Continue

David Jacob van Lennep: Carmina juvenilia.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Facsimile ex. books.UB-Leiden
Deze bundel bevat twee heldinnenbrieven:
p. 6 Cato Caesari
p. 32 Octavia Antonio
en twee mythologische portretten:
p. 47 Andromache spreekt Hector toe
p. 69 Hercules op de Oeta
Continue

[fol. π1r]

CARMINA

JUVENILIA.

[Portret met rondschrift: ‘DAVID JACOBUS VAN LENNEP. Natus Amstelaedami, ipsis Idibus Julii MDCCLXXIV.’]

AMSTELAEDAMI,
typis PETRI
DEN HENGST.
MDCCXC.



[fol. π1v: blanco]
[p. I]

INGENUO LECTORI

S.

Illud quidem persuasum mihi semper habebam, pulchri magnique sensum quamprimum in animis juvenum excitari debere, quippe qui & mores sensim ad omnem humamitatem formet, & animum verae ac liberalis doctrinae reddat capacem; huic autem sensui acuendo formandoque diligens veterum Poëtarum studium plurimum conferre & sedula cogitatione & diuturna experientia cognovisse mihi videbar; de Poëtices in moribus formandis vi & efficacia alibi pluribus disputavi; quantum vero ad accuratae eruditionis atque adeo eloquentiae studium proferendum eadem valeat, commumis veterum disciplina liquido nos docet. Ecquis enim harum rerum melior judex fuit quam M. Tullius, cui acutum pulchri magnique sensum nemo, qui in elegantioribus literis non plane hospes sit, denegare velit; atque hic quidem saepenumero apertis [p. II] verbis Poëtices studio singularem hanc vim tribuit, illudque & suo exemplo & longa praeceptorum serie mox abunde confirmavit.
    Haec tamen non ita accipi velim, ac si veram eruditionem aut eloquentiam solo Poëtarum studio absolvi putem: verum id tantum dico, ea aetate, qua imaginandi facultas prae caeteris animi facultatibus vim suam exercet, diligenti optimorum carminum lectione hanc facultatem formandam & acuendam esse: uti enim graviores cibi imbecilli stomacho molestiam pariumt, ita etiam severiores disciplinae, iique libri, qui sola utilitate, non item suavitate se commendant, in tenellis animis taedium excitant, eosque ab humanitatis studiis & liberali doctrima sensim reddunt alienos. Si qui vero Poëtarum lenociniis ita se abripi patiantur, ut prae his omne severiorum disciplinarum studium omnesque veteres auctores plane contemnant, videant illi, me istiusmodi homimibus similes sint, quos, licet provectiores aetate, puerilibus crepundiis tempus consumere non pudeat.

[p. III]
    Quae cum ita essent, illud sedulo egi, ut juvenilia ingenia, meae curae commissa, veterum Poëtarum pulchritudine quam maturrime imbueremtur: neque omnino inutilis fuit hic labor: etenim jam ante hos duos annos JOANNES GOTHOFREDUS HARTMANNUS, Juvenis optimus & praeclarus, quum ex Gymmasio nostro discederet, suas primitias Poëticas in vulgus emisit: nec defuere postea, qui ipsius vestigiis feliciter insisterent, quorumque Poëticae facultatis satis luculenta specimina apud me servantur neque indigna, quae publici juris fierent, nisi his temporibus elegantiores literae adeo frigerent.
    Hos inter insignem locum tenuit
DAVID JACOBUS LENNEPIUS, filius CORNELII LENNEPII, viri nobilissimi, quem Judicem ac Senatorem & coluere & dilexere cives Amstelodamenses; hoc juvene, quod vere affirmare possum, nihil unquam praestantius vidi aut amabilius: ab eo emim tempore, quo inter Gymnasii nostri alumnos nomen est professus (mensis is erat Martius anni hujus saeculi octogesimi quinti) tam singularem
[p. IV] & animi facilitatem, & ingenii docilitatem assidue exhibuit, ut hac magistris suis quotidie esset admirationi, illa vero & magistrorum & sociorum omnium amor & deliciae haberetur; quae quidem uti in unoquoque juvene merito magna & praeclara putantur, ita in ea vivendi conditione, qua natus erat Lennepius, maxima dici merentur, & praeclarissima: is enim & ommibus vitae copiis ita affluebat, ut ad laute beateque vivendum literarum auxilio nequaquam sibi opus esset, eaque erat generis nobilitate, ut ad summos in urbe patria honores posset contendere; quae tamen omnia adeo non curabat, at, qui & natura & fortuma par summis esset, idem & diligentia & morum simplicitate par infimis videretur.
    Quum itaque in inferioribus quinque classibus per quadriennium non sine insigni laude versatus esset, tandem nostrae disciplinae se tradidit, eaque per integrum annum ita usus est, ut non tantum pristinae famae ingens cumulus accederet, sed ut moribus suis
[p. V] jam tum probaret se non tam nomine quam re humanitatis studia profiteri.*Inter alios scriptores hoc anno nobiscum tractabat Ciceronis orationes & Titum Livium, eosque ita tractabat, ut non tam singularium vocum aut dictionum aucupio indulgeret, quam harum ope veram scriptorum mentem percipere studeret; deprehendebat ubique & suis versionibus exprimebat singularem, quae in utroque auctore elucet, dicendi vim, acerrimumque illum, ac Romanis civibus dignum, magnitudinis sensum; perscrutabatur identidem hominum ingenia, mores populorum, bellorum aequitatem, causas, modos atque eventus, Romanos & Carthaginienses, Scipionem & Hannibalem, Caesarem & Pompejum, eundem & Catonem, Octavium & Brutum, aliosque inter se conferebat, eorumque virtutes, vitia, & agendi rationem diligenter indagabat, atque exinde vel sermonibus vel carminibus suis novam assidue materiam quaerebat; cum autem historiarum studium sine locorum & rituum antiquorum scientia misere fluctuet, ipso quoque tam [p. VI] Romanae antiquitatis, quam Geographiae veteris idoneam cognitionem sibi comparaverat.
    Prae caeteris vero juvenilem animum detinebant veteres Poëtae, inque his maxime triumviri nobiles Tibullus, Propertius & Ovidius; hos assidue volvere, ediscere, in sinu gestare; hi pernoctare cum eo ac rusticari; horum loca elegantiora, sive in amicorum circulis, seu solus in villa otiaretur, identidem secum repetere, atque incredibili vocis suavitate ita modulari, ut ipsis carminibus nova exinde gratia ac pulchritudo accederet. Cum autem ea esset ingenii bonitate, ut, in quamcumque rem incumberet, ad hanc unam excolendam natus esse videretur, facile intelligitur, ex tanto Latinorum Poëtarum studio nescioquid praeclarum ac minime vulgare oriri debuisse.
    At vero non deerunt, qui eam ingenii elegantiam ac judicii maturitatem, eam Latinitatis & Poëticae eruditionis copiam, quae in his carminibus elucet, in juvenem, nondum sedecim annos natum, non cadere posse existiment; nonnulli etiam, qui ex sua tenuitate
[p. VII] aliorum ingenia metiri solent, forsan omnem hujus scriptionis gloriam ipsi detrahere conabuntur; horum igitur seu dubitationi sive invidiae ut occurratur, diserte affirmamus, in tota hac carminum sylva, tam quod ad materiam, quam quod ad formam attinet, ne unum quidem inesse versiculum, cujus plena laus soli Lennepio non debeatur; atque idem quoque de Hartmanni mei primitiis Poëticis dictum velim, quod antea, tamquam inutile ac supervacaneum, monere neglexeram.
    Faxit interim Deus O. M. ut hic juvenis, quem sincero amore complecti nunquam desinam, & mihi, & optimis parentibus, & urbi natali diu superstes sit atque incolumis, utque, ductu praesertim magni Wyttenbachii, ex diligenti veterum literarum cultura eum verae magnitudinis sensum, eum rerum humanarum contemtum adipiscatur, qui animum & verae libertatis reddat participem, & supra omnia hujus vitae incommoda longe extollat!
    Faxit idem, ut juvenes Amstelodamenses, Lenne-
[p. VIII] piani nominis celebritate inflammati ex iisdem his literis egregium illud bonum consequi studeant, quod juventutem alat atque oblectet, quod res secundas ornet, quoque in rebus asperis & calamitosis tuto perfugiant!

R. V. OMMEREN.
  Gymn. Amstelod. Rector.
Scribebam Amstelodami
VII Kal. Octobres.
*
A. MDCCXC.



[p. IX]

DAVIDI JACOBO VAN LENNEP,

CUM CARMINA SUA JUVENILIA
EDERET.

Nostra Camena tuas celebravit carmine cunas,
    Omina natali fausta precata die.
Haec rata si faciant conamina prima Juventae,
    Cur mea, Lennepi, nunc lyra muta foret?
(5) Auspiciis animosa suis tibi Musa corollas,
    Inque novis calathis florea serta parat.
Sola triumphanti posuit quae praemia Pallas,
    Ambiat ista tuas vitta decora comas.
Qualis inexpertam facili pede calcat arenam,
    (10) Primus Olympiaco pulvere victor equus.
[p. X]
Talem te video generoso tendere cursu
    Ad loca, quae Phoebus Pieridesque colunt.
Laurus ubi in sacris frondescit opaca viretis,
    Pronaque Castalio gurgite manat aqua.
(15) Hic tibi Maeonides, coeli qui templa sagaci
    Mente peragravit, carmine monstrat iter:
Et quoties tragicis incedit Musa cothurnis,
    Labra Sophocleo melle tenella rigas:
Hic fundunt numeros Euripidis ora canoros,
    (20) In te virtutis quîs venit acer amor:
Divus et ista Maro, doctusque Propertius arva
    Incolit, et cultus rura Tibullus amat:
Aemula nec priscis silet hic facundia vatum,
    Crebrescit Latiae fama renata lyrae:
(25) Lotichii resonant, resonant, hic carmina Molsae,
    Strozarum auditur Flaminiique melos:
Oblectant aures dulcissima plectra Secundi,
    Respondetque sacris cantibus omne nemus.
His ducibus tu carpe viam, gratissima Divis
    (30) Munera, cultori nec peritura dabunt.
[p. XI]
O felix Juvenis, qui non tua stemmata jactas,
    Sed propriis ornas corda animumque bonis.
Semita certa patet, quorsum tua lumina vertas;
    Floribus ingenii laeta redundat humus.
(35) Pabula virtutis tibi Graecia docta ministret,
    Exornet mores Roma venusta tuos.
At quibus Ausoniae Grajaeque volumina linguae
    Spreta jacent, jubeas hos procul ire Sophos.
Non vox ulla tuae magis est inimica juventae,
    (40) Quam contra veterum quae monumenta tonet.
Perge salutiferis, neglecta glande, potiri
    Fructibus; hinc robur mens juvenilis habet.
Rebus in externis non quaerunt optima vitae
    Commoda, Musarum queis sacer afflat amor.
(45) Fortunae portant secum quae tela resistunt,
    Tranquilloque vident pectore, quidquid agat.
Fulmina saeva cadant, tonitruque remugiat aether,
    Et solis radios obruat atra dies.
Nulla serenatum turbare pericula vultum,
    (50) Nulla animum possunt exagitare metu,
[p. XII]
Gaudeat his studiis animus formatus honestis,
    Noscat et assiduae sedulitatis opes.
Quaeque, Jacobe, tuam decoravit laude Juventam,
    Ista senescenti sit tibi Musa comes.
HIERONYMUS DE BOSCH.


[p. XIII]

JUVENI EGREG1O,

DAVIDI JACOBO VAN LENNEP,

ARTIS SUAE POETICAE PRIMITIAS
EDENTI.

Quem facili nascentem adspexit lumine Phoebus
    Cui Charis et castis tinnit in auriculis;
Quem virtutis amor, vernanti flore juventae,
    Ardor et ingenii magna minantis agunt;
(5) Cui dum laetus adis generosae Palladis arcem
    Excubat in roseis gratia multa genis;
Accipe desueti dudum deliria vatis,
    Qui cupit in laudes ire, Jacobe, tuas.
Quam mihi laetitiam, quantum injecere stuporem
    (10) Carmina! quam doctis singula nexa modis!
[p. XIV]
Talia te docuit tersus tamen ante Tibullus,
    Talia Romanae gloria Naso lyrae
Jam Latiae gaudent meliori sorte Camoenae
    Nec vulgi fastus ludibriumque timent;
(15) Et laetantur adhuc, toto pene orbe fugatae
    Amstelia stabilem figere in urbe pedem.
Sic apud Amstelios consurgat docta propago,
    Jactet et illustres curia celsa viros;
Qui partas referunt utroque in pulvere lauros,
    (20) Seu, Themis alma, Tuas; Cynthie, sive Tuas!
Queis virtus donat meritos, non gratia, fasces,
    Unica queis civi consuluisse salus
Hoc Pater ipse Tibi, docrina clarus et arte,
    Ad verae laudis culmina monstrat iter,
(25) Quo Tibi dum puero per avita tropaea paratur
    Gloria, maternos facta loquantur avos!
PETRUS NICOLAUS ARNTZENIUS.


[p. XV]

OPTIMAE SPEI JUVENI

DAVIDI JACOBO VAN LENNEP.

CUM GYMNASIO AMSTELODAMENSI
VALEDICENS CARMINA SUA
JUVENILIA EDERET.

Castalii montes et montibus infita sylva,
    Sacraque de sacro lympha voluta jugo!
Ecce meus vestra ingreditur sacraria supplex
    Lennepius, Phoebo munera grata ferens.
(5) Vos umbraei virides, taciturnaque sylva favete,
    Neu juveni scatebris obstrepat unda suis.
Et tu, Phoebe pater (nec enim tua cura Batavi
    Infima, sed reliquis invidiosa locis.
Testor tot celebres animas, quas Teutonis ora
    (10) Quas stupet in medio terra Britanna salo)
[p. XVI]
Hunc, age, parva quidem, sed gratâ mente dicantem
    Munera, pacatis respice luminibus.
Parva quidem dat nunc, sed mox majora daturus,
    Ne modo, Phoebe, tua destituatur ope.
(15) Tu juvenis, bone, coepta juves, tu praevius illi
    Errantes recto tramite siste gradus.
Qualem te memorant nemorosi in vallibus Haemi
    Orphea facundos edocuisse modos.
Saepe ille ad liquidas ludens pueriliter undas
    (20) Laudavit strepitus praetereuntis aquae.
Saepe ille inventas in flumine jungere cannas
    Inflare admotis gestiit et labiis.
Non tu primitias teneri aspernatus alumni es,
    Non modulique rudes displicuere tibi.
(25) Tu tenerum blando fovisti pectore, et ultro
    Mille dabas mistis oscula blanditiis.
Eja age Lennepl facias rata, Cynthie, vota,
    Ille tui meruit muneris esse, pater.
Gaude sorte tua, puer; eventura precamur;
    (30) Dat Deus haud dubiis prospera signa notis.
[p. XVII]
Macte esto ingenii dote et felicibus ausis,
    O decus Amstelio grande future solo!
Tempus erit, quo te pennâ metuente resolvi
    Fama vehet celsâ sidera ad alta viâ.
(35) Non me non pigeat tunc publica gaudia voce
    Et patriae plausus continuare meâ.
Qua poteroque tuas laudes percurrere tentem,
    Carminaque in nomen ducere blanda tuum.
Tunc non committam, Ommeri, quin tu quoque tantis
    (40) Pro meritis chartâ conspiciare meâ,
Palladiae, Ommeri, moderator candide pubis,
    Bellerophonteae docte minister aquae.
Per te Lennepio via strata ad culmen honorum:
    Jure tuo partem poscis et inde tibi.

J. G. HARTMAN.
J. U. St.
Harderovici,
XII Kal. Octobres,
MDCCXC.



[p. XVIII]

IN

CARMINA JUVENILIA

AMICISSIMI JUVENIS

DAVIDIS JACOBI VAN LENNEP.

Plaudite lauriferi mites Heliconis alumnae!
    Cogite et in blandos verba diserta modos!
Nunc age, Phoebe pater, faveas, Pindoque relicto
    Veloci properes ad tua templa pede!
(5) Ecce novus Vates, myrto juvenilia cinctus
    Tempora, thura tuis libat amata socis.
Cui comes est virtus, sceleratae nescia fraudis,
    Cui non fucato candor in ore nitet;
Cuique Camenarum versans cunabula coetus
    (10) Mollia Castaliis labra rigavit aquis:
[p. XIX]
Et crines lauro cinxit spirante tenellos,
    Parve puer, dicens, noster alumnus eris.
Jam decus ille tuae turbae, tuus ille sacerdos
    Ingenii profert lucida signa sui;
(15) Scandit et augustum Lenmepî Musa theatrum,
    Doctorum applausu facta superba virûm.
Salve facundi gratissima Musa Jacobi,
    Salve Aganippeo grata tabella choro!
Felix Blandusio decertans Rhene liquori,
    (20) Pinguia qui placido murmure rura secas!
LennepI toties victus qui carmine blando
    Cornigerum tollis fonte sonante caput.
Te quoties rapido lapsu per prata volutum
    Demulcet, celeres et remoratur aquas!
(25) Qualiter Ismarius citharae modulamine vates
    Repressit cursus, spumifer Hebre, tuos.
Felix annosâ frondescens ilice sylva,
    Jucundum hirsutis hospitium Satyris!
Felices nimium valles, collesque supini,
    (30) Pulsantes summis sidera verticibus!
[p. XX]
Quos merito gelidi nemorosis vallibus Haemî
    Praetulit, et sylvis Cynthius Aoniis.
Felix Thessalicis Manpadia villa viretis
    Aemula, saepe meis conscia deliciis!
(35) Qua procul a plebis strepitu semotus inanI
    Invigilas studiis, fide Jacobe, bonis.
Dulcia qua blandae dictant tibi carmina Musae,
    Dum tepida e summis adsonat aura jugis.
Quaque levis Dryadum plaudit tibi turba canentI,
    (40) Et stupet e mediis Naias uda vadis.
O quoties tecum resonantia fila movere
    Ad ripas juvit, Rhene jocose, tuas!
O quoties gelida lauri redolentis in umbrâ
    Degere jucundis otia mixta jocis!
(45) Interea, clarae decus indelebile gentis,
    Perge Aganippeo thura cremare Deo.
Patris ad exemplum teneris formatus ab annis,
    Perge bonis avibus nomina tanta fequi.
OmmerI pietas stimulos tibi fida diserti,
    (50) Boschiadaeque addat cura paterna tui;
[p. XXI]
Quîs ducibus, Phoebi studiis imbutus amatis,
    Scandisti bifidi culmina sacra jugi.
Nostra sed aeterno conjungat pectora nexu
    Nobile sincerae foedus amicitiae.

JANUS VAN HEEKEREN JUNIOR.
Phil. Stud.



[p. XXII]

CARISSIMO LENNEPIO

CARMINA SUA

EDENTI.

Flos et amor Juvenum, blandis dilecte Deabus,
    Dotibus ingenii clare Jacobe tuis!
Accipe sincerae gratantia carmina Musae,
    Accipe Titsinghi munera parva tui.
(5) Ne tamen exspectes laudes me posse referre,
    Cantare aut grandi nomina clara sono;
Hoc opus, heu! nimium nostris pro viribus esset,
    Et nimium tenuis nostra Thalia negat.
Seu repetit caram Eurydicen Rhodopeïus Orpheus,
    (10) Andromache aut raptum flet miseranda virum;
[p. XXIII]
Pompejive necem conjux deplorat acerbam,
    Passeris aut luget moesta puella fugam:
Undique splendescit cantandi copia larga,
    Et decorat purus carmina tersa nitor.
(15) Inter honoratos certe numerabere vates,
    Atque comas laurus cinget odora tuas.
Patria, tu docti juvenilia suscipe vatis
    Dona, vel Aonio vertice digna legi,
Ut, quae nunc tenues nectit tibi blanda corollas
    (20) Dextra, tuum posthac vindicet ipsa decus.

C.P. TITSINGH.
L. H, Stud.



[p. XXIV]

DAVIDI JACOBO VAN LENNEP,

POEMATA SUA EDENTI.

Piëridum soboles, orbis nova gloria nostri,
    Nec minus eximio digne parente puer!
Tune paras nitidam latebris educere Musam,
    Extremis seclis usque superstes opus?
(5) Tune paras juvenis magnis comes ire Poëtis,
    Dum canis Andinis carmina culta modis?
Jamque illos video doctam pallere Camenam,
    Dum cingunt crines fronde virente tuos.
Nos quoque, nos gracili modulantes carmen avena,
    (10) Dicimus infirmo prospera verba sono.
Nos quoque communi miscemus murmura laudi,
    Dum legimus Superûm carmina digna lyra:
Seu canis Alcidem lacerum crudeliter ossa,
    Dum tacita horrendo murmure saxa replet;
[p. XXV]
(15) Seu quam oriente die, quam decedente celebrat,
    Orpheus avulsam dum gemit Eurydicen:
Seu quando volucrem virgo lacrymatur ademtam,
    Mox alium, juvenis munera, laeta tenet.
Hoc opus, o Richaee, tuum; sunt munera curae
    (20) Illa tuae; vanus non tuus iste labor.
Inter ea puerum quae nutrivere Camenae,
    Nobile LemnepI nomen ad astra ferant.
Sis bonus o nobisque fave, tenuisque poëtae
    Ne laedant oculos orsa minuta tuos.
(25) At si (nec dubito) socii mea carmina vincant,
    Devincet nostram nullus amicitiam.

ISAACUS BOUSQUET,
Phil. Stud.



[p. XXVI]

IN

CARMINA JUVENILIA

JUVENIS PRAESTANTISSIMI

DAVIDIS JACOBI VAN LENNEP.

Hooftiades jacuit dum funere raptus acerbo,
    Eloquio Hooftiades clarus et arte lyrae;
Amstela jam moestos condens sub gurgite vultus,
    Lugebat partem laudis abesse suae.
(5) Et Flacci sordere chelyn, sordere Maronis,
    Nasoni priscum nec superesse decus.
Et proavis pubem cultas contemnere Musas,
    Falsaque luxuriae gaudia (turpe!) sequi.
Et titulis tumidam, patria virtute relictâ,
    (10) Nil vanum praeter nomen habere patrum.
At sibi nunc felix priscum rediisse vigorem
    Gaudet, et en! laetum tollit ab amne caput.
[p. XXVII]
Scilicet ille suae clarissima gloria gentis,
    Communis patriae nec minus urbis amor;
(15) Inclytus Aoniae cultor Lennepius artis,
    Pectora cui pietas finxit et alma Charis;
Calliope gremio tenerum quem fovit amico,
    Non sinit obscurâ carmina nocte premi.
Carmina, quîs toties stupefactas praebuit aures
    (20) Aemula sinceri turba sodalitii.
Plaudite dilecti, nunc et sua cura, sodales!
    Plaudite, et o coeptis, turba, favete suis!
Fallor? an arridet generoso Phoebus alumno,
    Aonidum et tanto vindice laeta cohors?
(25) Perge, precor, soboles praeclaro digna parente,
    Quo te virtutis tramite ducit honos.
Perge avibus (nec vana loquar) carissime, faustis
    Nobile carminibus tollere ad astra caput,
Felix, cui juveni conscendere culmina Pindi,
    (30) Et licuit Clariis nectere serta jugis!
Felix, qui potuit divino concitus oestro
    Aeternum Musis conciliasse decus!
[p. XXVIII]
Depereunt vastae, seclis volventibus, urbes,
    Astraque quae tangunt vertice, templa cadunt.
(35) Altaque Pyramidum devastat marmora tempus,
    Et celsum evertit tecta imitata polum.
Nec Mausolei tituli, sumtusve sepulcri
    Effugient rabiem, Parca cruenta, tuam.
Haec seu flamma rapax, saevus seu diruet imber;
    (40) Morte sed ingenio nomina parta vacant.
Omnia Virgilii contemnet saecula carmen,
    Spirabuntque ignes, culte Tibulle, tui.
Nasonis vivent numeri, tenerique PropertI.
    Donec erunt taedae, blande Cupido, tibi.
(45) Vatis et extremo Venusini barbitus aevo,
    Calliopae, vivet, dum tribuetur honos.
Spirabitque, olim quod lusit Musa Secundi,
    Vivet et Heinsiadum, Grotiadaeque chelys.
Et tua, Lennepi, superabunt carmina mortem.
    (50) Auguror! ominibus adnue, Phoebe, meis!

M. SIEGENBEEK.
Phil. & L. H. Stud.



[p. XXXIX]

IN

PRIMITIAS POETICAS EGREGII
JUVENIS

DAVIDIS JACOBI VAN LENNEP.

Tendite nunc citharam! cari cantate sodales!
    Nunc vos Pierides in sua castra vocant
Ille suae gentis, matrisque, patrisque voluptas,
    1lle Aganippei gratia rara chori;
(5) Ille sodalitii decus et pars maxima nostri,
    Nobilis eloquio, nobilis arte lyrae;
Qui toties nostras mulcebat cantibus aures,
    Dum tali socio quisque superbus erat;
Lennepius patrias jam carmina mittit in auras,
    (10) Carmina, vel genio digna, Secunde! tuo:
[p. XXX]
Ut, quae jam toties dederunt tot gaudia nobis,
    Sint etiam serae posteritatis amor.
Idaliis juvenein sertis ornate poëtam,
    Vos, quibus Aonidum munera grata placent!
(15) Quem puerum citharae pulsator amavit eburnae,
    Inque opus ipse sacrum traxit Apollo suum;
Cuique novenarum nascenti turba sororum
    Blanda Aganippeis ora rigavit aquis;
Quemque suum agnoscit columen divina Poësis,
    (20) Ponit et Helvetios inter, et Hooftiadas;
Ille tuas laudes, stabilemque meretur honorem,
    Quisquis Castalidum sacra chorosque colis.
Seu canit Alcidae gemitus mortemque furentis,
    Abrepti insidiis, perfida Juno, tuis;
(25) Seu lacrymas, domina amissâ, miserasque querelas,
    Vatis et Ismarii fata cruenta canit;
Seu canit Hannibalem, seu fortia verba Catonis,
    Seu quidquid virtus, vi labefacta, tulit;
Denique Mavortis seu ferrea bella ferocis,
    (30) Seu, quae materies dulcibus apta modis;
[p. XXXI]
Omnia collucent genio, venaque feraci,
    Qualia Nasonem vix habuisse putes.
Felices ambo, fortunatique Parentes,
    Talia quîs data sunt pignora conjugii.
(35) Quum tot jam tenera et puerilis protulit aetas,
    Gaudia quot vobis ipsa juventa dabit!
Quae rata sint: et erunt; nam semper castra sequetur
    Aonidum stabili non inhonora pede.
At vos, majorum serie, titulisque tumentes,
    (40) Qui vitiis vestros dedecoratis avos!
Discite ab hoc, proprios quid sit jactare labores,
    Foedaque perfundat conscius ora pudor.

JANUS TEN BRINK.
L. H. Stud.



[p. XXXII]

AD

ORNATISSIMUM JUVENEM,

DAVIDEM JACOBUM VAN LENNEP,

QUUM CARMINA SUA IN LUCEM
EDERET.

Lux nova Phoebeos illustrat lampade colles,
    Et fugiunt umbras nubila, Pinde, tuas.
Ecce novem magno gaudent ardore sorores,
    Signaque laetitiae prodit Apollo suae.
(5) Nobilis adventum juvenis miratur, et ipse
    Attonito, Vates quis venit, ore rogat.
Progreditur, Pindique novus petit incola Phoebum,
    Edit et ornato talia verba sono:
Alme pater vatum, divini carminis auctor,
    (10) Quem colit Aonii turba novena jugi!
[p. XXXIII]
Dulcia jam tenerae placuerunt carmina menti;
    Semper adhuc puero tu mihi cultus eras.
Instituit patria doctus tellure sacerdos
    Me tuus Aoniae jungere verba lyrae.
(15) Ipse meum primis animum jam flexit ab annis,
    Ut sequerer, cupidum me, tua castra, movens.
Castra peto, rutilisque simul mox induor armis,
    Applicor et turmis, pulcer Apollo, tuis
Fervidus in tenero flagrat mihi pectore sanguis,
    (20) Et mens laurigeras ardet habere comas.
Ante tuas longo certamine tendimus aras,
    Ut decoret nostras palma superba manus.
Vinciinus: et vigili Victoria laeta labori
    Annuit, et tandem praemia summa parat.
(25) Defero conspicui tibi jam monumenta triumphi.
    Accipias studii prima tropaea mei.
Dixerat: et juvenem tacite divinus Apollo
    Adspicit, et placida talia voce refert.
Nostra salus, Clariae laus non peritura catervae,
    (30) O Juvenis patrii fama decusque soli!
[p. XXXIV]
Grandia jam tenerae meditaris flore juventae:
    Arma tuis humeris vix subeunda geris.
Sed tamen hacc animis non obsunt pondera magnis;
    Omnia nec dubitat vincere laudis amor.
(35) Sic quondam Aesonides saevis insistere tauris
    Ausus, et ignivomas solus adire feras.
Cingite victrices juvenilia tempora lauri,
    Vernet et assiduo frondis honore decus.
Nuntia diffusas celebret te fama per oras,
    (40) Et videas nomen quolibet ore cani.
Urbs tua magnifici spectet quoque signa triumphi;
    Cognita sint Patriae parta tropaea tuae.
Auxilio tutum reddam, viresque levabo:
    Tu tibi propitium me venerare Deum.
(45) Tum juvenis: meritas, inquit, persolvere grates
    Et fas, et pietas, grataque corda jubent.
Donec ero, venient oblivia nulla favoris,
    Et tua perpetuo munera, Phoebe, canam.
Nobilis a fausto discedit Apolline victor,
    (50) Et parat ad patriam tendere laetus humum.
[p. XXXV]
Dumque parat, Musae vatem gratantur euntem,
    Et cingit lauro sancta Thalia caput.
Ad patrias redit ille domos, et serta gerentem
    I.aurea mox populi docta caterva videt.
(55) Ecce sacerdotes Phoebi comitantur ovantem,
    Et studii titulis his documenta notant.
Hic Lennepiadum generoso e sanguine natus
    Ingenii superat nobilitate genus.
Stemmata non numerat, ceras non jactat avorum,
    (60) Suspicit aut dubiae lubrica dona Deae.
Jam patriae prodesse suae laus summa videtur:
    Indicium vitae tempora prima ferunt.
Amstelia hoc juvenile decus venerere juventus,
    Et pete Castaliâ nomina tanta viâ.
(65) Prodite laeti: iam cives, vatique favete,
    Cui Deus auxilium vovit et ipse suum.
Tu quoque terra parens quondam celebrata Batavum,
    Exhilarent vultus gaudia justa tuos.
Inclyta majorem numquam jactavit alumnum
    (70) Roma prius, Clariis Roma sacrata Deis.
[p. XXXVI]
Quae bene Pelignos ornavit gloria fontes,
    Jam manet et ripas, Ya beata, tuas.
Tanta canunt alii laudum praeconia vates,
    Quid cessas teneram, Musa, movere lyram?
(75) Illa quidem cuperet vestras celebrare Camenas;
    Congruit ast humeris vix labor iste meis.
Da veniam numeris, et suscipe vota precantis,
    Quae tibi sint animi candida signa mei.
O Lennepiades inter numerande sodales!
    (80) O merito blandis concelebrande modis!
Maxima spes patriae, clari spes vive parentis.
    Vive, precor, generis fama futura tui!
Parta novi citharae sit gloria calcar honoris;
    Plura Deo studiis Musa favente canat.
(85) Usque vale, et, fidi si qua est tibi cura sodalis,
    Interdum nostri sis memor; usque vale.

A.J. DEIMAN,
L. H. Stud.



[p. XXXVII]

IN

CARMINA JUVENILIA,

AMICI MEI

DAVIDIS JACOBI VAN LENNEP.

In celsis rapidus volitat Jovis armiger auris;
    Ast humilem velox aera passer amat.
Lusciniam quamvis nequeat superare canoram,
    Attamen et gracili cantat alauda sono.
(5) Sic licet illustres ornarint tempora vates,
    Et sint carminibus verba minora tuis;
Attamen Aonios liceat celebrare labores,
    Et tenui laudes ore referre tuas:
Ardua quod superas juvenis jam culmina Pindi,
    (10) Atque moves blandae plectra sonora lyrae,
[p. XXXVIII]
Deliciis alius juveniles exigat annos,
    Leniter Idaliis dormiat inque rosis.
Artibus atque alter rutilans sibi congerat aurum,
    Aut capiat turpi munera clara manu.
(15) Te doceat gracili deducere carmina plectro
    Calliope, et foveat semper amica sinu.
Quaeque prius tenerum te Patria fovit alumnum,
    Post modo te civem gaudeat esse suum.

JACOBUS DE VOS.



[p. XXXIX.]

DAVIDI JACOBO VAN LENNEP.

CARMINA JUVENILIA

EDITURO.

Suppeditet quamvis mom aurea carmina Phoebus,
    Musaque Castalias non mihi monstret aquas:
Me tentare decet, vires quid ferre recusent,
    Quidve ferant; fortes pectore fata juvant.
(5) Cratulor, o clarae Lennepi gloria stirpis,
    Piëridum sanctos te celebrare choros!
Non incerta fuit longo in certamine palma;
    Rara tibi virtus praemia justa dedit:
Namque voluptates cingant licet undique vitam,
    (10) Mollia Piërio nectare corda reples.
[p. XL]
Divitiis alius famam sibi quaerat avitis:
    Tu cupis ingenio nomen habere tuo.
Jam mihi jam videor contingere vertice coelum,
    Cum licet in sociis te numerare meis.
(15) Te sequar, atque tuae dulcis virtutis imago
    In memori semper pectore fixa manet.
Sed precor Hooftiadae tenuem ne sperne Camenam;
    Sic crescat meritis gloria parta tuis!

N. HOOFT.



[p. π1r]


CARMINA JUVENILIA.




[p. π1v]
ERRATA.
[in ms. toegevoegd: pag. 1. lin. 3. leg. humiles]
pag. 4. lin. 9. leg. Superbi,
ibid. — 11. — Justi,
—  14. —  7. — prohibere nefando
—  22. —  2. — atra
—  23. — 10. — praemia
—  24. —  2. — generum prosequiturque socer
—  28. — 13. — generum
—  29. — 13. — Heu! Lycida, quid ages?
—  34. — 18. — dedecorare
—  35. —  1. — laudum
—  58. — 14. — minantia
— 65. —   6. — prohibere nefando
[in ms. toegevoegd: — 66. —   9. — relevare]
Continue
[p. 1]

CARMINA

JUVENILIA.

____________________

AD

AURORAM.

Cum tu puniceo Pallantias exis amictu,
    Purpureoque novum lumine tingis iter.
Tunc humidas linquit sensim nox ultima terras,
    Lumina tum pallens Luna diurna fugit.
(5) Tum canit, et memorat priscos Philomela dolores,
    Pennigerique greges gutture dulce sonant.
Rusticus et placidi tum linquens strata cubilis
    Ducit araturos sub juga curva boves.
Carmina tu praebes sacris Aurora poëtis;
    (10) Tu facilem nobis pandis ad astra viam.
Musae noster amor, Musae quoque sunt tibi curae,
    Et tu Pieriis semper amica choris.
[p. 2]
Improbaque oderunt facundae bella Camenae
    Improba sunt odio praelia jure tibi.
(15) Infelix fortem plorasti Memnona mater,
    Bustaque sunt lacrymis saepe rigata piis.
Lucida tum pallor deformis texerat ora,
    Nec radians isto tempore currus erat.
Fulgida nunc iterum posito moerore renides,
    (20) Et foecunda tuo munere terra viget.
Laetor, et ipsa novum praebent mihi gaudia carmen
    Carmina sunt animi pignora grata mei.
Tu semper pandas roseos Aurora colores,
    Et nobis placidos des, precor, alma dies.

XV ante Kalendas Julii
 MDCCLXXXIX.



[p. 3]

DE

PRAESTANTIA VIRTUTIS.

Longa dies hominum vastat monumenta superba,
    Temporis et morsû proh! perit artis opus.
Fortia jam priscae ceciderunt moenia Romae,
    Et Capitolino culmina sacra Jovi.
(5) Curia jam periit, quae regna superba regebat,
    Jussa sub Ausonio flectere colla jugo.
Olim Sparta fuit florens invictaque bellis;
    Urbis at heu tantae rudera sola manent.
Inclyta Cecropiae nunc est ubi gloria terrae!
    (10) Oppida Turcarum sub ditione jacent.
Quaeque fuit quondam saxis insignis et auro,
    Mausoli non est ultima nota domus.
Et periere tuae, famosa Semiramis, arces,
    Et tuus, o Babylon, quaeritur ipse locus.
[p. 4]
(15) Impius incendit nemorosae templa Dianae,
    Et Cadmi facta est regia clara cinis.
Quid tamen externas propero memorare ruinas?
    Non desunt patrio rudera foeda solo.
Moenia turrigerae ceciderunt urbis Ameidae,
    (20) Et Brederodeae culmina celsa domus.
Cuncta vorat tempus rapidum; sed mascula virtus
    Post cineres victrix una superstes erit.
Brutus amans patriae, temerans mala jussa superbi,
    Ipse sibi aeternam pandit ad astra viam.
(25) Famaque Aristidis, vitaque et nomine justi,
    Vivet, et Actaei gloria magna senis.
Et Mucii ambustam laudabunt saecula dextram,
    Et Cincinnato parta tropaea duci.
Tu quoque, magne Cato, pravae mala victima sortis,
    (30) Vives, dum niteant sidera clara polo.
Et Brederodus erit Batavis celebratus in oris,
    Dum sol purpureos in mare ducet equos.
Grotius ille pius, patriae laus maxima quondam,
    Nomen ab immensa posteritate feret.
[p. 5]
(35) Et vivet toto celebris Ruterus in orbe,
    Qui fregit classes, dure Britanne, tuas.
Vivent Wittiadae, Batavae bona numina terrae,
    Sub quibus auspicibus patria tuta stetit.
Virtutem laus magna manet; nam sola beatos,
    (40) Efficit; et verum monstrat honoris iter.

IV ante Idus Julii
 MDCCLXXXIX.



[p. 6]

CATO CAESARI.

Accipe nunc Caesar morientis verba Catonis;
    Haec animi testis littera fida mei.
Aurea libertas, victricibus obruta telis,
    Et simul ah Romae gloria prisca perit.
(5) Tuque triumphato victor dominaberis orbi,
    Indomito calcans jura sacrata pede.
Nullus adest, dubio qui te devincere bello
    Audeat; heu clari jam cecidere duces!
Niliacum manat Pompeji sanguine littus,
    (10) Ossaque sunt tanti nulla sepulta viri.
Invenit saevam generosus in aequore mortem,
    Ultimus illustris, Scipio, gentis honos;
Et Juba magnanimus, Romano pectore praestans,
    Armavit saevas in sua fata manus.
(15) Hunc ego nunc imiter: quid enim mihi vivere prodest!
    Jam juga servitii libera colla premunt.
Non me crudelis servum juvat esse tyranni;
    Et tamen est misero nulla relicta salus.
[p. 7]
Turpia si Superi voluissent vincula solvi,
    (20) Illa forent nostra jam resoluta manu.
Nunc quid agam solus, cunctis desertus amicis;
    Hei mihi praesidio moenia parva carent!
Quaeque aluit mentem gratâ dulcedine nostram
    Spes bona, suprema diruta clade, cadit.
(25) Et subito pandet tibi fessas Utica portas,
    Sed prius extremum munus ab ense petam.
Quid juvat, injusti si vincula rupta tyranni!
    Heu! Caesar, servi cogimur esse tui.
Frustra Porsennae perterruit agmina Cocles:
    (30) Nunc civis Romae sceptra superba tenet.
Quid virtus Decii prodest, fortisque Camilli,
    Vel tot Scipiadae capta tropaea manu?
Quidve juvat Marium fortem superasse Jugurtham,
    Quotque tulit saevos Cimbrica terra viros.
(35) Libertas virtusque jacent, et pristina Romae
    Obruta pestifera gloria labe cadit.
Sancta fides periit, periit vindicta Deorum,
    Omnia sunt armis, Caesar, amica tuis!
[p. 8]
At patriae potius cur non bene tendis in hostes,
    (40) Victricique geris fortiter arma manu?
Si te bellandi teneat, laudumque cupido,
    Non deerit dextrae gloria magna tuae.
Ultorem poscit, qui rupto foedere Crassus
    Assyriam Latio sanguine tinxit humum.
(45) Errat et invisas infelix umbra per oras
    Ossaque non ullo cespite tecta jacent.
Commissa est vindicta tibi, tu debita solvas,
    Nec maneat socio justa querela tuo.
Indomitos supera Marsos, saevosque Sicambros,
    (50) Ut discant Latio subdere colla jugo.
Plenaque Romani sit nominis ultima Thule,
    Et nostras leges Indica terra colat.
Orbe triumphato sint invia limina Jani,
    Dicemus laeti, Caesaris illud opus!
(55) Caesaris illud opus, Romae qui cuncta subegit,
    Jussit et ad nostros regna venire pedes:
Victis jura dabat, sed legibus ipse parebat,
    Et vixit patriae gloria lausque suae!
[p. 9]
Ast patriam vexas; regnandi dira cupido
    (60) Te tenet, atque animo sceptra nefanda placent.
Civica praeteritos minuunt tibi bella triumphos,
    Et foedat laudes Roma subacta tuas.
Nonne cruentatas Tiberis satis egit arenas,
    Romaque Romano sanguine tincta fuit!
(65) Ah! quot Thessalici viderunt funera campi;
    Uno Romulidum gloria mersa die est!
Quot cives clari ceciderunt, sidera Romae,
    Et quanta illustres turba secuta duces!
Sed periere nece optandâ, non jura tyranni
    (70) Illorum ante oculos patria victa subit.
Tum quoque debueram saevo dare pectora ferro,
    Tum quoque me fato non cecidisse queror.
Sed moriar, nostram cupioque effundere vitam;
    Mors mihi sola placet; vita molesta mihi est.
(75) Non ego vana loquor: nox haec suprema Catoni,
    Quique meos luctus finiet, ensis adest.
Tu mea magnifico non condas ossa sepulcro,
    Haec melius tribuas grandia dona tuis.
[p. 10]
Non ego Regales tumulos, nec marmora quaero,
    (80) Saxaque sculptoris nobilitata manu.
Dum modo securâ potiar post fata quiete
    Sat mihi vulgari cespite posse tegi.
Nec falsis 1acrymis mea Caesar pollue membra!
    Quid fleres! patriam sub tua jura tenes.
(85) Sed neque sum flendus, fletu tum dignior essem,
    Si mihi servitii probra gerenda forent.
Nunc liber moriar; Romae si vincula nectas,
    Non saltem possis me numerare tuum.

IX ante Kal. Sept.
 MDCCLXXXIX.



[p. 11]

PAULI AEMILII

QUERELA DE MORTE

FILIORUM.

O nunquam dubiae mortales credite sorti,
    Ne gravibus subito vos premat atra malis.
Ille ego qui fortem potui devincere regem,
    Et victor populis Romula jura dedi:
(5) Quique per Aemonios gessi fera praelia campos,
    Et nostrum jussi regna subire jugum,
Corpora natorum funestis pabula flammis
    Vidi, atque exstructos urere membra rogos.
Et mea, quam clari lustrârat pompa triumphi,
    (10) Nune jacet immiti funere mersa domus.
Saevaque perculerunt nostram duo fulmina gentem,
    Unaque vae! natos continet urna duos.
Et jam nullus erit tantâ de stirpe superstes,
    Qui mihi sit senii lausque decusque mei.
[p. 12]
(15) Flere licet certe; sed quid mihi flesse juvabit,
    Non vitam natis nostra querela dabit.
Publica turbarent cur nostri gaudia luctus?
    Cur premerent populum fata nefanda ducis?
Non bene laetitiae miscentur tristia verba,
    (20) Non bene gaudentem moesta querela decet.
Nemo tamen lacrymas possit culpare parentis,
    Sed madidas semper non decet esse genas.
Atque etiam incautum non me sors perfida pressit,
    Conscius insidiis, quas mihi struxit, eram.
(25) Plus nimio fueram felix. Fortuna maligna
    Profusâ tribuit munera larga manu.
Non me fraudavit successibus illa secundis,
    At suspecta mihi dona fuere Deae.
Praesensique dolos et numina saepe rogavi,
    (30) Ne premerent patriam tristia fata meam.
Ut potius, siquid patiendum, fortis iniquae
    Vel me, vel nostram tangeret ira domum.
Justaque non Superi sprevêrunt vota precantis,
    Et mansit patriae gloria salva meae.
[p. 13]
(35) Nostra domus tristi suscepit funere damna;
    Solaque fortunae debita moesta luit.
Jamque duos natos subito sors ferrea pressit;
    Unus et heu Pauli nomina magna gero.
Ast ego quid lacrymas fundo, dum pristina Romae
    (40) Gloria natorum funere tuta manet!
Omnia laetitia resonant; laetemur et ipsi.
    Jam gemitus tanti tristitiaeque pudet.
Jam pia verba loquar; replent jam gaudia mentem,
    Sanctaque pro patria fundere vota juvat.
(45) Innumeros semper spectes, mea Roma, triumphos,
    Victricique ducis parta tropaea manu.
Laesaque non ullo patriae sit gloria damno,
    Et nostras leges regna subacta colant.
Sanctaque libertas, saevis insensa tyrannis,
    (50) Incolat o stabili limina nostra pede.

V ante Idus Sept.
 MDCCLXXXIX.



[p. 14]

HANNIBALIS IMPRECATIO

IN ROMANOS POST

HASDRUBALEM CAESUM.

Tandem Roma manet victrix, exemta periclo,
    Et cadit ad dominos aemula Byrsa pedes.
Proxima quaeque fuit fato, gens illa triumphat,
    Sidoniasque uno funere fundit opes.
(5) Hasdrubal, ante diem fato mihi raptus acerbo,
    Occidis! heu tecum spes mea mersa jacet.
Non proavum virtus letho servare nefando
    Te potuit, non te nomina clara patris.
Portis eras, patriaeque decus: sed nefcia flecti
    (10) Noluit ah! misero parcere Parca tibi.
Patria fracta cadit tecum, nostraeque ruinae
    Mors tua Romanis nunc patefecit iter.
Non posthaec Italas audax equitabo per urbes,
    Nec victis populis Punica jura dabo.
[p. 15]
(15) Aurea nec nostri jactabo signa tropaei,
    Nec posthaec metues me, fera Roma, ducem.
Quid tincti prosunt hostili sanguine campi?
    Quid prosunt nostrâ parta tropaea manu?
Heu miseris nigro semper signanda lapillo,
    (20) Commoda tot nobis abstulit una dies.
Hora venit, celsae, qua vos, Carthaginis arces,
    Destruet infenso milite Roma ferox.
Devenient rapidis aurata palatia flammis
    Pabula, et in cinerem gloria versa cadet.
(25) Afer et exitio gaudebit; ovansque jacentem
    Spectabit dominam terra Libyssa suam.
Sed neque Romani te solam perdere quaerunt:
    Non dabitur toto tutus in orbe locus.
Namque, per Aemathiam qui vibrat sceptra, Philippus,
    (30) Quem colit et dominum Graecia tota suum,
Quod nobis animum tantum praebebat amicum,
    Huic etiam insensi tela cruenta parant.
Rex quoque non securus erit, non tutus ab illis,
    Qui Syrios Magnus sub sua jura tenet.
[p. 16]
(35) Nec quicunque gerunt regalia sceptra, nec illi,
    Libera qui nolunt subdere colla jugo.
Tempus adest vestrae, reges, populique, ruinae:
    Romani cunctis vincula dira parant.
Quae mora nunc animos retinet, quae tardat inertes?
    (40) Quid tremitis, cum vos publica caussa vocet?
Currite ad arma viri, generosaque sumite tela,
    Currite ad arma viri; barbarus hostis adest.
Dira sed heu vanas mentes discordia turbat!
    Jungite opes subito, barbarus hostis adest
(45) Cur vestra insanis collisa potentia bellis?
    Jam nimium fusi sanguinis esse queror.
Ast ego verba miser nil proficientia perdo,
    Namque obstant dictis tristia fata meis:
Roma triumphatum septem de collibus orbem
    (50) Aspiciet, populos sub sua jura trahens.
Spes tamen una meis praebet solatia curis;
    Sit saltem miseris una relicta salus!
Cogimur Ausoniis si tradere colla catenis,
    Te gravius damnum, perfida Roma, manet:
[p. 17]
(55) Nam licet externi non nectant vincula Reges,
    Nec tibi servitium gens inimica paret;
Attamen insensis libertas victa tyrannis
    Occidet: accipient colla superba jugum.
Sed prius, (atque utinam tibi sim non falsus aruspex!)
    (60) Caede tua Tibris saepe cruentus erit.
Saepius & cives, dum turbida praelia miscent,
    Accipient notâ vulnera facta manu:
Tum pater indigno nati mucrone peribit,
    Et frater fratris saucius ense cadet.
(65) Audiam, & his furiis quantum laetabitur umbra!
    Gaudia quanta mihi Romula damna dabunt!
Ipse novas flammas furibundis mentibus addam,
    Incendent nostrae pectora dira faces;
Nam mihi non ullam praebebunt busta quietem,
    (70) Non mors ipsa irae terminus esse potest.
Otia tunc demum capiet, tunc umbra quiescet,
    Cum dira in cineres Roma redacta cadet.

IV ante Kal. Nov.
 MDCCLXXXIX.



[p. 18]

DE

FORTUNAE INCONSTANTIA.

Qualiter insano volvuntur in aequore fluctus,
    Cum venti horrendo murmure bella gerunt;
Sic quoque jactantur caeco mortalia casu,
    Spes hominum vanas sors mala saepe facit.
(5) Nunc tribuit largâ regalia munera dextrâ,
    Mox rapit at laevâ quae dedit ipsa manu.
Stemmate plebejo modo quos ad culmina rerum
    Vexit, dc solio praecipitare solet.
Ornat & immeritos sacro diademate crines,
    (10) Sceptra vel ignaris tradit habenda viris.
Divitiis alios, alios & honoribus auget,
    Nec tribuit certâ splendida doma manu.
Hunc, modo cui clarae cinxerunt tempora lauri,
    Turpia captivum vincula ferre jubet.
[p. 19]
(15) Quas struit insidias, sensit, cum Persica Croesus
    Debuit indomiti jura subire ducis.
Is quoque, qui vicit Cimbros sortemque Jugurtham,
    Invicta solitus bella movere manu,
In coeno latuit Marius, foedaque palude;
    (20) Nec tamen haec Mario tuta latebra fuit.
Pompejus totum superavit viribus orbem,
    Et victor populis jura Latina dedit:
Ille tamen Pharias maculavit sanguine terras,
    Et jacuit nudâ triste cadaver humo.
(25) Qualiter excelsas quaerit vis fulminis arces,
    Quodque suum robur tollit ad astra caput;
Sic quoque crudeli reges ferit illa furore,
    Laetaturque novis insidiosa dolis.
Nam tribuunt majora feris palatia flammis
    (30) Pabula, quam vili cespite structa casa.
Suscipiet damno graviora incommoda dives,
    Quam qui non lauto vivere more solet.
Copia cui non est auri, cui curta supellex
    Non quoque sollicitus tristia fata timet.
[p. 20]
(35) Cur igitur magnas properas tibi quaerere gazas?
    Materiem lacrymis, heu! petis ipse tuis!
Ter felix, curis qui non intentus iniquis,
    Fortunae spernit tristia dona levis.
Cui Deus ipse dedit tranquillam ducere vitam,
    (40) Et modica semper conditione frui.

V ante Kal. Dec.
 MDCCLXXXIX.



[p. 21]

CORNELIAE QUERELA

DE MORTE POMPEJI.

Non igitur terras coelestia numina curant,
    Et simili vultu fasque nefasque vident.
Nunc premit innocuum saevi vis aspera fati;
    Nunc cruciant justum tristia damna virum.
(5) Quid bona caussa juvat, cum ferrea tela loquuntur,
    Cum violenta latro dicere jura solet.
Patria pressa jacet; contemptor juris et aequi
    Vae! tenet indomitâ sceptra cruenta manu.
Territa Romanâ tinguntur flumina caede,
    (10) Purpureasque stupens ah! vehit amnis aquas.
Aemathii manant generoso sanguine campi,
    Cumque suis ducibus plebs male caesa jacet.
Maxima sed nostram presserunt funera gentem,
    Damnaque non ullo restituenda die!
(15) Quid mihi nunc nomen prodest? quid gloria patrum?
    Quid tot majorum parta tropaea manu?
[p. 22]
Num minus insensum sensi Cornelia fatum;
    Num minus in nostros sors furit arta dies?
Num minus, ah! lacerum crudeli caede maritum
    (20) Viderunt Phario lumina nostra solo?
Non ita: nam teneris me sors vexavit ab annis,
    Nec sensit pectus gaudia pura meum.
Quot mala non nostram presserunt dira juventam;
    Fata modum lacrymis non posuere meis!
(25) Vir mihi primus erat Crassus; quem nominis ardor
    Impulit in saevae dira pericla necis.
Heu! nimis ille novam properavit linquere nuptam
    Ut premeret Latio Parthica regna jugo.
Credula spes! reditum misero nam fata negarunt;
    (30) (Ah jacet in nudo flendus et ille solo!)
Orba tamen rapto crudeli caede marito,
    Non potui viduos ducere sola dies.
Rursus amor subito jungit nova foedera lecti,
    Incenditque novas in mea damna faces
(35) Me sibi nec puduit vinclo sociare jugali
    Pompejum, Latii spemque decusque soli.
[p. 23]
Me miseram! thalamis nec praesens annuit illis,
    Nec risit fausto numine laetus Hymen.
Heu! nimium populi conjux confisus amore,
    (40) Non volucrem sortis credidit esse rotam.
Insidias sprevit, scelerataque Caesaris arma,
    Motaque victrici bella cruenta manu.
(Exitium parat ille tibi, nec, Magne, requiris,
    Nec secura mali pectora cura premit.)
(45) Interea accelerat cursum, victorque secures
    Postulat, exhaustae praemiae militiae.
Pompejus tandem saevae tentamina mentis
    Sentit, & audaci respuit ore minas.
Incitat, ah frustra! violenti Caesaris iram;
    (50) Ille ferox saevo, quod petit, ense petit.
Arma virosque parat, Romanaque moenia ferro
    Vexat, contemptâ jam Rubiconis aquâ.
Bella tument, animos subitus timor occupat omnes,
    Nec sinit imbelli tela movere manu.
(55) Nos natale solum, dulces nos linquere terras
    Cogimur; ejectos Thessala terra capit.
[p. 24]
Nec mora, jam nostris victor vae passibus instat,
    Indomitus socerum prosequiturque gener.
Sed tamen Ausonii magnâ cum parte senatus,
    (60) Nos sequitur justi quidquid in Urbe fuit;
Inclyta nobilitas, generoso sanguine nata,
    Et juvenes, patriae quos rapit almus amor.
Adducit Caesar comites, sociosque laborum;
    Quîs bellum & bellis mixta rapina placet.
(65) Nomina Pompejum sed tantum vana sequuntur,
    Nomina, non vires praesidiumve dabant.
Hei mihi! jam moesto praesensi pectore luctus,
    Mens mea fatorum praescia facta metu.
Interea properat nigro signanda lapillo,
    (70) Cladibus insanis funeribusque dies.
Exoritur subitus clamor, sonitusque tubarum,
    Et rapit insanos coecus ad arna furor.
Ferrea tela volant, iteratis ictibus aether
    Consonat, et saevo fulminat ense manus.
(75) Germani pereunt per mutua vulnera fratres,
    Et gnatus patrem sauciat ipse suum.
[p. 25]
Arvaque sanguineâ manant Pharsalia caede,
    Et metit innumeros mors violenta viros.
Nos tamem (heu miseros) graviora incommoda vexant,
    (80) Undique jam praeceps territa turba fugit.
Impia Caesareos sequitur victoria passus,
    Et praesens armis Mars favet ipse comes.
Quae tum, Magne, gravis mentem tibi cura premebat,
    Quis vexabat atrox tum tua corda dolor?
(85) Occurrit menti, vae! nil nisi mortis imago,
    Turpia & infandi vincula servitii!
Lumina quo vertas infelix, strata tuorum
    Corpora, vel diri Caesaris arma vides!
Quid tibi nunc prodest regum fregisse catervas,
    (90) Quid modo victrici Bospora capta manu?
Quidve juvat saevos dextra pepulisse latrones,
    Navibus & tutam quid tribuisse viam?
Ipse fugis, felix parvam conscendere cymbam;
    Quid fugis? o tutum non tibi carpis iter!
(95) Quid petis ingratos, invitâ conjuge, portus?
    Quid speras ullam regibus esse fidem?
[p. 26]
Quo ruis, infelix? in aperta pericula vitam
    Mittis, in infandae dira pericla necis!
Niliacas cur tu, carissime, quaeris arenas?
    (100) An justo hospitium perfida terra dabit?
Ah! nimium faustis praebes tua carbasa ventis;
    Ah! nimium properam dant tibi vela viam!
Jam video Pharior montes, litusque nefandum;
    Motaque sanguineâ perfida tela manu.
(105) Jam video saevos regum fraudumque ministros:
    Nunc pateant celeri lintea nostra noto!
Nunc tempus celerare fugam! remanemus inertes?
    Conscendit nostram jam fera turba ratem.
Heu quid agis, conjux! dictis ne crede dolosis,
    (110) Hic precor, o moveant te mea verba, mane!
Proxima nonne vides misceri littora turbâ?
    Nonne vides saevas tela vibrare manus?
Hei mihi! jam subitis spumescunt aequora remis!
    Tendit in infidum dira carina solum.
(115) Hei mihi! jam rutilant gladii, jam pectora quaerunt,
    Opprimit & tantum perfida turba virum!
[p. 27]
Ipse tamen certam tranquillo lumine mortem
    Adspicit, et vultum dextra cruenta timet.
Sed rabies fera corda movet; cadit ille peremtus,
    (120) Et Latio turpem sanguine tingit humum.
Non licuit vili mihi condere corpus arenâ,
    Nec legere in moestos conjugis ossa sinus.
Non licuit nuptae lacrymis ornare sepulcrum,
    Florea nec castâ spargere serta manu:
(125) Tuque cares tumulo, toties decorate triumphis,
    Quemque suum duxit Martia Roma decus!
Num te foemineae privârunt lumine dextrae,
    Quem prius illustres tot timuere duces?
Num te Nilus atrox, te sedes impia fraudis
    (130) Oppressit turpi funere dira Pharos?
Haec meruit virtus: haec praemia digna laborum,
    Scilicet, ut jaceas triste cadaver humi!
Tu, conjux, sine honore cadis, regnoque potitur
    Impius, Ausonii dedecus iste soli.
(135) Ah! vetus invictae nunc est ubi gloria Romae,
    Dum terit hic domino jura sacrata pede!
[p. 28]
Haec, Superi, fertis? sinis hoc, moderator Olympi?
    Nulla petunt dirum fulmina missa caput?
Conjugis an miseri cineres patieris inultos,
    (140) Nec sceleris poenas improbus ille dabit?
Num poterit felix tranquillam ducere vitam?
    Romaque servitii vincula dira feret?
Nec ferro quisquam Stygias detrudet ad umbras,
    Et premet aeternus corda Latina stupor?
(145) Mon ita: justa manent saevum quoque fata tyrannum;
    Sentiet ultrices criminis esse manus.
Tum subeant animo tot millia caesa Quiritum,
    Et sua servili patria pressa jugo.
Tum socerum spectare putet, manesque minaces,
    (150) Umbraque agat mentem sanguinolenta suam.
Et tandem effuso maculet quoque sanguine terram,
    Quae toties Latio tincta cruore fuit.
Roma neget tumulum, populus neget ossibus urnam,
    Et fiant rabidis pabula membra lupis.

XIX ante Kalend. Jan.
 MDCCLXXXX.



[p. 29]

PASSER.

Quid lacrymas fundis, quid moestos, Julia, fletus,
    Quidve teris niveâ lumina saepe manu?
Dic mihi, si fas est, tanti quae caussa doloris,
    Quae moveant gemitus tristia fata tuos.
(5) Num tibi forte lupi caram rapuere bidentem?
    Num cecidit saevâ blanda capella nece?
Accipiter laniavit atrox aut ungue columbam?
    Ah! lacrymans semper moesta puella silet!
Num periit forsan crudeli funere passer?
    (10) O superi tantum Dî prohibete malum!
Augentur lacrymae, medioque in gutture voces
    Haerent; lingua loqui pressa dolore nequit.
Heu! quid ages, Lycida? iterumque iterumque rogasti,
    Nec tibi tristitiae cognita caussa fuit.
(15) Non ovis est laniata lupis, non rapta columba,
    Nec petiit Stygias passer amatus aquas.
[p. 30]
Forsitan infelix aufugerit; annuit illa.
    O nimium volucres dispereatis aves!
Credere quis possit facinus? tu, perfide passer,
    (20) Tu dominae fletus, tristitiamque moves?
Perfide! cur unquam vidisti luminis auras?
    Primaque cur vitae non tibi summa dies?
Heu! cur non nidus cecidit dejectus ab Euris?
    Cur tibi non misero mater iniqua fuit?
(25) Scilicet idcirco tenerae formosa juventae
    Auxiliatrices attulit ipsa manus.
Scilicet idcirco niveâ tibi pabula dextrâ
    Praebuit, & tepido fovit amica sinu,
Impius ut dominam tentares fallere fraude:
    (30) Dulcia & ingratâ linquere tecta fugâ.
Num sylvae placuere magis nemorumque latebrae,
    Oscula quam roseis jungere blanda labris?
Num pulsare magis levibus placet aethera pennis,
    Quaerere & abjectum lata per arva cibum,
(35) Quam vacuam curis tranquille ducere vitam,
    Et laeto oblatas ore referre dapes?
[p. 31]
Sed quid ego haec loquor? infelix! cape gaudia sylvis
    Immemor & dominae non rediturus abi.
Siste pias lacrymas, & moestos Julia fletus:
    (40) Qui reparet damnum nam mihi passer adest.

X ante Kalend. Jan.
 MDCCLXXXX.



[p. 32]

OCTAVIA ANTONIO.

Si te non questus moestae legisse pigebit,
    Nec laedunt animum tristia verba tuum:
Si fas est mihi pauca queri de conjuge, (carum
    Ne, precor, hoc nomen despice,) pauca querar.
(5) Officium sed dextra negat perculsa timore;
    Charta madet, lacrymis saepe rigata meis.
An potius sileam? sed quid tacuisse juvabit?
    Num minus & tacitam cura molesta premet?
Forsitan ille meo gemitu, dictisque movetur:
    (10) Priscus & immemori corde resurget amor.
Quid loquor, infelix? ah! linquite gaudia mentem,
    Linquite, nec falsis ludite imaginibus!
Quidquid erit, scribam: quid epistola scripta nocebit?
    Non poterunt nostrum fata gravare malum.
(15) O utinam legeres! & nostro mota dolore,
    Ex oculis caderet gutta benigna tuis!
[p. 33]
Hei mihi! sed timeo ne spernas vota precantis,
    Et cogar viduas ducere sola dies.
An potes, Antoni, caram sic linquere nuptam,
    (20) Sanctaque conjugii rumpere vincla pii?
Nec te castus amor, nec te data dextera movit;
    Nec tangunt lacrymae pectora dura meae?
Aspicias natos, misera cum matre relictos,
    Haec quoque praesidio pignora digna patris,
(25) Filius inrerdum, sedeo dum pressa dolore,
    Me rogat, ah! longae quae tibi causa viae;
Cur te non videat, cur non des oscula nato?
    Dilacerant animum talia dicta meum.
Quis te tangit amor? num turpis adultera mentem
    (30) Flexit, et indigne sub sua jura tenet?
Illa tuas superat, lasciva Semiramis, artes,
    llla novis didicit fallere blanditiis.
Quid tamen exspectas? nunquam tibi fida manebit;
    Non socio dirum pectus amore flagrat.
(35) Illa cupit tantum nostras regnare per urbes,
    Et terere infami colla Latina pede.
[p. 34]
Illa cupit sancti contemnere jussa Senatus,
    Et Jovis Ausonii spernere posse minas.
Heu! nimis insanas nutris sub pectore flammas,
    (40) Heu nimis infelix corda perurit amor!
Num magis illa placet turpi deperdita luxu
    Femina, quam casti jura sacrata tori?
Num magis obscoeno nimium fraus digna Canopo,
    Quam mea simplicitas, quam mea nota fides?
(45) Crede mihi, Phariis noli confidere verbis;
    Insidiis illa est regio clara suis.
Illis Pompejus cecidit mactatus in oris,
    Caesar et infido laesus ab hoste fuit.
Cur imprudenti melior Fortuna faveret,
    (50) Mollior inceptis cur foret aura tuis?
Sed quoque vesanae subeant nunc inclyta menti
    Nomina, perpetuis commaculanda motis.
Miles es, Antoni, curat quoque miles honorem,
    Facta nec opprobriis decorare solet.
(55) Tuque peregrino lauros foedabis amore?
    Supplicis ante, pedes victor et ipse gemet?
[p. 35]
Ergo nulla rapit faudum generosa cupido,
    Priscaque languenti dejicis arma manu:
Auspiciis nec capta tuis et Marte secundo
    (60) Ibunt per sacram Partha tropaea viam?
Nec populi laeta pompam mirante caterva,
    Purpureus niveis ipse veheris equis?
Nil nisi luctus adest; o quis medicamina damnis,
    Inveniet? miserae concutit ossa tremor.
(65) Mens mea, jam mimium dammi praesaga futuri,
    Semina dissidii tristis ubique videt.
Non impune torum poteris temerasse jugalem,
    Immemor et nostri non rediisse domum.
Verte, precor, mentem: jam ferrea tela parantur,
    (70) Pellicis in gremio non tibi tuta quies.
Consulit ah nimium nostro germanus honori,
    (Et tribuit lacrymis hic alimenta meis!)
Increpat ore nefas, tumidâque exaestuat irâ,
    Dum cupit infandâ tingere caede manum.
(75) Me cruciat frater, crucias me, perfide conjux,
    Quaeque manent vitam dira pericla tuam.
[p. 36]
Forsitam insenso caesus mucrone peribis,
    Dicar et ipsa tuae causa fuisse necis.
O utinam potius caruissem lumine vitae,
    (80) Cognita nec terris nomima nostra forent!
O utinam potius, quae nunc mihi saeva pepercit,
    Rupisset nostros mors inopina dies!
Saepe (fatebor enim) cupiens finire dolores,
    Suscepi timidâ ferrea tela manu.
(85) Nostra sed infelix commovit pectora proles,
    Maternam potui nec violare fidem.
Cur fortuna loco posuit me caeca superbo?
    Heu! mea nobilitas nunc mihi sola nocet!
Altius erectas evertunt fulmina turres,
    (90) Magnaque quae fuerant oppida, lapsa cadunt.
Sed tamen, ante, precor, rapiar telluris hiatu,
    Vel lanient saevi membra cruenta lupi,
Quam rursus Latio tingantur sanguine campi,
    Atque ego dissidii dicar origo novi.
(95) Non me bella juvant; non me fera tela, nec enses;
    Mutuus, ah! gladiis non reparatur amor.
[p. 37]
Votaque sunt certe timidae magis apta puellae,
    Apta magis lacrymis juncta querela piis.
Non vis indomitum flectet, non ira superbum,
    (100) Et decet afflictos mollia verba loqui.
In precibus nostro superest spes una dolori,
    His sine, vae! miserae nulla relicta salus.
Accipe, crudelis, lacrymas et verba precantis;
    Conjugis an poteris spem temerare tuae?
(105) Te moveant gemitus et tot suspiria matris:
    Te moveant viduae tristia fata domus.
Conjuge num conjux, proles erit orba parente?
    Nec tangunt animum nomina tanta tuum?
Pectora num duro tibi sunt circumdata ferro,
    (110) Num torpent Scythico frigida corda gelu?
Num te posteritas saevâ de tigride natum
    Arguet, immanes et superâsse lupos?
Respice jam tantis distractum cladibus orbem,
    Flumina adhuc foedo tincta cruore rubent.
(115) Moesta suos deflet generosos Roma Quirites,
    Ipsaque funeribus paene sepulta fuit.
[p. 38]
Num rursus strictos rutilare videbimus enses,
    Et coelum, terris pax male pulsa, petet?
Respice tot luctus, tot tristia damna tuorum,
    (120) Respice sanguineae dira pericla necis;
Atque tuum tanto maculatum crimine nomen,
    Inclytaque infandis sparsa tropaea notis.
Si tamen immitis spernis mea dicta, meique
    Immemor, irato respuis ore preces;
(125) Tum rapiant me fata precor, finemque dolori
    Praebeat auxilio Parca benigna suo.
X ante Kalend. Febr.
MDCCLXXXX.      


[p. 39]

DE

BELLORUM INCOMMODIS.

Quis furor insanas rapit ad fera praelia gentes,
    Quid capiunt saeva ferrea tela manu?
Undique mille tument rigidi discrimina Martis,
    Omnia sollicito sunt loca plena metu.
(5) Classica rauca sonant, populorum tympana somnos
    Excutiunt, armis arma repulsa strepunt.
Hic ubi saepe suas laetus spectabat aristas
    Rusticus, et sparsum lata per arva pecus;
Nil nisi perniciem infelix subitamque ruinam,
    (10) Et sibi vae! nullam spem superesse videt.
Quâque suas quondam jactabant oppida turres,
    Structaque magnificis tecta superba locis;
Et varias tellus quas protulit Indica gazas,
    Quaeque procul mollis munera misit Arabs;
[p. 40]
(15) Rudera pro domibus, pro gazis ossa viator,
    Invenit, et priscum quaerit ubique decus.
Quadrupedum attonitos illic quatit ungula campos,
    Tristis et indomito sub pede moeret humus.
Illic totus ager crudeli milite servet,
    (20) Incitat immites ira nefanda manus.
Diffugiunt pariter pueri, teneraeque puellae,
    Linquit et exustos territa nupta lares.
Inque sinu matris gemit, ah! miserabilis infans,
    Voce petens solitum deficiente cibum.
(25) Dat nemus umbriferum latebras, dant pabula glandes,
    Praebet et abjectum terra cruenta torum.
Insolitus latas clamor se tollit in auras,
    Alta repercusso murmure sylva fremit.
Martia terrifico resonant tormenta fragore,
    (30) Ponderaque aethereis ignibus aequa volant.
Et juvenum furibunda cohors per tela, per enses
    Tendit, et effuso sanguine signat iter.
Undique luctus adest, et turbida mortis imago;
    Undique dant certam barbara tela necem.
[p. 41]
(35) Saucia turba jacet, gemitus vix comprimit ardor;
    Claudunt obstructam corpora strata viam.
Et tandem, fessae repetunt cum castra cohortes,
    Omnia pernicies, omnia terror habet.
Inter et immenso cumulata cadavera campo,
    (40) Illa patrem lacrymans quaerit, et illa virum!
Et vili inventum tumulant male corpus arenâ,
    Militis indomiti si sinit ista furor.
Quot non tela duces, patriae tutamina; quot non
    Heroas, subitâ diripuêre nece!
(45) Abstulit una dies quondam duo fulmina belli
    Scipiadas; Fabios abstulit una dies.
Hasdrubal Ausoniis cecidit trucidatus in oris,
    Cannensem Paullus sanguine tinxit humum.
Quid tarnen hos memoro? quid tam longinqua requiro,
    (50) Funera, vel casus, inclyta Roma, tuos?
Tu quoque, tu fastis semper memorande Batavis,
    Anglia cui tumidas subdidit ipsa minas;
Tu, Rutere, nimis subitâ vae! morte peristi,
    Belgarumque uno gloria mersa die est;
[p. 42]
(55) Praesidium patriae saevo cum concidit ictu!
    Cur jactas meritum, Mars violente, tuum?
Quid tot sanguinei prosunt monumenta triumphi?
    Polluit innocuus laurea serta cruor.
Qui primus rigidos infelix extulit enses,
    (60) Et docuit miseros arma vibrare viros;
Debuit ille rapi scissae telluris hiatu,
    Debuerat rutilo fulminis igne peti.
Si fera crudeles laniassent viscera tigres,
    Conveniens culpae tum neque poena foret.
(65) Nulla salus bellis, exspectant omnia pacem,
    Jus perit, et terris est male pulsa fides.
O utinam coelo rursus descendat ab alto,
    Praebeat et laetos pax sine fine dies!
Floreat atque iterum foecundo gramine tellus,
    (70) Messis et agricolae lauta coronet opus!
O utinam felix jungat Concordia gentes,
    Quas Bellona suis effera turbat equis.
Navitaque Eoo quaerat de littore gazas,
    Suscitet et dubium sola procella metum!
[p. 43]
(75) Utque ferunt olim, narrant si vera poëtae,
    Orphea Bistonias detinuisse feras;
Et sonitu citharae Stygios penetrasse recessus,
    Et flexisse nigri pectora dura Dei:
Sic hominum flectant facundae corda Sorores,
    (80) Et teneat Martis blandus Apollo locum.
Tympana dulcisono cedant crepitantia plectro;
    Cedant Aoniae Classica rauca lyrae:
Foedaque rubigo latitantes inquinet enses,
    Et jaceant longo squallida tela situ.
(85) Rusticus at curvo terram proscindat aratro
    Nec rapiat gnavos hostica turba boves.
Nec populos malesuada fames, neque vexet egestas,
    Sed reparet priscas Pax genialis opes.

III ante Non. Febr.
 MDCCLXXXX.



[p. 44]

LEO NEMAEUS,
EX GRAECO ARCHIAE.

Abjice terrorem Nemeae trux incola sylvae,
    Duc age gaudentes per juga prisca boves.
Non nemus umbriferum fremitu, velut ante, sonabit,
    Quem leo crudeli gutture saepe dedit.
(5) Non rabido posthaec taurus lacerabitur ore,
    Nec metuet saevas blanda juvenca minas.
Herculis invictis cecidit nam bellua palmis,
    Strataque concussam pondere pressit humum.
Ducite nunc pecudes pastores, ducite laeti;
    (10) Nam periit vestri maxima causa metus.
Taurorum montana sonis respondeat Echo;
    Prataque cornigero dent alimenta gregi,
Tuque ferae domitor, spoliis indute leonis,
    Virtutisque gerens inclyta signa tuae,
(15) Sedulus injustae mitiges fera corda novercae,
    Et pereant forti monstra subacta manu.

pridie ante idus Febr.
 MDCCLXXXX.



[p. 45]

VER,

EX GRAECO MELEAGRI.

Laeta dies venit, coelo discedite brumae,
    Et fugiens terras aspera linquat hyems.
Dulcia purpurei subrident tempora veris,
    Et praebent laetos, sole tepente, dies.
(5) Dives ager viridi rursus laetatur aristâ,
    Et tegitur foliis frondea sylva novis.
Auroraeque bibunt augentem gramina rorem
    Florea vicinis pascua juncta jugis.
Aspicis hic violas, florent hic lilia passim,
    (10) Et rosa puniceas pandit odora comas.
Jamque habitat jucunda suis in montibus Echo,
    Dum cava pastoris fistula dulce sonat.
Sedulus & niveis gaudet caprarius agnis;
    Et videt intonsum luxuriare pecus.
(15) Navita blandisonis tendit sua lintea ventis,
    Tutus et adsuetum per mare findit iter.
Uviferumque ipsae clamant Eleleïdes Evan,
    Diffusas hederae flore tegente comas.
[p. 46]
Et bovis exsultat rursus studiosa propago,
    (20) Perque thymos parvae saepe vagantur apes.
Nunc vigiles albis replent alvearia ceris,
    Nunc mellis liquidi munera grata legunt.
Innumeris gaudens resonat quoque vocibus aether,
    Et referunt vario gutture carmen aves.
(25) Halcyones solo promunt in littore cantum,
    Daulias in tecti culmine dulce sonat.
Suave canit cycnus fluviali in margine ripae;
    Umbrifcrum praefert sed Philomela nemus.
Scilicet alma novo si gaudet gramine tellus,
    (30) Pascua si viridi cespite cuncta vigent;
Si canit arguto per jugera murmure pastor,
    Et calamo errantes convocat ipse greges;
Si fecat immensum tranquillus navita pontum,
    Et volucrum cantu si nemus omne sonat:
(35) Cur non Aonio tentaret carmina plectro,
    Cui facile ingenium blandus Apollo dedit?
VI ante Kalend. Mart.
 MDCCLXXXX.



[p. 47]

ANDROMACHES

VERBA AD

HECTOREM

Argolico nondum vastârat milite Troiam
    Graecia, nec Priami tecta superba senis;
Ambiguis steterat bellum successibus anceps,
    Et fuerant nullis moenia pressa dolis;
(5) Cum cecidit falsis Patroclus caesus in armis
    Et jussit Danaos Hector adire fugam.
Quique semel flammas ratibus, classique paratas
    Passus erat, patriae damnaque acerba suae;
Non tulit Aeacides carum periisse sodalem,
    (10) Corripiens saevâ tela cruenta manu.
[p. 48]
Jam latuisse piget, jamjam nova proelia quaerens,
    Torquet ad Iliacas lumina torva domos.
Agmina diffugiunt, sed vix ea curat Achilles,
    Et celer invisum quaerit ubique ducem.
(15) Hic fortis tamen arma capit, raptasque Patroclo
    Exuvias, fati nescius ipse sui.
Non premitur magnum cautâ formidine pectus,
    Jam cupit hostiles frangere posse minas.
Sola timet pugnam, tum jam praesaga futuri
    (20) Andromache, lacrymas nec tenet illa suas.
Conjugis infelix oculis moerentibus arma
    Conspicit, et gelidus concutit ossa tremor.
Territa lingua silet, voces dolor opprimit omnes,
    Tollit ad adversos lumina moesta Deos.
(25) Et discedentem nunc vult retinere maritum,
    Nunc cohibet pavidas, omine mota, manus.
Victa timore tamen diuturna silentia rumpit,
    Et lacrymans tenui murmure dicta refert:
Quo ruis? o maneas, maneas, carissime conjux,
    (30) Dumque potes properum sistere, siste pedem.
[p. 49]
Non species me vana movet, non falsus Achilles,
    Non terrent animum tela dolosa meum.
Iliaci timor ipse gregis, fortissimus armis,
    Hic movet invictâ praelia dura manu.
(35) Num tu, quem cuncti fugiunt, malesanus adibis?
    Heu! vereor ne te Parca maligna trahat!
Forsan Achilleo fueris nova victima ferro,
    Nec poteris sospes arma referre domum.
Verte precor mentem, nati miserere, meique,
    (40) Me miseram! quo te mens animosa rapit?
Ipse pater cecidit, saevo trucidatus ab hoste,
    Qui dominus Thebis regia jura dabat.
Et fratrum generosa cohors per vulnera mille
    Invenit subitam cum patre caesa necem.
(45) Nec potuit missas mater vitare sagittas,
    Auxit et illa meae tristia damna domus.
His mihi sublatis fueras tamen ipse superstes;
    Siccasti madidas tu mihi saepe genas.
Tu poteras nostro solatia ferre dolori,
    (50) Tu pater afflictae, tu mihi mater eras.
[p. 50]
Fratribus amissis poteram te dicere fratrem:
    Conjugis et cari nomina sancta geris.
Quid tamen infelix, letho si raptus acerbo
    Nunc petis, ah! Stygiae stagna paludis, agam?
(55) Forsitan illa manus, quae te spoliaverit aurâ,
    Exitio tandem moenia nostra premet.
Ardebunt rabidis cum celsa palatia flammis,
    Fiet et immundus splendida Troja cinis.
Graecia cum victrix nostrâ dominabitur aulâ,
    (60) Polluet et Phrygios impia dextra lares!
Forsitan et captis dominum dabit urna ferocem,
    Cogar et Argolicas scandere serva rates.
Hectoris uxori solio subnixa superbo,
    Femina crudelis jussa severa dabit.
(65) Andromache data pensa traham, nec sistere longum
    Poena fatigatam me patietur opus!
Si tamen haec spernis, moveat te pignus amoris,
    Quid tuus infelix te sine natus aget?
Nam tener in cunis, namque est sine viribus infans,
    (70) Heu! nimis auxiliis indiget ille tuis!
[p. 5I]
En tibi jam blande teneris arridet ocellis,
    Jam petit innocuis oscula blanditiis:
Jam curam cupit ille tuam, praeceptaque linguae,
    Jam pueri patrium splendet in ore decus.
(75) Hunc tamen et primis poteris jam linquere in annis,
    Dum miser incaute praelia dira pares.
Aspicis Iliaco vacuas jam milite turres,
    Moeniaque horrendis undique cincta malis.
Aspicis et nostro maculatum sanguine Achillem,
    (80) Immuneros Dolopum Myrmidonumque greges.
Qui potuit tantum devincere Troja laborum,
    Bellorumque diu damna cruenta pati?
Quis toties Grajas fregit, domuitque catervas,
    Stravit et innumeris jugera corporibus?
(85) Quis flammas Danaûm rostris classique minatus,
    Quis spolium caeso victor ab hoste tulit?
Caetera non referam: cunctis tua cognita virtus,
    Praesidium fessis moenibus unus ades.
Si tamen Aemoniis caderes, generose, sub armis,
    (90) Quot mala non letho sunt oritura tuo?
[p. 52]
Non ego crudeles per Trojam serpere flammas
    Commemorem, patriae non ego damna meae.
Sed subeant animo Priami mala fata parentis,
    Collaque servili non bene nata jugo.
(95) Forsitan, heu! gelidum corpus mihi pereulit horror,
    Protrahet arreptum barbara dextra senem!
Forsitan aspiciet natos natasque jacentes,
    Inque suum Danaos vertere tela caput!
Quis scit, an et miserum!.... nequeo sed dicere plura,
    (100) Hîc nimium forsan praescia lingua silet.
Sed tamen illa minus mentem praesagia terrent,
    Tuque manes animo maxima cura meo.
Nunc tibi praecipue vereor, non caetera tangunt,
    Meque movent vitae sola pericla tuae,
(105) Non ego vana loquor, dilectae crede maritae,
    Terreor, atque animo somnia dura sedent.
Ah! quoties squallens miseram perturbat imago,
    Et gelido replent horrida visa metu!
Nam pandit cum prima suos aurora colores,
    (110) Et linquunt placidum sidera pulsa polum;
[p. 53]
Eloquar, an sileam? nostros pavor occupat artus,
    Sollicitusque premit lumina fessa sopor
Aspicio foedam stragem, lacerataque membra,
    Aspicio nudâ triste cadaver humo;
(115) Undique et effuso maculatam sanguine arenam,
    Structaque finitimo lurida busta solo.
Protinus excutior somnis, et strata relinquens,
    Luminibus quaero signa, notasque meis.
Cum nihil inveni, repeto tremefacta cubile,
    (120) Quae sequitur, visum nox tamen ipsa refert.
Ah! precor, exaudi genitus, te cara precatur
    Andromache; lacrymas ne quoque sperne meas!
Ne ninium acceleres audax tua funera, conjux,
    Et subeant ruenti nostra pericla tuae.
(125) Neve uxor viduata viro, prolesve parente
    Defleat Hectoreae tristia fata necis.
Si tamen (et vereor) pugnandi dira cupido
    Te tenet, atque animo gloria sola placet:
Sit vitae tibi cura, precor, prudensque repellas
    (130) Missa Larissaeâ tela timenda manu.
[p. 54]
O utinam bello victor, tua tecta revisens,
    Antiquo possis reddere thura lari!
Jamque vale! et Superi, clarae qui moenia Trojae
    Condiderunt, firmâ te tueantur ope!
ipsis Kal. Martii,
MDCCLXXXX.   


[p. 55]

SATYRA.

Tempora prisca senex laudat, dum facta nepotum
Arguit, et quidquid faciant jam frigidus annis
Clamat inauditum; tristique e pectore voces
Ducit anhelantes, ut saecli crimina culpet:
(5) Talia non soliti quondam spectare parentes;
Non ego talis eram juvenis, neque cognita quondam
Luxuries fuit ista mihi, non denique stulte
Quidquid erat patriâ nummorum prodigus arcâ
Diripui, moresque bonos, rectumque reliqui,
(10) Gaudia falsa petens; simplex, unoque colore
Vestis erat, vilisque mihi sed munda supellex;
Grataque inornatae praebebant pabula mensae.
Non domus auratis fuerat mihi fulta columnis,
Turbaque servorum non praecedebat eunti.
(15) Heu! nimium damnosa dies nunc omnia vertit,
Audet et, ô facinus, mortem sperare parentis
Filius, ut magno possit quaesita labore
Perdere, et innumeras subito profundere gazas.
[p. 56]
Nunc Batavus petit ipse sibi, quas Gallia merces
(20) Mittit odoriferas, pulchrèque, ut foemina, cultus
Progreditur, stulto luxum mirante popello.
Regia tecta petunt sublimi culmine coelum;
Quemque peregrinis vexit mercator ab oris,
Anglica suppeditant domino nunc pocula Bacchum.
(25) Prisca fides periit. Belgae jam spernitur omni
Simplicitatis amor; non mascula corda perurit
Nobilis ambitio, non publica commoda cives
Curant: quisque suum, patriae non quaerit honorem!
Auribus haec nostris tristis sine fine senectus
(30) Objicit, et numquam tacito premit ore querelas.
Quid tamen ista volunt morosae taedia linguae?
Si seriem prisci, si fastos volvimus aevi,
Tum mutata quidem, non deteriora videmus
Tempora; tum misere quondam vixisse parentes
(35) Invenimus, parcâque nimis sibi commoda vitae
Suppeditasse manu; domino nunc omnia rident,
Omnia divitias pandunt, generosaque corda:
Nunc fruimur vitâ, nunc non operosa fatigat
[p. 57]
Cura viros; nunc non Phoebi praenuncius ales
(40) Somnia disturbat; poterit spectare jacentes,
Cum prope jam medio fulget sol aureus orbe.
Pulchra sed ista fuit linguae jactata senili
Simplicitas! homines tum forsan more ferarum
Vivebant; certe non lautas praebuit illis
(45) Saepe dapes natura loci, nec tempore prisco
Mos fuit externas epulis conquirere merces.
Tum soliti cives falsâ depellere carne
Esuriem, et quisquam ad coenam si laetus amicos
Invitasset, iis multo servata labore
(50) Poma, vel apposuit concreti munera lactis,
Aequoreosve scaros, nostrum quae jure palatum
Ferre recusaret: dapibusque simillimus ipsis
Potus erat; nullum fundebant pocula vinum:
Nam proavis patrii tantum placuere liquores.
(55) Tumque casas humiles stulti coluere, nec ullis
Cura fuit celsum pulchre disponere tectum,
Ut domini ingenium laudaret vulgus et artes.
Nec nimium pretiosus erat vestitus avorum,
[p. 58]
Dum pluvias poterat patrio velatus amictu
(60) Ferre, nec hyberni metuebat frigoris ictus,
Non quisquam imbutas quaerebat murice lanas.
Gallia non misit vestes, non Anglica tellus
Arte laboratas: incomti vertice crines
Pendebant; nullos ornabat cura capillos.
(65) Et tamen ista senes semper mihi saecula laudant!
Rusticitatis ainor, (tali mihi digna videtur
Nomine simplicitas) si tristia pectora tangit,
Rura colant taciti, nec vultu gaudia turbent
Nostra truci; nobis regali splendida luxu
(70) Mensa placet, suavesque dapes et dulcia vina.
Nos innixa juvat Pariis domus alta columnis,
Aurataeque trabes et tecta minantia coelo.
Corpora nostra tegant pretioso tincta colore
Pallia, et innumeris radiantia tegmina gemmis;
(75) Et niteat pulchro facies bene condita fuco,
Ambrosiumque comae spirent mihi semper odorem.
Sola tamen senibus non displicet ila nepotum
Luxuries, patriae sed saepe queruntur amorem
[p. 59]
Pectoribus nimium subito periisse Batavis.
(80) Cur tamen haec clamant? quia non juvat ire sub arma,
Nec patrias ferro defendere fortiter urbes?
An juvenis premeret bene comptas casside crines?
An peteret subitam per tristia praelia mortem?
Vulnere vel turpi corpus, faciemve decoram
(85) Foedaret, carâque suâ disjunctus amicâ
Quaereret arma ferox? Cunctis mihi patria rebus
Anteferenda foret, maneat modo vita superstes,
Et forma incolumis. sed non quoque nostra carebunt
Moenia praesidio; multos Germania mittit
(90) Ecce viros, rigidi quos non certamina Martis
Dura movent: Belgis modo copia magna supersit
Nummorum, innumeras poterunt spectare cohortes.
Nunc quoque vel sociae lapsis succurrere rebus
Saepe solent gentes, pretium modo vile laboris
(95) Accipiant, dives cui suppetit arca Batavûm.
Sed mihi jam videor multorum audire querelas:
Improbe, non tantum pugnas, bellumque timendo
Te patriam laesisse patet; tua commoda semper,
[p. 60]
Sint injusta licet multisque obnoxia damnis,
(100) Immemor officii patriae praeponis amori.
An, quia me tangit dominandi pulchra cupido,
Talia jactatis? nostrum quia pectus amicis
Incitat ambitio stimulis, quia saepe per artes
Quaesivi imperium populi, sellamque curulem?
(105) Debueram forsan tranquillus more parentum
Exspectare domo, dum me quoque celsa vocaret
Curia, vel nullo decoratum munere Parcae.
Forsitan obscurus proavis, sine nomine, tandem
Posset honoratus mihi dicere jura Senator;
(110) Atque ego, tam frustra praeclaro sanguine natus,
Tartareas moriens irem privatus ad umbras?
Gratia sit superis, quod nostro tempore vitae
Mî faciles tribuêre dies, quod nostra juventus
Praetulit ipsa suo, patrum non vivere more.
(115) Gratia mortali, qui primus, Gallia, cultus
Blanda tuos docuit, qui rustica corda reformans,
Prisca peregrino mutavit saecula luxu.

Prid. Id. Mart. MDCCLXXXX.


[p. 61]

ECLOGA.

ORPHEUS.

    Orphea Threïciae lugentem dicite Musae!
    Dicite quid sit amor, vatum quid carmina possint!
    Collis erat, variâ collis viridissimus herbâ,
    Quem circum irriguis per mollia prata fluebat
    (5) Rivus aquis, semper tenui stridore susurrans.
    Hîc miser abreptam plorabat funere sponsam
    Ismarius vates, et palmis pectora pulsans,
    Nunc sine voce sedet lacrymans, nunc quaerit amatam
    Eurydicen, magnas volvens in pectore flammas.
    (10) Ast compressa dolore diu tandem ora resolvens,
    Talibus ille sonis taciturna silentia rupit,
    Singultu medias interrumpente loquelas.
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus;
    Dulcia quae quondam conjunctae gaudia vitae,
    (15) Et toties nostrum cecinisti foedus amoris.
    Eurydices laetae resonabant nomine sylvae,
[p. 62]
    Et sonitus rivi voces reparabat amantum.
    Ast nil nunc nisi luctus adest, saevique dolores,
    Solus ego et reliquam cogor traducere vitam,
    (20) Et trahere in viduo tristis suspiria lecto;
    Si mihi longa tamen devolvent stamina Parcae.
    Te sine nam, conjux, capiunt me taedia lucis,
    Te sine felicem nequeo sperare senectam.
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus.
    (25) Quantae nostra movent crudeles pectora curae!
    Jam capiunt nullum moerentia lumina somnum,
    Jam mihi non requiem praebet violentia luctus.
    Me, modo qui felix fueram, cui risit amicis
    Sors fugitiva genis, me maxima damna fatigant.
    (30) Una dies nostros subito demersit amores,
    Una dies sponsae furtim vae! lumen ademit.
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus,
    Ipsa meis moerens ululatibus assonet Echo!
    Ergo rupta jacent lecti pia vincla pudici,
    (35) Et thalami taedae flammas aluêre rogales!
    Scilicet idcirco numen duo pectora junxit,
[p. 63]
    Fleret ut abreptam sponsus sibi funere nuptam,
    Cresceret et myrtos inter lacrymosa cupressus.
    Non ita: blanda Venus nostro bene risit amori;
    (40) Ast Erebi devota lues, vis aspera fati,
    Vincula conjugii, taedasque exosa jugales,
    Nostra repentino mutavit gaudia luctu.
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus,
    Adventate meo ductae vos carmine pinus,
    (45) Discat et heu! nostros auscultans sylva dolores.
    Vosque piae volucres, et vos quae longa tenetis
    Rura ferae, et moestas silices audite querelas.
    Et rabidae tigrides, posito tamen ante furore,
    Huc veniant, saevique lupi, fortesque leones,
    (50) Ardua quos Rhodope nemoroso culmine nutrit.
    Sed tamen ô nostris absit precor una choreis,
    Una manet menti merito devota canentis,
    Vipcra, quae misero rapuit tot gaudia vitae,
    Vulnera et infesto misit crudelis ab ore.
    (55) Quid dulci citharae sonitu, quid carminis arte,
    Quidve pio posset questu, lacrymisque moveri,
[p. 64]
    Impia cum talem potuit laesisse puellam?
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus;
    Auxilium frustra domino studiosa tulisti,
    (60) Unus et infelix hic omnia perdidit error!
    Jam mihi sors dederat torvum placare Charontem,
    Carmine et infaustas vivum transire paludes:
    Styx tacitis currebat aquis, et Sisyphus ipse
    Paene oblitus erat lapidem, solitumque laborem:
    (65) Ingemuit nostris Erebi Deus ipse querelis
    Motus, et immitis lacrymas Proserpina fudit.
    Jamque mihi Eurydice fuerat concessa precanti,
    Hac tantum sed lege datâ, ne, donec Averni
    Ostia liquissem, torquerem lumina retro.
    (70) Ingredior gaudens, sequitur vestigia conjux,
    Ultima jamque Orci tangebam limina gressu,
    Cum furor aut miserum subito dementia cepit.
    Lumina reflecto cupidus spectare sequentem;
    Ast abrepta fugit, frustra mihi brachia tendens
    (75) Uxor, et incautum linquit miseranda maritum!
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus.
[p. 65]
    Quid mihi nunc nomen prodest et gloria patris?
    Quid mihi nunc proavus, celsi moderator Olympi?
    Non curat mors atra genus seriemve parentum.
    (80*) Eurydice mihi rapta jaces; tegit urna favillas,
    At te saeva tenent Stygiae penetralia noctis.
    Non igitur letho pietas servare nefando
    Te potuit, non castus amor, non gratia formae;
    Omnia fatidicae tecum rapuere sorores!
(85) Incipe Bistonios mecum mea tibia questus.
    Inter Threïcias cecidit pulcherrima nymphas.
    Nunc quoque Pierides lugentes dicite carmen,
    Et tantum Rhodope plores atque Ismare damnum,
    Moestaque legitimo crescant nunc flumina fletu:
    (90) Et sylvae, et volucres dignam celebrate puellam
    Laudibus, et tristes ad sidera tollite voces!
Incipe Bistonios mecum mea tibia questus.
    Ferte simul flores pueri, teneraeque puellae,
    Et bene compositis tumulos ornate corollis
    (95) Cumque mero puris urnam conspergite lymphis.
    Ipse ego, ter viridi redimitus tempora myrto,
[p. 66]
    Munera grata feram bustis et thuris honores;
    Ipse ego, donec erit tristis mihi vita superstes,
    Illacrymans ferale canam per pascua carmen.
(100) Incipe Bistonios mecum mea tibia questus.
    Crescit et ingeminans luctus mea pectora torquet.
    Ah! quoties vitreis genitor se tollit ab undis,
    Nox quoties operit terras et sidera surgunt,
    Usque resurgentes capiunt nova pabula curae.
    (105) Non mihi tempus edax poterit levare dolorem,
    Non mihi tam sanctae venient oblivia flammae,
    Altera nec nostrum conscendet virgo cubile,
    Nulla tuos unquam, conjux, invadet honores:
    Tu mihi viva comes fueras, exstincta manebis.
(110) Desine Bistonios jam desine tibia questus!
    Haec ubi reddiderat, siluit Rhodopeïus heros.
    At nemus umbriferum concussae murmure frondis
    Insonuit, gemuere simul volucresque, feraeque.
VI ante Kal. Aprilis
 MDCCLXXXX.



[p. 67]

HERCULES OETAEUS.

Magnanimi Patres! urbis quos prima tenentes
Fraena manu, nostrae tangit quoque cura palaestrae!
Pervigil Inspector, Grajae, linguaeque Latinae
Qui monumenta doces, mores juvenumque gubernas!

(5) Tuque, augusta cohors, magni pars magna Senatus,
Difficiles patriae quîs tradidit Amstela curas!
Insignes virtute viri! qui pectora pubis
Amsteliae ingenuas studiis formatis ad artes!

[p. 68]
Vos quoque, sacra Dei qui mystica voce docetis,
(10) Et recto populos ad coelum tendere gressu!
Quique magis, Themidos legum, jurumque periti
Blandiloquo afflictos semper defenditis ore!
Quique salutiferi saevis medicamina morbis*
Quaeritis et gratâ mortem depellitis arte!

(15) Et vos quîs tenerae bene tradita cura juventae,
Rector, Prorector, Praeceptoresque verendi!
Denique vos omnes, quos huc temptusve, locusve,
Vel studium Phoebi, juvenum vel cura vocavit!
Et vos ô socii, patriae spes, spesque parentum!

(20) Carminibus nostris, si fas mihi pauca precari,
Herculis Oetaei dum deficientia verba
Musa referre studet, linguis animisque favete!




[p. 69]

*    *    *

Induerat tinctam Nessaeo sanguine vestem
Alcides, miserae donum lethale maritae.
Incaluit postquam saevi vis atra veneni,
Sensit et ignotam per corpus serpere pestem,
(5) Cui manibus, cui nec poterat virtute resisti,
Amphitryoniades; tantum finire dolorem,
Et subito indomitos exstinguere sustinet ignes;
Et mortem praefert, lentâ quam tabe peredi.
Jam nemorosa suis nudatur frondibus Oete,
(10) Strata jacet passim celso cum robore pinus,
Populus, atque abies, totas quas congerit heros,
Unde rogum strueret, miseri qui terminet aevum.
Interea caecum fervet per pectora virus,
Imaque vesanae vexant praecordia flammae,
(15) Nec requiem patitur rapidi vis aspera morbi.
Tum demum, ad coelum rutilantia lumina torquens,
Constitit, et tandem furiis accensus et irâ,
[p. 70]
Talibus, exclamat, saties fera pectora, Juno,
Cladibus! invisum pergas cruciatibus hostem
(20) Perdere, privigno decet haec dare dona novercam!
Tempora neve odiis, finemve impone furori,*
Cum tua jam rabies teneris incepit ab annis,
Et geminus serpens testatur pectoris iram.
Quot mala non virtus: quot non incommoda constans
(25) Pertulit! insidiis quot me circumdedit atrox
Eurystheus, quantos jussit superare labores!
Omnia devici, nec aperta pericula vitae
Ferre recusavi: quos non mea dextra triumphos
Rettulit? omnis habet virtutis terra tropaeum.
(30) Hei mihi! sed tantam nequeo devincerc pestem;
Deficiunt vires, totoque in corpore sanguis
Ardet, et indomitus torquet mea viscera fervor.
Diraque vesano praebens alimenta dolori
Vestis inest humeris, frustra tentata revelli;
(35) Quaque traho, trahit illa cutem; nec linquere possum,
Quod me vexat, onus: liquefactae tabe medullae
Fessa per ossa fluunt, virus mihi devorat artus;
[p. 71]
Languida dextra jacet: sunt haec tua munera Diva!
Nonne sat est? numquid majus vindicta poposcit?
(40) Mors tibi sola placet! carpam dum luminis auras,
Me cruciasse parum est, nec sufficit ista voluptas!
Pone metum: moriar, cupioque effundere vitam;
Jamque rogum flammasque suam consumere praedam
Aspicies, saevâque meâ satiabere morte.
(45) Quae mora te retinet? quid tardas sumere poenas?
Devoror infelix quid non telluris hiatu?
Quid non devotum petierunt fulminis ictus?
Sed tibi grata mora est; nostros geminare dolores
Ante cupis, miseramque mihi producere vitam.
(50) O utinam tunc cum serpentum guttura pressi,
Et teneram primo maculavi sanguine dextram,
Auxilium Superi puero, viresque negassent!
Non ego nunc tantâ vexatus clade perirem.
Quid mihi nam prodest tot jam superasse tyrannos,
(55) Indomitasque feras, insopitosque dracones?
Herculis ah! restat nunc nil nisi nomen et umbra.
His jacet Hydra meis quondam prostrata lacertis?
[p. 72]
Vosne manus rabidi pressistis colla leonis?
Vosne Erymanthei timuit fera bellua montis,
(60) Saevus aper? vestrâ taurus virtute subactus?
Nec me tergeminum potuit devincere robur
Hesperiae? nec me telluris dura propago?
Num mea Thessalicis vitavit brachia pulsum
Agmen equestre jugis? num quondam robore clavae,
(65) Thertmodoontiacas vici, domuique catervas?
Hac coelum cervice tuli, neque pondere pressus
Succubui, manibusque meis divellere montes
Conjunctos potui, monumentaque ponere facti?
Neve ego Bistoniae timui praesepia terrae,
(70) Sanguineumve ducem, dapibus qui saepe nefandis
Pavit equos, justâque luit sua crimina morte?
Num mea disjecit saevi Busiridis aras,
Tinxit et infami merito se sanguine dextra?
Nec Stygios vitare lacus, manesque profundos
(75) Mens mea tentavit gelido perculsa timore?
Mec me forma triplex, nec me pro crinibus angues,
Nec tua ne rabies, nec clamor, Cerbere, movit,
[p. 73]
Teque sub invisam potui deducere lucem?
Quid mihi nunc vires, quid nunc mihi cognita virtus,
(80) Quid mihi nunc prodest validos vibrasse lacertos,
Quas vindicta petit, nequeam cum sumere poenas;
Vivat et illa meae quae rupit stamina vitae?
Non ego devotam possum demittere ad umbras,
Tartareosque sinus? crucior vae! tabe veneni,
(85) Flammaque per miseri quassatos pascitur artus,
Et tamen haec dono gaudet scelerata nefando,
Criminibusque novis; saevam, Meleagre, sororem
Heu nimis agnosco! nostro quoque pectore fervet*
Ignis edax, nostrae caussa est quoque femina mortis.
(90) Femina! me miserum! num posthaec arguer unquam
Femineis cecidisse dolis, num dedecus istud
Polluet, heu! magnam laudem, famamque priorem?
O utinam nunquam vidissem luminis auras,
Nec mea me totum celebrassent facta per orbem!
(95) Addit onus nomen, partaeque incommoda lauri:
Gloria mersa jacet! quis tantos mente furores
Conciperet? nimium experior, neque credere possum.
[p. 74]
Ipsa tuum caecis tradis fera pabula flammis
Deïanira virum! quae te dementia cepit?
(100) An tua crudeles incendunt pectora Dirae?
An rabies insana movet, vel caeca libido?
Quae mihi mihi mens fuerat, cum quondam, perfida, stulto,
Captus amore tui pro te fera praelia gessi,
Nec timui mortem, nec aperta pericula demens?
(105) O utinam potius, (vinci nisi turpe fuisset),
Victa foret virtus, nec dirum dextra tropaeum
Nostra reportasset, teque, ô Acheloë, maritum
Sponsa secuta foret! nam quae non tempore ab illo
Damma tuli! qui non vexant, cruciantque dolores!
(110) Quidve ego percussi Nessaeum cuspide tergum?
Viveret o utinam, nec sanguine facta luisset!
O utinam partâ frueretur crimine praedâ,
Tutus et in sedes duxisset! digna requiri
Perfida non fuerat, non his repetenda lacertis.
(115) Tingeret, o utinam, diro nunc sanguine terram,
Auribus et gemitus supremos carpere laetus
His ego nunc possem, summasque audire querelas!

[p. 75]
Quo feror infelix! non haec deliria mentis,
Nec rabiem curat, validae neque robora dextrae,
(120) Ridet et ipsa meos crudelis forte dolores.
An mihi, qui terras et coelum numine torquet,
Juppiter ille parens? an sum tua, rector Olympi,
Progenies? si sum, quid cessas sumere fulmen,
Et meritas vitae cum lumine poscere poenas?
(125) Ergo impune suum conjux mactare maritum,
Tutaque, vae! tantum poterit committere crimen,
Et neque justitia est, nec tu, pater optime, vindex
Fulgure devotam manes detrudis ad imos?
Vivit et Eurystheus, et me sors impia solum
(130) Nunc premit; o facinus! solio sedet improbus alto,
Discruciant mala fata bonos! nec magna per orbem
Facta, nec indomitâ partos virtute triumphos
Esse mihi, prodest, seriesve immensa laborum!
Quid nunc proficiet pietas, quae praemia justos
(135) Digna manent, superos si non mortalia tangunt,
Regnat et in terris fati malesana libido?
Sed quid vana loquor? quae me mora tardat inertem?
[p. 76]
Quid non funereis propero dare corpora flammis?
An, mea dum laceret crudelis viscera morbus,
(140) Exspecto, et lentâ praeponam tabe peredi,
Quam subito invisam, miseramque effundere vitam
Ignibus in mediis, clademque abolere nefandam?
An timeo mortem, magnumve ignavia pectus
Occupat, et virtus languet quoque pressa timore?
(145) Num minus est audax animus, (quis credere posset)
Quam juvenis primis cum jam fortissimus armis
Saeva Cleonaei compressi colla leonis?*
Non ita; nec lethum metuo, neque robur in imo,
Pectore jam periit, nec virtus victa venenos
(150) Terga dedit, dirisque mihi cruciatibus aegro
Mors quoque munus erit; nam, quid mihi denique restat?
Torqueor infelix, nec possum ferre dolores,
Dulcia nec nostris solatia quaerere curis.
Quis mihi succurret, cum tristia posse mederi
(155) Fata negant, haeretque humeris vae! caussa malorum.
Me miserum! nulli vestigia nostra sequuntur,
Forsan et in nudâ procumbam solus arenâ!
[p. 77]
Quo fugitis, socii? quae vos insania turbat?
Quo fugitis? frustra complevi vocibus Oeten,
(160) Nec mihi respondent! am forsan nupta Tonantis
Pectora vestra movet, nostros ut barbara luctus
Duplicet, ut mortem nimium quoque reddat acerbam?
Quid queror infelix? ipsis sum terror amicis;
Insanam metuunt rabiem, saevosque furores.
(165) Terruerint memorem cunctorum tristia mentem
Fata Lichae, primus qui perfida munera portans
Pro meritis irae cecidit bene victima nostrae.
Justa luit; sed quae vestrum nunc caussa timorem
Suscitat, aut quis vos nostri pavor anxius urget?
(170) Tu quoque, tu tanti quondam comes ipse laboris,
Tu, mihi qui fueras teneris jam junctus ab annis,
Ipse Philoctete metuis? precor, abjice curam,
Abjice, nec nostris cruciatibus adde dolores.
Nec mihi supremum (cari miserere sodalis)
(175) Officium praestare nega; mea corpora saevis
Ignibus usta vides, pallor sine sanguine vultum
Occupat informis, vivus color ora reliquit,
[p. 78]
Et mea vicinâ languescunt lumina morte.
Ecce, rogus mediâ surgit constructus in Oetâ.
(180) Hic erit Alcidae requies, finisque malorum;
Tu, precor, optatas lignis nunc subjice flammas,
Ignis ut aethereas subito se tollat ad arces.
Quid trepidas? mea damna vides; solamina damnis
Affer, et hoc misero concedas munus amico.
(185) Non ego magna peto, num tu mihi parva negabis?
Non tibi serpentes, validos nec vincere tauros
Hic labor est, Erebi nec migras visere fauces.
Rumpe moras igitur, nec durus crescere luctum
Tu patiare meum; vel si timor anxius urget
(190) Criminis, infandum scelus est liquisse sodalem,
Nec tanto solvisse malo, cum solvere possis!
Cur tamen ista loquor? novi tua pectora, novi;
Non ea nobilitas animo est, ea cognita virtus,
Ut timeam, generose, moram aut oblivia nostri.
(195) Ergo age, funereae surgant ad sidera flammae,
Membraque comburant miseri, tollantque dolores;
Tumque precor, nostri quae mox tibi cura manebit,
[p. 79]
Relliquias, cineresque leves tu conde sepulcro.
Sed locus iste tibi soli sit notus amico,
(200) Nec nostrum infido mortali detege bustum;
Ne mea sacrilegae disturbent otia dextrae,
Impia supremas nec foedent lumina sedes.
Ossaque sollicito semper vexata labore
Securam tandem capiant, post fata, quietem.
(205) Haec memori maneant semper tibi condita mente,
Herculis et nunquam veniant oblivia cari.
Utque sodalitii superent monumenta, pharetram,
Telaque Lernaeo trado tibi tincta veneno.
Accipe dona libens, et si quid numina curant,
(210) Di tibi sint faciles, et laetâ sorte fruaris!
Sed tempus celerare necem; jam Parca tributum
Exigit; invisam Superis producere vitam
Cur ego tentarem? mors est mihi meta laboris.
Tartareas seu me fatum depellit ad umbras,
(215) Seu jubet esse deum, celsumque ascendere Olympum;
Talia non curo: liceat modo dicere, tristis
Terra vale, infelix quâ tot sum incommoda passus!
[p. 80]
Terra vale, innumeris tantum mihi cognita curis!
Jam graviora meo surgunt tibi funere damna,
(220) Herculeas periisse manus jam sentiet orbis.
Quis poterit saevis posthaec dare jura tyrannis,
Quis poterit rabidos posthaec superare latronas?
Quot mala non passim, quot non metuenda per orbem
Monstra renascentur post mortem! surgat et alter
(225) Alcides, multis superans mea facta triumphis!
Dummodo non tali immeritus quoque sorte prematur,
Invida nec saevae patiatur jussa novercae!

    Hoc carmen (ut et sequens) publice
      recitatum est in templo novo Amste-
      laedamensi, IV ante nonas Aprilis,
      MCCLXXXX.



[p. 81]

AD GYMNASII AMSTELAEDA-
MENSIS MODERATORES.

Illustres meritis Proceres, regnator aquarum
    Praefecit sacris quos pater Ya suis!
Inclyte vir! nostras famâ celebrande per urbes,
    Cui Pandioniâ Pallas ab arce favet!
(5) Tu quoque Pieriis moderator grate Deabus,
    Maximaque Amstelii gloria gymnasii!
*    *    *
Laeta dies vultu tandem mihi risit amico,
    IIuc age cum citharâ pulcer Apollo veni!
Pulcer Apollo veni, tenuemque accende Camenam,
    (10) Heu! nimis auxiliis indiget illa tuis;
Jamque novae surgant juvenili im pectore vires,
    Et superent solitos carmina nostra modos.
[p. 82]
Laeta dies venit: sunt laurea serta parata,
    Serta per innumeros non peritura dices.
(15) Quaeque diu pelagi fuerat perpessa labores,
    Sospes io portum nostra carina tenet.
Sed tamen inviso sunt gaudia mixta dolori,
    Et male sollicitum cura molesta premit;
Nam quoties ego dona tuli, si vera fatebor,
    (20) Vicerunt meritum praemia vestra meum.
Aufus eram timidâ persolvere debita linguâ;
    At male conjunctos edidit illa sonos.
Nunc quoque muneribus cum dignas reddere grates
    Optarem, coeptis non mea Musa favet.
(25) Sed tamen (hoc unum superest) studiosa canentis
    Accipite, et Superis sint rata vota precor.
Ducite feliccs, diuturnam ducite vitam,
    Nec fortuna feris vos premat atra malis.
Sintque diu vestro tuti moderamine cives,
    (30) Tutaque sit vestris patria consiliis,
Musarumque choro semper devota juventus
    Doctrinae placidam discat inire viam!
[p. 83]
*    *    *
Tu quoque Cecropiae non infima gloria linguae,
    Magne vir! ingenii dote fruare tui!
(35) Dumque suos numeret claros mea patria cives,
    Laeta tuum incipiens nomen ad astra ferat.
*    *    *
Rector, Apollineae studiis carissime turbae,
    Pandisti ad Musas qui mihi primus iter;
Qui toties juveni dederas praecepta benignus,
    (40) Quae poterunt laudes dicta referre tuas?
Si coelo pietas, sique est gratissima virtus,
    Di tibi dent meritis praemia digna tuis.
Vive diu felix, Batavae pia cura juventae,
    Vive precor multos et sine nube dies
(45) Te duce florescat nostri bene fama lycaei
    Virtutesque canant saecula cuncta tuas!



[p. 84]

ARX BREDERODAEA.

Haec, quaecumque vides, immania saxa, viator,
    Illustris quondam tecta fuere domus.
Marmora si tantum, si vasta palatia quaeris,
    Arduaque excelso moenia structa solo,
(5) Verte gradum: nihil hîc nisi rudera foeda supersunt,
    Rudera relliquiis sed veneranda suis.
Hîc Brederodaei surgebant inclyta tecti
    Culmina, vicinis condita ab arboribus.
Hic stetit aula potens, ducibus gratissima Belgis,
    (10) Maximus antiquae nobilitatis amor,
Hic sua libertas posuit vestigia nascens;
    Hic prius Hesperiae non valuere minae.
Hic etiam Henricus vitalia lumina vidit,
    Qui fregit duri vincula servitii.
(15) Omnia vae! subitâ graviter cecidere ruinâ;
    Vix decoris tanti nomen et umbra manet.
Diruta tranquillo calcat pede moenia pastor,
    Atria balatu dum latebrosa sonant.
[p. 85]
Per lapides errant avulsaque saxa capellae,
    (20) Et jacet herbosas dux gregis ante fores.
Sunt ubi murorum nunc propugnacula turres,
    Est ubi longinquis arx metuenda jugis?
Omnia strata jacent; ater penetralia pulvis
    Obruit, et caecâ sub ditione tenet.
(25) Rudera blandisoni jam deseruere volucres,
    Fugit et antiquos heu! Philomela lares.
Hîc contra obscoeni posuere habitacula corvi,
    Aetheraque inviso carmine saepe replent.
Illic immundos educit noctua pullos,
    (30) Ignavis graviter vocibus usque gemens. se
Sic perit artis opus, sic transit gloria rerum,
    Vertitur atque uno quod stetit ante die.
Sic male damnosà tempus premit omnia falce.
    Omnia sunt rapidis subdita temporibus.
(35) Alta ruinoso procumbunt oppida casu,
    Sacraque magnorum tot monumenta ducum,
Aemula Romanis periit jam Byrsà triumphis,
    Romaque vae! lapsu mox graviore ruit.
[p. 86]
Nec tu semper eris, terrae praeclara Batavae
    (40) Gloria, quam tacitis Amstela lambit aquis.
Jamque nimis, vereor, luxu consumpta nocenti,
    Effera in exitium perniciemque ruis.
Summa dies properat nigro signanda lapillo,
    Qua premat Amstelios foeda ruina focos.
(45) Hostis et in totâ victor dominabitur urbe,
    Aut tumidae fines egredientur aquae.
Et lentae salices surgent, ubi curia quondam
    Jusserat ad dominos regna venire pedes.
Et pavidus mersas offendens navita turres,
    (50) In dubio credet saxa latere mari.
Tum pater Ya gravi compescens numine fluctus,
    Haec dabit horrendo lurida verba sono:
QUISQUIS ES, INSANO SUPEROS QUI PECTORE SPERNIS
    ADSPICE, ET O FASTUS MITTE, SUPERBE, TUOS!
(55) HIC UBI NIL UNDAS PRAETER, LITTUSQUE TUERIS,
    URBS STETERAT, JUSTOS AUSA NEGARE DEOS!
V ante Kal. Junii MDCCLXXXX.



[p. 87]

PHOEBO ET MUSIS;

IN HONOREM VIRI ERUDITIS-
SIMI, OPTIMEQUE DE ME
MERITI,

RICHEI VAN OMMEREN.

Quid mihi Castalides animum, viresque negatis,
    Quidve carent blando carmina nostra sono?
Nonne satis vestris tribui pia munera templis,
    Et prece divinam sum veneratus opem?
(5) Nonne satis, dulci studiorum incensus amore,
    Tractavi Latiae fila sonora lyrae?
Omnia jam nostris fumant altaria donis,
    Inque sacris posui pinguia thura focis,
Non scelerata meam perturbant crimina mentem:
    (10) Non male sollicitum conscia culpa premit.
[p. 88]
Non me regnandi cruciat vesana cupido;
    Pondera non auri divitis ampla juvant.
Phoebe quid heu merui? tenerae miserere Camenae;
    Deficiet; praesens tu precor affer opem!
(15) Affer opem subito, Clariumque haurire liquiorem
    O liceat! votis annue, Phoebe, meis!
Jamque pater vatum vati succurrat, et ipse
    Dulcia Pegaseae pocula tradat aquae.
Haec rata sunt: Pindi concusso vertice Phoebus
    (20) Annuit, et placido numine signa dedit.
Hei mihi! quam rapidae stimulant praecordia flammae!
    Quis novus insolito me rapit igne furor?
Quo me Musa vocas? peragam mandata paratus,
    Materies Elegis sit tamen apta meis.
(25) Num cantare jubes Trojani funera belli?
    Maeoniam nequeo sed superare tubam.
Omnia num Latiis dicam subjecta tropaeis
    Regna? sed hoc docti nobile vatis opus.
Non mihi bella placent, nec, quae praecepta Cupido
    (30) Mandabat numeris, Naso poëta, tuis,
[p. 89]
Dî mihi sint testes, melior me causa canentem
    Movit, et Aonium jussit adire jugum.
Namque virum celebro, quo vix mihi carior alter,
    Semper et aeternâ quem pietate colam.
(35) Ille mihi ingenuas juveni nam primus ad artes
    Optatum monitis pandere coepit iter:
Ille mihi bifidum cupido conscendere Pindum
    Auxiliatrices attulit ipse manus:
Et praccepta dedit, quae, dent modo vivere Parcae,
    (40) Nulla potest memori pellere mente dies.
Haec mihi cum subeunt animo, si vera fatebor,
    Labitur ex oculis gutta benigma meis.
Nunc mihi, nunc faciles optarem in carmina vires!
    Nunc queror immites in mea vota Deos!
(45) Naufragus ante tamen pelago demerger, et unda
    Obruet ingratum terque quaterque caput;
Ante Tagus Rhodano, Tiberi miscebitur Indus;
    Ante petet vetitum Maenalis ursa mare:
Quam meritis nunquam referatur gratia tantis,
    (50) Dicar et officii non meminisse mei.
[p. 90]
Dî prohibete, precor, vel quod non solvere possum,
    Solvite, me pietas praemia nulla ferat.
Et tu, cujus amor merito mea pectora tangit
    Qui mihi deliciae, qui mihi dulce decus:
(55) Accipe, quae tenuis mittit tibi carmina vates,
    Nec bona, nec blandis aequiparanda modis.
Si tamen et castas prodest coluisse Camenas,
    Et juvenis grati vota precesque valent;
Di tibi dent longum traducere leniter aevum,
    (60) Nec crucient annos cura dolorque tuos.
Dî tibi felices natos, similesque parenti
    Efficiant, fausti pignora conjugii.
Nec nimium rapiat vires tibi sera senectus,
    Sed vigeat senio Musa beata tuo.
(65) Teque, precor, sobolemque piam, nuptamque pudicam,
    Praesidio stabili numina fausta juvent!

V ante Idus Julii
 MDCCLXXXX.
Continue

Tekstkritiek:

p. V profiteri er staat: prositeri
p. VIII en XVII Octobres sic; gebruikelijk is: Octobris
p. XIX spumifer (= spumiger) er staat: spumiser
p. 65 vs. 80 in de druk genummerd als 81
p. 68 vs. 13 salutifer (= salutiger) er staat: salutiser
p. 70 vs. 21 finemve er staat: sinemve
p. 73 vs. 88 fervet er staat: servet
p. 76 vs. 147 Cleonaei er staat: Cleonaci