SIDRONII HOSSCHII
E SOCIETATE IESU ELEGIARUM LIBRI SEX.
[Labore et Constantia].
ANTVERPIAE, EX OFFICINA PLANTINIANA
BALTHASARIS MORETI. M. DC. LVI.
UBL 693 C 1
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen P. 119-125.
EPISTOLA HEROICA.
ALEXANDER FARNESIUS,
DUX PARMENSIS,
PHILIPPO II, HISPANIARUM REGI.
Suadet, ut in urbibus Belgii à se recuperatis
Collegia Societatis IESU collocet, singula
pro arcibus futura.
EN iterum iustam Deus & Victoria causam,
Proque tuis, & te quae geris arma probant.
Auspiciis, Rex magne, tuis Antverpia cessit:
Quo steterant hostis, stant tua signa loco.
(5) Aere sonant turres, tormentis moenia: plausu
Pars populi melior, totaque castra fremunt.
Ignes, laetitiae testes, per compita lucent:
Pulsa loco Pietas ad sua templa redit.
Ipse triumphali se cingit arundine Scaldis:
(10) Cuius eant, ipsae scire videntur aquae.
Urbs tam firma situ, tam lato flumine tuta,
Invia virtuti credita paenè fuit.
Haec tamen urbs, flumenque tuo iam Marte receptum
Spem facit hoc recipi cetera posse modo.
(15) Urbs tibi succubuit, cujus dum moenia lustrat,
Vallaque cum fossis, ingeniumque loci,
Et lato ad muros spatiantem gurgite Scaldim,
Volventem refluas, aequoris instar, aquas,
Tanti operis molem humano, cessisse labori
(20) Ipse fidem victor vix sibi miles habet.
Ex quo scuta virum, galeasque & fortia volvens
Corpora purpureis Mosa cucurrit aquis,
Cum Traiectinos infecit sanguine muros
Perfidiae vindex militis ira tui,
(25) Nulla fuit tanti victoria, nulla triumpho
Dignior: hac visa est Belgica paene capi.
Flandria nunc salva est, nunc salva Brabantia; totque
Oppida quae cepi, nunc ego capta reor.
Nunc demum (gratare tibi) tot vicimus urbes,
(30) Quot rapuit pulso noster ab hoste labor.
Vicimus heu urbes, tumidum non vicimus hostem:
Victus adhuc vires, telaque fractus habet.
Tela, quibus frustra clypei galeaeque resistant,
Nec quibus occludant murus & unda viam.
(35) Quas habeant victi vires, quae tela, requiris,
Quae dextrâ frangi non puto posse tuâ?
Sunt scelera & fraudes, quas suggerit impius error,
Qui se fucatâ relligione tegit.
Non hoc militibus, non hoc compescitur armis,
(40) Hoc nullâ belli vincitur arte malum.
Objicias illi cum turribus ardua celsis
Moenia, quas & humus, quasque habet unda moras;
Transiliet fossas, muros, penetrabit & arces,
Invenietque sibi, qua via nulla, viam.
(45) Mille seras portis, & ahenos objice postes;
Laxabit nullo claustra serasque sono.
In portis vigilet, vigilet per moenia miles;
Qua furtim subeat moenia novit iter.
Troia stetit sospes, dum virtus miscuit arma,
(50) Proeliaque oppositae conseruere manus.
Non armis illem caelestibus acer Achilles,
Non gemini Atridae, non Telamone satus,
Non anni domuere decem, non mille carinae:
Tam fortem exitio fraus tamen una dedit.
(55) Fraus metuenda tibi est: fraus Relligionis amictu,
Tecta caput longâ protrahit arma morâ.
Illa furens latè per campos errat & urbes:
Horrida Styx illâ nil, puto, peius habet.
Crinibus abruptos in vulgus projicit hydros,
(60) Pestiferâque implet pectora tacta lue.
Haec ferro & flammis, haec caede & sanguine gaudet:
Injicit haec avidas in tua jura manus.
Unica lex illi nullas agnoscere leges,
Quas libertati credit obesse suae.
(65) Prò Superi! quid non pejor successibus audet,
Dum lex, & judex, & Deus ipsa sibi est?
Ipso perfidiae & scelerum molimine credi
Sancta capit: Causam Numinis, inquit, ago.
Plus tibi quam Mavors nocet haec: haec una rebellat,
(70) Haec amat in dominum quae gerat arma suum.
Nec parcit Superis: Superos explodit, & ipsum
Accusat scelerum, quae facit ipsa, Deum.
A se direptis infert incendia templis;
Invitis fiunt ignibus illa cinis.
(75) Cumque videt flammas, animos accendit ab illis,
Adjicit & factis verba nefanda suis.
Urite cum templis Divos, ait, urite flammae,
In divos animi pignora clara mei.
Talibus indignas sese exhortatur in iras,
(80) Quodque Deum laedit, fasque piumque vocat.
Quae violat Superos, quae caelum oppugnat, & ipsum
Numen, Principibus parceret illa suis?
Nec terras malè grata tuas spoliaret & urbes?
Nec, quidquid raperet, crederet esse suum?
(85) Credat ut esse suum, satis est rapuisse: rapinis
Pascitur; has belli praemia justa vocat.
Sed quia bacchantem reprimis, fraenasque rebellem,
Nec sinis ut spoliis crescat inulta tuis;
Et quia, quae rapuit, repetis, repetita tueris,
(90) Teque tuis opibus ne premat illa, vetas;
Acrius insurgit, convitiaque insuper addit,
Teque venenato livida dente petit.
Te vocat immitem justo pro Rege tyrannum;
Quodque sibi credat mobile vulgus habet.
(95) Hoc odium teneros cum lacte instillat in armos,
A teneris discit te violare puer.
Nota cano: non hoc, quamvis sit perfida, quamvis
Vana sit & mendax, ipsa negare potest.
At tu bella moves, & multo milite pugnas,
(100) Ut rapias illi quod prius illa tibi.
Quid tamen arma juvant toties victricia, quidve
Ante tuos supplex Flandria tota pedes?
Si maneant animi, quales, dum bella gerebat,
Telaque si solae deposuere manus?
(105) Si maneant animi sub amicâ fronte rebelles,
Et subito erumpat credita flamma cinis?
O quoties vincenda tibi tua Belgica restat!
O quoties Hydrae colla secanda novae!
Hei mihi si frustra superasse tot oppida dicar,
(110) Et toties frustra victor in hoste fui!
Ut tamen has vindex exstinguere sanguine flammas
Coner, & ultrici caede piare nefas,
Utque rebellantes tibi se submittere cogam,
Invitosque tuo subdere colla jugo,
(115) Quid tibi submittent nisi vultum rursus & ora,
Quaeque iterum fallant, quid nisi verba dabunt?
Credemus verbis iterum celantibus iras,
Experti, flammas quas tegat illa cinis?
Eheu, quam facile est animum non prodere vultu,
(120) Quodque in mente latet, dissimulare nefas!
Ergo age, bellorum cum bellis ejice causam,
Inque suo tantum semine tolle malum.
Cum quá venerunt, discedent bella; redibit
Hac abeunte, abiit quae veniente, fides.
(125) Marte tuo pestis non est superabilis illa:
Si posset subigi Marte, subacta foret.
Infesto medici non sanant omnia ferro
Vulnera, nec quodvis tollitur igne malum.
Apta suo haec medicina loco est: quibus obfuit ignis,
(130) Saepe salus membris succus & herba fuit.
Me quoque deficiunt artes: mea ferrea dextra est:
Vix mollem haec possunt vulnera ferre manum.
Et tamen ut coëant, quáque est opus arte leventur,
Judice me poscunt militis illa manum.
(135) Quae tanto cupiatque malo, possitque mederi,
Turma virum est. JESU nomen & arma gerunt.
Cum studia illorum (memini) moresque notasses
Gens haec, dixisti, nomine digna suo est.
Illa tuis addet, quod adhuc, Rex magne, triumphis
(140) Defuit, & tandem plena trophaea feret.
Et quoniam sanare tuos, non perdere mens est,
Utilis haec victis hostibus hostis erit.
Non illi validis torquentur pila lacertis,
Nec saevo rigidum cingitur ense latus.
(145) Nec gerit illa manu clypeos, nec spicula versat,
Nec ferro pectus, nec tegit aere caput.
Prisca fides illi, pietasque ante omnia curae est.
His armis acies instruit illa suas.
Bella movet vitiis, virtute armata Deoque,
(150) Pulsaque saepe suis sedibus illa fugat.
Vidi ego juratos in mutua vulnera cives,
Quá tulerant ferrum, foedus inire manu.
Qui tantos motus, tantos compesceret aestus,
Ex isto solers agmine miles erat.
(155) Viribus invadit, quoscumque invadit, amicis
Haec manus: illa nihil palma timoris habet.
Aversas blandè capit haec violentia mentes.
Ingenio populi convenit illa tui.
Adde, quod in teneros dum pervigil excubat annos,
(160) Discat ab hac quid sit turpe, decensque, puer.
Discat &, ut regum Domino, rerumque parenti,
Sic quoque servandam Regibus esse fidem.
Viderat hanc aciem, totoque expalluit ore
Impietas vanas intonuitque minas.
(165) Adversasque suis formidans artibus artes,
Crescit in exitium gens, ait, ista meum.
Gens pia, cresce precor, furiamque exscinde nefandam;
Quod perdit populos regnaque, perde malum.
Tu monstri fraudes oculos deducis ad ipsos:
(170) Tu quae tecta cupit probra, latere vetas.
Per te mille doli, per te mendacia mille,
Fictaque relligio, perniciesque patent:
Stulta quibus levitas, hebetisque amentia vulgi
Plaudit & insana credulitate favet.
(175) Nil nisi libertas deceptis semper in ore est,
Ah quantum miseris impositura jugum!
At tu consiliis, precor ô, Rex, annue nostris,
Si tibi si cupias consuluisse tuis.
Dum licet, illorum clades averte tuasque,
(180) Et dubiis rebus, quam potes, affer opem.
Ut validum bello frangas & viribus hostem,
Et Batavo figas regia signa solo:
Summa tamen belli restabit vincere victos.
Huic operi una cohors defit, & una sat est.
(185) Unam militiae, ut vincatur Belga, cohortem
Adde tuae: castris deficit una tuis.
Illius auxiliis citius vigilique labori,
Quam Marti cedet gens tibi cara tuo.
Illa cohors, belli causas, fera pectora plebis
(190) Flectet, & imperiis reddet amica tuis.
Vincant castra viri, Belgas haec vincet; & hostem
Hac subiget, quâ plus parte timendus erat.
Hanc tua militiam partire per oppida victor:
Quotque datis stabilem jusseris esse locis,
(195) Tot, mihi crede, tuis impones urbibus arces,
Quae faciant, ne quis restet ab hoste metus. P. 125-135.