Scripsit Plinius (L. 14 Praef.), Virgilium Hortorum dotes fugisse, quasi rerum humilitate deterritum. Id ego cuiusmodi sit parum intellego. Quid enim? qui rem omnem agrestem, ipsam Bucolicam, et quae ad illam vilissima pertinent, nec timuit, nec dedignatus est Heroïco carmine minutim prosequi, illi grave fuerit operae non nihil ponere in illis Terrae summis ornamentis, de quibus ipsa veritas edixit oude Solomon hoos en toutoon; si quis tamen Plinij illud sive iudicium, sive obscuram traditionem, non aspernatur, quid ille, obsecro, de me sensurus est prae minimo veterum nullius pretij Poetastro, qui agressus sim rem rerum omnium vilissimam, me ipsum, et huius inhonorae vitae historiolam Heroïco, si djs placet, metro digerere, Cothurno nimirum exaltare quae nec Socco digna sint? At me certe sollicitum ista res non habet, ut qui haec non luci publicae destinarim, sed solis vobis, et parieti domestico includenda luserim; proinde ut hic nihil juris habeat eruditum vulgus; cuius alioqui dentem quantopere pertimescendum habeam, conscius meae mihi axynesías, non ignoro. Vos itaque hic solos hic alloquor; atque a solis postulo, ut si repentem passim, et non usquam pro majestate Carminis assurgentem reperitis, benignos vos censores detis non jam senili Musae, sed, ut hac tantâ aetate, decrepitae et edentulae, cui porro cum humilitate rei quantopere conflictandum fuerit, facile aestimabitis, quo item plus est causae cur tum quoque ignoscatis, si qua in tenui re Majores pennas nido extendisse videbor (Hor.). Quidquid huius erit, amate manum amantissimi Parentis, atque, ut in ipso Carmine monui, vobis unice vindicate Opusculum, cuius ad vos solos ratio spectat et argumentum. |