUARTUS. |
LYRICORUM LIBER PRIMUS. |
LYRICORUM LIBER SECUNDUS. |
HENDECASYLLABORUM LIBER. |
EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS. |
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. |
EPIGRAMMATUM LIBER QUARTUS. |
SYLVARUM LIBER PRIMUS. |
SYLVARUM LIBER SECUNDUS. |
NIhil est cur te moveat varia in his libellis orthographia, aut scribendi ratio, vel eam disparilitatem putes nostrae negligentiae adscribendam. Siquidem nata illa est ex variis temporibus, quibus hoc vel illud carmen conscriptum est, quando auctor vel hanc vel illam sententiam amplectebatur, vel repudiabat. Hinc illa discordia in assligere & adsligere, in aretus & artus, in caepit & coepit, in exspecto & expecto, in imbibere & inbibere, inplere & implere, inproviso & improviso, inlibatus & illibatus, inportunus & importunus, illustris & inlustris, Maeonius & Moeonius, sepes & saepio, thura & iura, cygnus & cycnus, multisque aliis, quae colligere tanti non est, quaeque ipse per te conciliabis, & ad certum ordinem rediges. Carmen ultimum non suo loco positum esse Appendicis titulus signisicat. Neque id aliqua accidit incuria. Namque id satis mature invenimus, sed consignatum chartula, tam mutila & lacera, quippe quam diu in crumena gesserat poëta, ut taedium nos caperet ductus literarum persequendi. Evicit tamen istam molestiam novus labor, cujus improbitate superavimus tandem, quod superari non posse principio arbitrabamur. Jam vero te accinges ad hos errores, qui operarum incuria irrepserunt, corrigendos, ne hic illic offendas, aut quid inter legendum te moretur. |