INgrati profecto simus, meritoque bona nostra non perspexisse posteris olim videamur, Putani fratres virorum praestantissimi, si scientiis paulatim in effoetam frigidamque senectutem vergentibus, ac cum profunda nocte jampridem conflictatis, salutare sidus illud in ultimo praeter expectaionem septentrione nuper exortum, & Arctoo ad nos coelo demissum, Christinam, inquiam, Augustam, regalis fastigii exemplum saeculis omnibus memorandusm, debito non prosequamur cultu, quotquot ab amore virtutis atque ab eruditionis observantia censeri utqumque volumus. Ego certe, etsi probe intelligo, quam nihil ad commendationem tantae Principis, meritaque ejus in humanum genus immortalia exaggeranda conferri à me possit, pietati tamen dandum esse arbitratus sum quicquid id est lucubrationis, quod vobis, ecce, nunc se sistit, ne solus propemodum unicusque, inter publicas tot praestantium ingeniorum acclamationes, non audirer, neve felicitatem, quae nobis obtigisset, maximam viderer dissimulasse: cum alius vix esset, qui plura privatim illi deberet, quemve luculentioribus beneficiis demeruisset. Huc accedit, quod dubiis aut parum fidis accepta narrationibus chartae nequaquam commisi, sed ea quibus spectator interfui: adeo quidem, ut aegre omnino ac permoleste fuerim laturus, silentio involvi diem tam laetum tamque nuspicatum; qui delati Augustae imperii primus illuxit: cum gentes etiam remotae Galli, Itali, Germani, Belgae, (& qui non?) suis lucem sacratisimam applausibus certatim prosecuti sint. Ita [p. 118] igitur existimetis volo, necessitatis legem esse, nec duram tamen, quae me compellit ad provinciam hanc, periculosae plenam aleae, suscipiendam, quamque pro dignitate & mole nemo laudabiliter satis, utcumque disertissimus, administrarit. Incitavit praeterea, & obnitentem traxit, qui alios forsan ab incepto deteruisset, argumenti ipsius splendor, famaeque meae me securum quodammodo reddidit, quod minime metuendum augurarer, ne apud aures tam modestas laudibusque suis maxime infensas, assentationi quicquam dedisse, aut difficilioris ingenii hominibus vero parum consentanea viderer prodidisse de Principe panegyricis encomiisque nullis non majori. Faxit tantummodo largitor Deus, ut perennent haec bona, utque porro decurratur ab Augusta nostra latissimus ille omnigenae virtutis campus eo successu eoque ardore, quo per illam est apertus jam nunc ac stratus. Praerogativam equidem haud mimimam duco, nec temeritatis Musas meas posse incusari, quae infirmis ac caducis humeris tam vastum onus ausae sint sustinere, &, ut summa quaevis dixerint, humanisque nequaqum meritis deferenda, adulationus tamen (quam aversantur ac procul, uti par est, habent) ne tantillam quidem eas suspicionem incurrere. Quoniam autem ad divinam Augustae Principis benignitatem beneficiaque, quibus me cumulavit, haud protrita frequenter recurrendum est: hic etiam fructus ad me redundat inde, quod iis succubuisse potius, ac manum dedisse victam, ut demus conatum mostrum minus jam successisse nobis, dicendus sim, quam argumento defuisse: gratique magis animi reus apud judices non omnino iniquos censeri ac damnari merear, quam arrogantioris confidentiae. Genus dicendi secutus sum, non quale à me ipso maxime probabatur, sed tumultuarium, & quo castigatius vix adhiberi licebat inter turbas aulicas strepitusque, quibus assiduis interpellabar, dum huic meditationi incumbo. Secessus si contigisset, limae curatiori insudare poteram. nunc pro lima mihi sit benignus lector, & censurae severiori non nimium indulgens, necesse est. Fabulis etiam, quam par erat, frequentioribus, iisque ex ultima depromtis antiquitate, versus subinde meos aspergi, non defore, qui reprehensuri sint, jam dudum praevideo, quique obscuritatis praeter ordinem captatae me insimulent, ac rerum hoc [p. 119] nomine obsoletarum ostentatorem coarguant. Verum adeo notae me hujus & reprehensionis non pudet, ut studio dataque id opera à me factum esse nec profiteri erubescam, & laudabile in primis consectandumque iis praecipue, qui hisce sacris operantur, censeam. Praestantium sane ingeniorum, quorum opera felici ac cura poësis perpulchre de novo post renatas litteras polita sit & exculta, cum tam nostro hoc quam superiori saeculo uberrimus proventus fuerit ac annona perquam foecunda, in eo tamen peccasse illorum plerique sunt dicendi, quod neglectu fabularum, ab antiquitatis aemulatione longius recesserunt. Nos Plutarcho maximo gravissimoque auctori adsentimur, poësin ἄμυθον, plane ἄψυχον esse: fabulasque vitam at que animam Musarum nuncupare non dubitarim. Vestro autem nomine, Puteani nobilissimi, cur libellum hunc inscribendum ratus sim, multae aequissimaeque proferri rationes possunt. Nam illibatus ille vester erga me measque res adfectus, assiduumque istud studium conatus meos promovendi, jamdudum exigebant, ut tot tantisque beneficiis apud me locus esset. Nolo recordari nunc antiquae necessitudinis, quae parenti meo totis quinquaginta annis, quae avunculo Joanni Rutgersio arctissima constantissimaque vobiscum intercessit. Nolo multis per eruditum orbem documentis testati meminisse adfectus, quo vos, quo virum amplissimum optimumque atque ad ornandas litteras unice natum Claudium Puteanum, Senatorem Parisiensem, genitorem vestrum, & in vobis virtutum suarum dignis haeredibus etiamnum superstitem, Josephus ille Scaliger olim complexus sit. qui heros vere incomparabilis cum & parentem meum filii loco habuerit dilexeritque, dum vivebat, ac vobis etiam conciliarit, ab hoc mutuae necessitudinis vincula alienum quo me jure arbitrari possim haud video. Ad partes hic praeterea vocandus foret Christophorus Puteanus, sanctissimis integerrimisque moribus senex, germanus vester natu maximus, qui Romae quondam haerentem animo, supra quam dici possit, benevolo me fovit, turbisque mox à seditiosa plebe Neapoli excitatis, non sine praesentissimo vitae discrimine, immixtum, eâ sollicitudine eaque curâ dignatus est, qua nec pleniorem à parente desiderarim. Sed privatae haec olim pluribus loco oportuniori [p. 120] praedicanda abrumpamus. Nunc certe, scriniis diligenter excussis, nihil inter mea occurebat, quod vestro magis aptum nomini, ob argumenti praestantiam, vobisque convenientius judcarem hoc libello. Nam & vos, Puteani fratres, inter regiarum virtutum praecipuos cultores jure numeramini, & egregiis utriusque vestrum in rem litterariam meritis fit, ut Christinae Augustae quam proxime conciliemini. Quapropter perperam fecisse non videor, qui viris litterarum amantissimis, eoque claris ubivis gentium ac commendatis nomine, unicum eruditionis praesidium, unicam Musarum spem, virtutum numeris absolutam omnibus Reginam, inscripserim, dicarim: quam cum excipietis, salutem scientiarum ac tutelam committi vobis & concredi scitote. Valete. Scribebam Lutetiae. Anno M D CLI. Kalend. September. |