Sunt qui asserant, hoc quoque opusculum de Nuce falso ascribi Nasoni. Ego vero, ipsius, non alterius Poetae partum esse asseverarim: quod ex dicendi charactere quivis vel mediocriter eruditus deprehendere poterit. Sed (ut ad opusculi ipsius argumentum deveniam) inducit Poëta arborem nucem, quae in publica via stabat, conquerentem, quod à transeuntibus & viatoribus frequenter saxis feriatur. Et ab hac Nucis querela occasione capta, latenter carpit sui temporis avaritiam ac luxuriam, antiquorumque laudat severitaten & continentiam. |