J.H. HOEUFFT CARMINA

Breda 1805

Continue
P. 22:

Iäricus




P. 28:

Lycinna




P. 214:

ANNA MARIA SCHUURMAN

Desine jam prisci doctas Heroïdas aevi,
    Jam celebrare aevi desine, Fama, novi.
Quod cunctae tenuere, tenet Schuurmannias una,
    Una tenet, cuncti quod tenuere viri.
Ludus erat Graje, ludus cecinisse Latine;
    Noverat & linguas, Memnonis ora, tuas.
Quin novisse parum est; quod non ausere Bocharti,
    Condidit Hebraeis verba diserta sonis.
Nec tamen intumuit, nec dedignata puella est,
    More puellarum, quae leviora, sequi.
Pingere vellet acu, jures pinxisse Minervam,
    Adcantare lyrae, Terpsichorea fui.
Et ne dissimilis foret ulla parte Deabus,
    Cui digne potuit nubere, nullus erat.



P. 214:

MARIA TESSELSCHADE VISSCHER.

Texelio fractas quid fles in litore puppes,
    Sustulit et tibi quas Ennosigaeus opes?
Ne doleas nimium fortis, Visschere, rigorem;
    Pensabunt faciles pristina damna Dei.
Filia nascetur, pretiosior omnibus una
    Quae gazis pariet gaudia vera patri.
Quae, duce te, bifidi peragans viridaria Pindi,
    Carmina, de patriis fontibus hausta, canet.
Extendetque suam ventura in saecula famam,
    Et tua juncta suis nomina nominibus.
Munera Fortunae didicisti fluxa caducae;
    Mentis, ab interitu libera, dona manent.



P. 215:

CATHARINA L’ESCAILLE.

Sint aliae, quae nil, praeter muliebre, sonantes,
    In facili quaerunt carmine laudis iter;
Prima ego sustinui, terrena sede relicta,
    Tendere, in aërias qua vehit aura vias.
Prima animos sumens, sexu quid grandius orsa
    Admovi altisonis ora tenella tubis.
Virgineisque audax furis aptare cothurnos
    Incepi tragicis velle placere modis.
Nec piget incepti; propria sibi Gallia in arte
    Nulli ferre nuru quod dedit, ipsa tuli.
Genserico Hulleriae lux obscurata Camenae,
    Vexit in astriferas me Mariamna domos.



P. 215:

ELISABETHA HOOFMAN.

Te numerat raras inter quoque Patria vates,
    Te numerat raros inter, Elisa, viros;
Qui, Latias ausi Musas sociare Batavis,
    Cinxerunt geminae frondis honore caput.
Frondis honore, tibi quam prae diademate caram
    Porrexere Ducum Caesareaeque manus.
Harlemia, innumera quid aëdone, silva, superbis?
    Gloria nobilior Daulias illa tibi.



P. 378:

JULIANA CORNELIA DE LANNOY.

Seu canit Hollandi Lanovia fulmina Martis,
    Qui patriae adserto consuluere freto;
Sive hominum falso perstringit carmine mores,
    Sive cothurnato tollitur alta pede;
Sive triumphanti certatrix voce reportat,
    Haga, tuo palmas pulvere, Leida, tuo;
Seu quodqumque canit, genus omne edocta modorum,
    Plus quam virgineo pectine virgo canit.
Sanguine sit proavûm Lanovia nobilis alto,
    Nobilius culta nomen adepta chely est.



P. 379:

LUCRETIA WILHELMINA VAN MERKEN.

Nobilis, adversis insint quae commoda rebus,
    Nobilis et tragicis concinuisse modis,
Jessiadae altisono celebrarat pectine fata,
    Par fere Jessiadae pectine, Merkenia.
Infremit, ut potuit nil carpere Livor, et orsa
    Carminis heroi nomine digna negat.
Illa nihil contra; secum at: Germanicus esto;
    Mox et epos habuit terra Barava suum.