Hugo Grotius: Christus Patiens. Leiden, 1608.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton032430Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
Continue
[
fol. *1r]

HUGONIS GROTII

TRAGOEDIA

CHRISTUS PATIENS.

[Vignet: muziekboek]

LUGDUNI BATAVORUM,

Ex officina THOMAE BASSON.

M. D. C. VIII.*



[fol. *1v: blanco]
[fol. *2r]

Viro perillustri

PETRO IANNINO,

equestris dignitatis,

senatus Divionensis principi,

Regi Francorum ab interioribus consiliis,

eiusdemque Regis

ad Ordines Federatae Belgicogemaniae
legato.

NOn erat quiden in animo, Vir Amplissime, ulla iuvenilium operum editione famam forte inprudenter hactenus lacessitam denuo periclitari, ac nunc maxime cum eo munere distringar, cuius gravitatem severiores iudices non satis tuto collocatam apud eum exisimabunt, qui istorum lusuum nondum serio oblivisci didicerit. Sed mutare institutum cogor, cum video maius mihi famae discrimen subeun- [fol. *2v] dum esse, si cum tu mihi tot atque tanta beneficia & quidem tam aperte praestitisses, memoriae eorum a me nullum publicum extaret testimonium. Hoc est quod me excutere omnem paupertatem meam iussit, & in ea quaerere munus non pretio tantum sed & mole exiguum, & quod sic etiam testaretur quam longe nostra omnia infra meritorum tuorum magnitudinem iaceant. Et ecce inveni quod offerrem, non trepidus & quasi fulgorem legationis tuae respiciens, sed securus & certa fiducia exceptum a te iri ea comitate qua literas & studiosos literarum foves, & quam ad me usque demisisti. Patere igitur quaeso clarissimum nomen & Gallicis annalibus perpetuo celebrandum huic libello asscribi, ut videant hoc signo [fol. *3r] homines me qui gratus esse non potui, sponte tamen ingratum non fuisse. Verissima Gallorum laus est humanitas, maxime in externos: sed tua illa notos hactenus limites excessit, ideoque non genti communis, sed propria est tibi. Iuvenem, in quo nihil erat laudabile, nisi bonarum artium cupiditas & eminentium virorum admiratio, animatum aspectu & sermone tuo, quod multum fuerat, ultro etiam, cum dignitatis tuae venia id dixero, in amicitiae interioris sinum admisisti. Insuper quae ad me ornandum pertinebant eorum tu occasiones omnes rapuisti, animo non tantum benigno atque propenso, sed prope dixerim, paterno. Quod nisi ista privatim mihi praestitisses, quae sperare improbum fuerat, tamen quam [fol. *3v] mihi cara est patriae salus tam tibi eram publico nomine obligatus. Princeps ille vester fortissimus idem atque optimus, & qui amicitias docet non utilitatis modo sed ex animorum integritate aestimare, ut qui pro acceptis tanto maiora reddit quanto ipse omnibus maior est, saepe quidem & summis beneficiis ostendit, quam cari sibi essemus Batavi, nunquam tamen evidentius quam cum nostri causa te a latere suo seposuit. Hoc enim tunc visus est dicere: En hic ille est cuius sapientia & fides in nomen Gallicum, regnum hoc quod nunc est florentissimum, non modo ab externis manibus servavit, sed ab intestinis quoque discordiis sanavit, & quae maxime labefactata erant, maiestatem regiam, legum auctoritatem, aerarii vi- [fol. *4r] res ita mecum restituit, ut a prima Francorum origine firmiora nunquam fuerint, & ipsis vulneribus profecisse videantur. Hic est qui si quando magnum hoc corpus aliqua sui parte morbum senserit ad laborantia membra continuo mittitur, cuius adventu luxata in locum redeunt, tumentia sidunt, diducta coalescunt. Huius ego mentem cunctis artibus imbutam & gravissimis laboribus exercitam, huius provida consilia, quibus ad res maximas uti felicissime soleo, vobis Batavi dono periculosissimo hoc vestro tempore, ut ipso suasore aut bellum geratis fortiter aut pacem faciatis prudenter. Istam Regis tui bonitatem, istam nostri curam tu quoque, Iannine Amplissime, ad nos attulisti: & sive cum adversariis colloquia, sive cum vicinis [fol. *4v] federa, sive ordinandus reipublicae status consilium posceret, dixisti sententiam non ut Gallus, sed ut noster: imo hoc ipso noster quia Gallus. Ab omni aetate oppressis iniuria gentibus in vestri regni potentia subsidium fuit. omnes per Europam sui iuris populi libertatem vestris auxiliis acceptam non semel ferunt. hoc sentiunt Veneti, sciunt Helvetii & Rhoeti, meminit Germania. sed propior inter nos coniunctio, qui etsi imperio & locis separamur, totis tamen animis unum sumus. Vidisti quis esset cum huc primum appulisses ad te videndum concursus, quam non ficti adventum tuum non tibi sed sibi gratulantium vultus. quia ista navi duo maxima bona, regis favorem & tuam sapientiam advecta interpretabantur. [fol. *5r] Sed crede, expectationem, quae fuit maxima, praesentia tua longissime vicit: neque te ulla ex parte tam laeti exceperunt homines quam inviti dimittent, quandocunque te res Gallicae & curae maiores a nobis revocaverint. Mihi sane quam id tempus triste venturum sit haud facile verbis expresserim: auferet enim mihi praecipuam felicitatis meae partem. Bene tamen est quod neque memoriam qualemcunque mei apud te, neque honorem qui ex consuetudine tam illustri mihi contigit, unquam poterit extinguere. Idque ipsum ut quam plurimi nossent, quando id mea non parum intererat, hac publica allocutione curandum censui: qua animi tibi devotissimi pignus Tragoediam hanc offero. Quod dignum te esset, [fol. *5v] cum a me dare non possem, a materia sumsi, qua nulla est aut facto acerbior, aut fructu laetior, aut undique sanctior. Haec eadem est, quae sola Christianorum mentes adeo dissociatas atque divulsas, & tanto inter se odio certantes quanto amore deberent, ferme invictas adhuc continet, neque in immensum a se invicem discedere patitur. Quo quidem argumento non poterat inveniri aliud isti tuo animo convenientius, qui iamdudum luctuosis huius saeculi dissidiis ingemit, & pacem Ecclesiae, quam nos optare tantum possumus, etiam quantum in se est, est autem plurimum, procurare instituit. Ut enim ea quae ad salutem necessaria est veritate stabilita, in ceteris inter iniustum dominatum & effraenem licentiam ordinata liberta- [fol. *6r] te, partes ambitione, avaritia, privatis denique studiis & quae per bella invecta est maledicendi faciendique impunitate plurimum incensae paulatim in fedus redeant, ad eam rem regis vestri principum Christianorum principis auctoritas, tum vero tua ac tui similium lenitas atque moderatio spem maximam praebet: quam aliquando ad exitum perducat ille qui nos in commune sanguine suo redemit: cuius ineffabilis beneficii memoriam hac Tragoedia, si non fausto successu, at pio conatu expressimus.



[fol. *6v]

LECTORI.

ARgumentum hoc, religionis non dubie caput, iam olim Gregorius Nazianzenus in morem Tragoediae digerere ausus similes aliorum conatus a morosis iudiciis exempli sui auctoritate absolvit: post quem Latino sermone alii idem agressi sunt, ita tamen plerique ut post se venturis eandem materiam accuratius tractandi spem non praeciderent. Ad eorum numerum nos postremi accessimus, dum studemus horas ab aliis occupationibus recisas ita poeticis exercitiis permittere, ut Christianis cogitationibus non perirent. Sed dum quaerimus historiam Tragoedia dignissimam in difficillimam simul incidimus. Nam cum omnis narratio quae ex sacris literis depromitur Poëticae inventioni quam minimum indulgeat, tum haec ante caeteras multiplicibus circumstantiis variata est, quas omittere negligentiae, invertere pene impietatis foret. Harum autem nonnullae quam non ultro eum cultum induant quem Tragoedia sibi proprium fecit, mihi quoque, nisi experto, vix crederem. Habuit & hoc molestiae nonnihil quod multa per internuntios repaesentanda fuerunt: neque enim per [fol. *7r] leges Tragoediae licuit, aut capturam Christi miraculis insignem, aut cruce pendentis supplicium in scenam producere: quin & ipsa inquisitio tum Pontificum tum Pilati ante oculos poni, utpote intus facta, non debuit. Ut autem ipsius Tragoediae dispositionem breviter indicem, ea circuitu suo id tempus amplectitur, quod ab ea noctis parte, qua Christus post coenam foras egressus est, ad vesperam sequentem, quae erat parasceue, interfuit. Locus est partim in ipsa urbe Hierosolymorum inter templum & praetorium, partim extra urbem in itinere ad sepulchrum: quod exemplo non caret, uti nec chorus quem duplicem fecimus. Prior constat ex feminis Iudaeis quae Iesum dominum nostrum non pro eo qui erat agnoscebant, sed vitae sanctimonia & miraculis permotae prophetam esse credebant, aut ex veteribus aliquem ad vitam resuscitatum, aut veteribus non minorem. Posterior est custodia militaris. Mutas quoque personas nonnullas inducere oportuit, ne loquentium numerus legitimum modum excederet. Tales sunt apostoli novem, sacerdotes qui cum Caiapha exierant, consilium Pilati & satellites, seniores populi turbae permixti, mulieres Galilaeae & aliae a [fol. *7v] cruce redeuntes & mox corpori affusae. Christo autem primas loquendi partes ideo tribuimus, quia sequentia ferme ipso silente transfiguntur, neque per alium potuit commodius in ipso initio argumenti maiestas explicari. Rogo te, lector, ut honestum otii, quod sane non superfuit, oblectamentum benigne interpreteris. quod si eius voluptatis quam ego in scribendo cepi tibi pars aliqua in legendo continet, is eventus spes meas vicerit.



[fol. *8r]

IOSEPHI SCALIGERI

QUos gravida ingeniis aetas tulit ista poetas
    Paucis nativo contigit ore loqui:
Larga quibus passim torrentia divite vena
    Carmina non tacitae grandinis instar eunt:

(5) Sed veteris genii frigent defecta calore,
    Aut referunt aevi semina prava sui.
At quicunque tuos Groti divine libellos
    Sola moraturos lumina docta leget,
Versiculos illos vel saecula prisca tulisse,

    (10) Saecula vel rursus prisca rediisse putet.



[fol. *8v]

PERSONAE.

IESUS CHRISTUS dominus noster.
Chorus Iudaearum mulierum.
PETRUS apostolus.
PONTIUS PILATUS Iudaeae procurator.
CAIAPHAS pontifex maximus.
IUDAS ISCARIOTES.
Turba Iudaeorum.
NUNTIUS prior.
NUNTIUS alter.
Chorus militum Romanorum.
IOSEPHUS ARIMATHENSIS senator.
NICODEMUS senator.
IOANNES apostolus.
MARIA mater Iesu.

Continue
[
p. 1]

HUG. GROTII

TRAGOEDIA

CHRISTUS PATIENS.

ACTUS PRIMUS.

IESUS.

O Qui futurae sortis immense arbiter
Rerum potente fata moliris manu,
Supreme mundi genitor, & genitor meus,
Mundo prioris, omnia aequavi hactenus
(5) Imperia factis: si quid ulterius iubes
Paratus asto: cuncta quae timeo feram:
Hac lege veni. Quem tamen finem gravi
Statuis labori? Nulla me vidit dies
Secura: crevit ipse dum fertur labos,
(10) Maloque patuit semper in peius via.
Paterna summi templa deserui aetheris,
Nec natus exul. pauperem pressi casam
Stabulique prima turpis incunabula
Male notus infans: parvus, infelix, miser
(15) Iam dignus hostis rege Iudaeo fui.
Nondum annus alter ierat, aetati parum,
[p. 2]
Nimium tyranno, dirus Ephratias nurus
Orbavit ensis: turba puerorum cadit
Dum quaeror unus, meque dilapso fuga
(20) Cruentus error perdidit tantum nefas.
Centum per orbem cognitus miraculis
Patrem probavi. Livor adversum furit,
Et ipsa virtus peius Herode nocet.
Pater, quid istud? semper agnoscor tuus,
(25) Semper recusor. Persa me coluit magus,
Et ante parvos jacuit infantis pedes,
Suoque Mithrae praetulit sidus meum.
At Abrahami gens ab aeternis tibi
Seposita saeclis, priscaque Isacidum domus,
(30) Excussit omnem mente degeneri Deum.
Hinc contumaces bella Pharisaei movent
Pietate fallax turba: at hinc in me trahit
Legum magistros dira pontificum cohors:
Illinc profani secta Sadoci minax
(35) Regalis aulae purpura invisum premit.
Fidei quid ultra restat? ad nutus meos
Natura rerum cessit & fassa est Deum.
Undae liquentis ebrios potus bibit
Galilaea pubes. depuli alienam famem;
(40) Meam subegi: bisque vicenos dies
Ieiuna nullis ora violavi cibis.
[p. 3]
Inter secantes dexteras crevit Ceres.
Satiatus ingens populus, & toto tamen
Plus est relictum. flabra compressit notus,
(45) Et aestuantis ira detumuit freti.
Durata siccos unda transmisit pedes.
Ferale morbi virus & membris grave
Arti negatum cedere humanae malum
Vox medica vicit. longa caligo fugit,
(50) Meaeque caecus dexterae debet diem.
Auditur ilIe qui nec audivit prius,
Silentiumque rumpit in laudes meas.
Quid illa sanctis semper adversa & Deo
Hostilis Erebi dira pallentis lues
(55) Non pulsa nostris legibus mortalium
Habitata linquit pectora & vocem tremit?
Post opera tanta non satis Christo fuit
Prodesse vivis. victor ingenti manu
Fregi silentum regna, & infernum chaos.
(60) Terris & astris & triumphato mari
Restabat orcus: per sepulchrales specus,
Per operta terris iura & umbrarum domos
Imperia misi. funeris laceri calor
Animavit artus: mortis expulsum gelu,
(65) Retroque in auras manibus patuit via.
Renatus ipso vivis ex tumulo cinis,
[p. 4]
Meumque munus spirat. at Mors arctius
Regnare iussa nec solens damnum pati,
Queritur retexi fata, nec census sui
(70) Constare numerum. pro tot umbrarum grege
Egomet reposcor victima horrendae neci.
Ergone tristis hora venisti tamen
Qua pereat orbis auctor & lethum premat
Vitae datorem? ruit in exitium meum
(75) Ferale tempus, quaeque nunc umbrat polum
Nox dum citatos agitat astrorum choros
Breves fugacis invidet vitae moras.
Quaecunque tandem vim parat capiti meo
Sors dura parcat trahere, ducentem sequor.
(80) Impensa generi post tot humano mala
Post frigus, aestum, lachrimas, luctus, famem,
Accedat unum, moriar: alienae reus
Culpae peractus spiritum fessum exuam,
Castusque terras tingat ingratas cruor.
(85) Iam vaenit ingens anima: iam mortem meam
Mercatur atrox infularum factio,
Scelerique pretium dicit. Exacta est mei
Bona pars laboris: omne praesensi malum,
Et quicquid atra nox tegit vidi tamen.
(90) Mens ante corpus pendet. horresco nefas,
Pressumque venis sanguinem exsudat timor.
[p. 5]
Quo priscus ille cordis abscessit vigor
Diumque robur? feror in aerumnas, feror.
Heu morte dura durius mortis genus
(95) Animique tristis languor, an totus perii,
An spes salutis restat? Atque utinam patrem
Liceat precari. Lachrimis certe meis
Nihil negare solitus aliquantam mali
Partem remittat. fas sed aeternum Dei
(100) Et praestitutus ordo venturi vetat.
Tot ante saeclis fixa totque oraculis
Cantata vatum nescit in finem ruens
Flecti voluntas. Sed quid infernae moror
Calcare echidnae virus & torti vagum
(105) Draconis agmen terere sublimi pede?
Primi parentis morte sanandum est scelus.
Morbum furentem sanguinis largus mei
Piabit imber. Gaudeat dira nece
Genus superstes: gaudeat mortalium
(110) Quodcunque busto restat, & gentis piae
Cineres sepulti. viximus viventibus:
Moriamur in commune. Non possunt meae
Perire clades. cuncta debemus mala
Promissa terris, vincula & flagra & crucem
(115) Titulumque sacrae mortis & fastidium
Gentis superbae. Turbine infesto tonet
[p. 6]
In me parentis ira dum parcat meis.
Ne pereat orbis pereo. terrarum omnium
Succedo paenis. Quisquis extremum colis
(120) Utriusque Phoebi littus, aut recta face
Aestiva medius regna quae torret dies,*
Quique in remota noctis immensae plaga
Glaciale plaustri sidus Arctoi vides,
Favete sacro. poscor aris hostia
(125) Et majus agno Pascha. nostro sanguini
Donabit iras caede placandus pater.
Iam plena sacrum Luna post vernae citat
Aequata lucis spatia: plus aliquid die.
Dies tamen videbit & perdet diem.
(130) Excors Iüda, tu licet valida manu
Venias Quiritum cinctus & noctis metu
Adversus unum, non tuis capior dolis:
Prodis scientem: sponte festino mori.
At vos magistro lecta socialis cohors
(135) Adhuc fidelis turba, post festas dapes
Lymphasque heriles, mystico carmen sono
Sacrate: dumque ad nota properamus loca,
Ubi multa tacitis leniter suspiriis
Respondet arbor, quas ego ad sedes vocer,
(140) Quae lex amoris, quam favens vobis Deus
Audite euntes. interim vigiles meam
[p. 7]
Durate noctem: cedat ex oculis sopor,
Caelo supremas donec admoveo preces.



CHORUS IUDAEARUM
MULIERUM.
IAm vehit praeceps per aperta noctem
(145) Mundus, & pronae properant tenebrae
Auream coelo redhibere lucem.
Non tamen ductor celeris choreae
Phosphorus clarum revocavit agmen,
Mane nec primi roseum rubentis
(150) Buccinae signum crepuere nostrae.
Nos apud magni penetrale templi
Noctis insomnes vigilamus horas,
Discat ut sanctis precibus piatum
Crastinam pectus celebrare Phoeben,
(155) Qua iubet fruges meminisse raptas
Memphidos regi metuendus exul.
Hoc sacrum totas viduabit urbes,
Quaque Iordanes toties novatos
Ambitu certat satiare cursus,
(160) Quaque se ripis negat & solutus
Stagna piscosae sibi miscet undae.
Ire mirarur Solymam colonos
[p. 8]
Dactylis faetum nemus & fragrantis
Balsami ferrum fugiente vena,
(165) Unde non longe lituis avorum
Sponte concussi cecidere muri,
Monsque nimbosum caput aequat astris
Conscius saxo senis irreperti.
Perdidit cives prius orbe merso
(170) Cepheos regnum, sacra fabulosae
Dercetus mutans meliore ritu.
Huc Palaestinas properare gentes
Vidit Azotus, geminaeque Iämnes.
Non Idumaeos Caparorsa clausit,
(175) Non suos Lyddae tenuere muri,
Non decem princeps populis Damascus,
Non brevi nobis sociata regno
Impii nutrix generis Sebaste.
Venit & dictus populis dedisse
(180) Prima scriptorum monumenta Phoenix,
Quem Tyros regum pretiosa luxu
Edit in lucem genitrixque Sidon.
Venit & siquis Syrus inter amnes
Audet intactos violare pisces,
(185) Nec vagae numen metuit columbae:
Belus & quorum vada concolori
Turbidus vitro lavat, & vetustis
[p. 9]
Finium bellis dubitatus Arnon:
Et quibus limo vada sulphurato
(190) Pestifer donat lacus. hic inertes
Spiritus nullos patiuntur undae.
Non tulit pinnas pelago natantes,
Non tulit remos mare verberatum.
Odit hoc omnes animas profundum
(195) Et vetat mergi, nec odore quicquam
Saevius vastum minitatur aequor.
Ille depastus segetem veneno
Praeripit messes: abit in favillas
Omnis autumnus: cinis hausit arva,
(200) Nequa non olim meminisset aetas
Vindicem flammam, piceoque coeli
Imbre damnatas periisse gentes,
Cum sale infelix mulier gelato
Sensit in saxum riguisse venas
(205) lmpie caros miserata muros.
Misit aeternam sine prole gentem
Littus Essenum, quibus una virtus
Foeta commendat viduum cubile.
Omnis in culpa Venus: omne lucrum
(210) Aequa paupertas. nimis o beatus,
Qui suum nunquam numeravit aurum
Publico tantum vigil. ille nostris
[p. 10]
Major aerumnis vitiisque maior
Lege communi socialis aulae
(215) Postulat partem famis & laborum.
Quot fugis sparsos in utrumque solem
Posteros, sero patris Abrahami
Colliget vesper? tamen heu triumphi
More solennem feriemus agnum:
(220) Ipsa libertas semel ut recessit,
Quam dies primus dedit Azymorum,
Non redit, quanquam iugulo petita.
Pars tenet Batti steriles arenas
Corniger gentes ubi fallit Ammon:
(225) Pars ubi Nili Macetes ad amnem
Victor aurorae stetit. an tacebo
Carcerem nostri generis vetustum
Coctili Cinctam Babylona muro,
Culta vel Tauri, dominumve Tybrim?
(230) Quisquis extorris decora alta gentis
Nescit oblitus, neque saecla confert
Immemor, longo mala mollit usu.
Iustius sortem queritur malignam,
Qui domi servit. miserae tenemus
(235) Semper Aegyptum, patriamque nunquam.

Continue
[
p. 11]

ACTUS SECUNDUS.

PETRUS.

INimica nostro Romuli pubes Deo,
Profaniorque turba sacrifici gregis,
Quaeque innocentes non refugistis manus,
In me venite vincula. en ultro reum
(240) Vereque sontem. quicquid est actum hactenus,
Merui videndo: si quid est ultra mali
Merui timendo. me petenti non face
Vincenda nox est, non Latina unum in scelus
Miscenda templi cum satellitio manus,
(245) Non dux emendus, perfidoque amplexui
Ponenda merces: dabitur hoc gratis caput.
Huc huc adeste: stabitis, nec turbine
Collapsa subito terga percutient solum,
Dabo retorta sponte nodis brachia,
(250) Et ipse plagis vultus occurret suis.
Saevire iam vacabit, an solae placent
Cum scelere poenae? segnis est vester furor
Nisi in immerentes? ratio constat criminum
Utrinque: vobis, facta quod fateor mea,
(255) Mihi quod negavi. Iudices sancti, quibus
[p. 12]
Iurata testes venditant mendacia,
Audire facinus. Gente Galilaea satus
Terras reliqui mariaque ut Iësum sequar.
Proles Tonantis vera res mortalium
(260) Haeres memo missus imperio regit,
Adestque caelo liberator patriae
Captivus ille vester, & sceptri potens,
Quem iudicastis. impium agnosco genus
Ferosque mores stirpis & proavos truces.
(265) Sic providae quietis & fati reus
Benignioris impias fratrum manus*
Et dira pavidus ora respexit puer,
Qui mox vocanti Nilon impositus solo
Utrisque saevam depulit terris famem.
(270) Sic lapsa ab astris mella & aetherias dapes
Pertaesa fixis rupe Sinaea patrum
Seditio castris praetulit Mosi Pharum
Et servirutem. nemo vates entheo
lmpune per vos corde concepit Deum:
(275) Se nemo inultus. Memphis, & rabies locis
Inclusa vastis, inque se armatae tribus
Adeo exciderunt, mox peregrini iugi
Mutata toties iura, & Assyriae domus,
Aquilaeque Magni, rupta cum templi sacra,
(280) Mediaque victor aede Romanus stetit?
[p. 13]
Peiora restant. haec ministerio manus
Utinam placeret. vertere infidas libet
Sedes, & omni sueta sceleri viscera
Eruere ferro. Testor infaustum nemus,
(285) Cui luctuosas Christus affudit preces,
Quaesisse caedem, mixtus ut vestro Cedron
Iret cruore. tela compressit mea
Cui tela tenui, verbaque exemplo iuvans
Sanavit hostem. pavidus, ut partem sui
(290) Sine se iacentem sensit, huc vertit faces,
Visaque Malchus aure vindicta minax
Et saeva quatiens vincula incurrit manum
Notam medelis: tactus aufugit cruor,
Rediitque trunco pristinum capiti decus.
(295) Nocuisse Christo profuit mutum. Sed o
Scelerata turba, vulneranti parcitis,
Trahitis medentem. Tu quid omnes per reos
Te, Petre, differs? si magistrum vindicas,
A te inchoandum est. Ille tu semper ferox,
(300) Cunctas lacessens pectore invicto minas,
Primos ad ictus, cumque fortuna fugis.
Rebellis & desertor & fluxa fide
Quid non patrasti? Robori quisquis suo
Spes credit altas, nec dolos animi timet
(305) Frustra placentis, perfidis sed viribus
[p. 14]
Incumbit, huc respiciat, exemplum grave
Sortis caducae, quamque sint fragili loco
Humana: primos usque sed punit suus
Error suberbos. Quid meis restat malis?
(310) Abominando scelere faedavi dapes
Potus & undas, hoc ne quod tantum nefas
Iurare potuit, ore gustavi impio
Veneranda mensae sacra? Proh pietas, & hos
Ergo fugaces Christe lavisti pedes?
(315) Quis me nivosis despuens Libani iugis
Gemino citatas capite Iordanes aquas
Satis piarit? Tune Callirhoes liquor,
An vos alumnum poscitis patrii lacus?
Non ipse Nereus quem super Nilus ruens
(320) Caerulea turbat ore septeno vada,
Non illud olim quod stetit proavis fretum
Rubente crimen abluat fluctu meum.
A me petendus imber. Heu cessant adhuc
Lamenta? lachrimis contumax vultus fluat.
(325) Sic sic eundum est. verbere illiso sonet
Crudele pectus. hi decent ictus manum.
Miserande debes haec tuis Cepha malis:
Quid das magistro? non ferunt luctum parem
Quae facio, quaeque patior. ut totam occupet
(330) Nox ista vitam, seque flendam per meos
[p. 15]
Dispenset annos, spiritus medios tamen
Gemitus relinquet, nec satisfaciet malis,
Interque luctus anima deficiet suos.
Iam fletis oculi? flere vos decuit modo,
(335) Tunc cum precandi tempus: at vos languide
Captos veterno vetitus oppressit sopor:
Certe priusquam staret hostile ad forum,
Ac ter negantis ora respiceret reus,
Alesque lucis crimina occineret mea.
(340) Quae me recondet regio? qua maestum diem
Fallam latebra? quaero nigrantem specum,
Qua me sepeliam vivus, ubi nullum videns,
Nulli videndus lachrimas foveam meas.


PONTIUS PILATUS.
CAIPHAS.

TArpeie superum rector, & magni pater,
(345) Mavors Quirini, quosque nunc melius colit
Urbs domina rerum, gentis eversae Phrygum
Prisci Penates, quando contingit mihi
Vestras ad aras trahere votivos greges,
Ubi recta coelo paria & auratas trabes
(350) Gemmis rigentes, quaeque plausu personat
Populus subactis iura qui populis dedit
[p. 16]
Theatra cernam, teque terrarum arbitrum
Magnanime Caesar, sive praesentem colit
Tua Roma supplex, proque toto quem dedit
(355) Te poscit orbe, seu togatis coetibus
Te molliora regna Teleboum negant.
Ego nunc amicis heu procul, patria procul,
Honestus exul iubeor invisam polo
Fraenare gentem, quae superbo nomine
(360) Pietatis odium moris humani tegit,
Scelerisque mundum damnat, & falso metu
Unius omnes pariter abiurat Deos.
Lex una legem nolle: non patitur regi
Infensus aliis error & discors sibi,
(365) Simul rebellis turba iactavit iugum.
Tam sueta vinci quam domari nescia.
Non sponte nostra, testor & fas & fidem,
Toties per urbes fluxit Hebraeus cruor:
Sed vim proterva gens & insociabilis
(370) Ni patitur audet. regna tractantes manus
Saevire ratio saepe & invitas docet.
Sed ibo visum quid sacerdotum velit
Sibi turba, quorum trepida relligio sacro
Instante nostris pollui tectis timet.
(375) Quis ille, quem tot vincla totque homines premunt,
Ipso verendus ore nec fontem ferens?
[p. 17]
Tu fare Solymi Caiapha princeps chori:
Quae nuntiatis scelera, quod fertis nefas?
    CAI. Custos Latinae pacis, a summo duce
(380) Nobis secundum nomen, adduxit sacer
Reum senatus. scimus, haud nostrum putas
Obijcere poenis posse non meritum caput.
Sed hic magistra quos vetustas edidit
Ritus retroque longa defendit dies
(385) Convellere ausus intulit mores novos:
Nec illud almae sedis arcanum timens
Templo ruinam cantat, & plenis Deo
Minatur adytis. septimae lucis sacram
Turbat quietem, fasque de coelo datum,
(390) Totumque Mosem legibus calcat suis.
Nec stetit in illis: sidera incessit furor
Summumque numen, plebe cum vili satus
Palam Tonantem vindicat patrem sibi.
Haec sunt piari morte quae vates iubet
(395) Qui iura tabulis scripsit in geminis decem.
    PON. Postquam ira belli mater atque auri fames
Artes nocendi reperit, & placidos suo
Praestare poterat nulla securos quies,
Infirma per se vita communi metu
(400) In fedus homines traxit, alternam docens
[p. 18]
Opem pacisci: moenia amplecti domos
Coepere: maius inde praesidium bonis
Subiere leges: poena respondet suae
Aequata culpae: redit ad auctorem malum:
(405) Iustitia ab ipso crimine exemplum petit
Damno rapinas ulta, caedem sanguine,
Ut facere metuat quisque quod metuit pati.
Maiora poenis peccat humanis, Deum
Quisquis lacessit: magnus hunc vindex manet
(410) Quem laedit: ipse fulminanti dextera
Tremendus orbi cur suas mortalibus
Mandaret iras? esse nec datur impio
Impune: vecors mentis attonitae pavor
Exagitat illum: sentit ipsum quod negat
(415) Et cogitur timere vim non creditam.
Non peragit unus tale supplicium dies.
In hoc iubetur vivere, ut nomen necis
Necique siquid restat, horrescat diu.
Sin patria quiddam iura diversum sonant
(420) Commissa vestrae vocis arbitrio luat.
    CAI. Quamvis avorum placita quod nobis manent,
Donum fatemur esse Romanum, tamen
Omnis redacta iuris est nostri necem
[p. 19*]
Citra potestas, tu, cui magnus suas
(425) Tradit secures gentis Ausoniae pater,
Ius imperii tuere. Quem trahimus reum,
Modo iam relicta sede natalis soli,
Ubi servat unda Caesaris nomen tui,
Haec usque ad urbis tecta populorum agmine
(430) Stipatus ibat,vulgus in bellum ciens,
Nefasque clamans liberam Latio premi
Gentem tributo. carminis magici nefas
Stygiumque fedus astruit fraudi fidem.
Nihil quietum patitur: excantat rogos,
(435) Et ipsa turbat busta ferali sacro:
Queis capta monstris turba novitatum sequax,
Dominum salutat, illius laudes canit
Praefertque eunti nobilem palmae comam.
His ille studiis fretus addicit sibi
(440) Possessa quondam sceptra Davidis domo.
Motu ex rebelli, quid nisi caedes viros,
Flammae penates, vastitas agros manet,
Cum iustus in nos saeviet Romae dolor?
Unum perire satius, an populum putas?
(445) Quin hic piamen omnium culpae datus
Cruore gentis redimat exitium suo.
    PON. Ambigua prudens causa consilium expetit.
[p. 20]
Intro est eundum. Vos foris, quando libet,
Restate. vinctum milites sistent, ubi
(450) Auditus a me iura pro factis ferat.


CHORUS IUDEARUM
MULIERUM.

SOlymae turres regnumque vetus,
Cui victa tulit terra tributum,
Quae Niliaci finibus Isthmi
Procul Assyrium tendit ad amnem,
(455) Cum procubuit tibi fuscus Arabs,
Mirata tuus cum venit opes
Decolor ustae regina plagae:
Tua certarunt federa magni
Ambire duces, celsa Canopi
(460) Qui sceptra tenent, & Chaldaei
Late domini gentis Eoae,
Virtusque mari Sarrana potens:
Nunc heu quali sub servitio
Nihil, externis nisi praeda, iaces?
(465) Uni tellus desponsa Deo
Quoties quoties mutavit heros,
Ex quo auspiciis non coepta bonis
Nova creverunt moenia templi,
[p. 21]
Populusque inter vincula natus
(470) Secum rediens sua fata tulit?
Scelus Anriochi patrumque nefas
Sedet in nostra cervice, sedet.
Aetas quid enim dira refugit,
Quae caelestis potuit flammae
(475) Prima silentes spectare focos,
Fusoque suum sanguine fecit
Sacra iratum meritura Deum?
Ergo Ionios scelerata hominum
Commenta Deos turis acervo
(480) Placans iacuit nostra iuventus?
Fratrum post haec tempora caedes,
Toxica manibus mista maritis,
Matrumque dolos, & quae nemo
Credere posset Iudaea tulit.
(485) Bis Romanis cessimus armis,
Bis victores nostros victor
Perculit alter: dominis tantum
Fortuna levis, nos iam toties
Transit eosdem.
(490) Deerat nostris hoc nempe malis,
Iuga cognatos diversa pati,
Dum pars Italas metuit virgas,
Partes alias regnat uterque
[p. 22]
Fratrum proavis domita nostris
(495) Ortus Idume.
Tu spes lapsis unica rebus,
Columen patriae, genus Abrami,
Quem fatidico pius ore parens
Sperare suum iussit Iüdam,
(500) Quem regis avi nablia cantant,
Vindex populi tibi sacrati,
Clausure tuos non frangenda
Pace triumphos, tunc cum leges
Feret unius Iudaea tuas
(505) Inter famulas libera gentes,
Quando nobis, quando toties
Promissus ades?
Si nos vatum, quorum miseris
Constat multa iam clade fides,
(510) Nunquam in laetis carmina fallunt,
Non tu longe. Per te sancti
Limina templi, per iuratum
Patribus nomen, quod lingua loqui
Nostra veretur, consanguineos
(515) Respice luctus, propera, propera,
Sancte precamur, votisque piis
Tandem praesens disce vocari.



[p. 23]

ACTUS TERTIUS.

IUDAS. CAIAPHAS.

QUicunque puras scelere servatis manus
Me fugite longe, fugiat & qui non nisi
(520) Credenda peccat. Iste vultus polluet
Etiam nocentes. Vos quibus fas & nefas
Discreta, quos non tota migravit fides,
Quibus est amicus, filius, frater, piae
Quos mentis ullo nomine affectus tenent,
(525) Occludite aures. nesciat commercia
Tam dira mundus. solus hoc norit nefas
Qui vendidit, quique emit. Ubi nunc pontifex,
Ubi dicta sacris turba, digni qui suis
Mactentur aris? Impium cerno gregem
(530) Quo peius aether me vides demto nihil.
Audite vocis praesules notae sonos:
Gratis loquemur: sive testem quaeritis,
Habete verum: sive sontem quaeritis,
En confitentem. prodidi vobis ego
(535) Animam immerentem, prodidi sanctum caput,
Plusquam magistri. scelere non possum manus,
Praeda levabo: munus ad dominos redit:
[p. 24]
Habete lucro perfidi pretium doli.
    CAI. Meritone culpes temet ac peragas reum,
(540) Te stabit intra cura. nec nos crimina
Aliena tangunt: nec tibi partas opes
Recipimus: a se nam cruentos respuit
Quaestus sacrato gaza Corbanae sinu.
    IUD. Hoc fas & aequum vestra si pietas docet,
(545) Probare facinus, execrari praemium,
Ibo ibo ad aras, & nefando munere
Templum impiabo, nil ibi frustra Deum
Pro me precabor: vos sed ut culpa pares
Par poena teneat. debita haud ultra moror
(550) Supplicia: dirae mortis ad nigros specus
Dux ille vester praeeo, vos aequum est sequi.
Coeli imperator, si nec ignavus vides
Humana, nec te fulmine armatum truci
Frustra timemus, terra quid meruit tua,
(555) Quod tale monstrum portat, aut Sol, quod videt?
Si vetera credi genera poenarum iubes,
Accedat unum. litus eripiant mihi
Demissi coelo maria, me fluctus premant,
Et fiat hominis poena quae mundi fuit.
(560) Liquefacta taedas astra sulphureas vomant,
[p. 25]
Quantumque coelo est ignis, hoc una caput
Feriat ruina. quinque non tantum nefas
Fecere populi. pandat arcanos sinus
Et inferorum claustra magnum iustius
(565) Non ulta Mosem terra. Iam quicquid mali est,
Tuus in minora scelera consumsit furor.
In vindicando filio lentus pater,
Exitia machinare terrifica, horrida,
Nondum reperta. Facis? an haec faciet manus
(570) Quod tu recusas? Dira coeligenum exulum
Feralis acies nata punire impios
Et facere, quid me hostile circumsistitis,
Quid territatis? Iamne apud manes mea
Decreta poena est? venio. quam partem sui
(575) Mihi saevus aperit carcer? hanc, ubi sontium
Pater ille, cujus non litanti dextera
Frater recentis quarta pars mundi iacet?
An illa poscit regio, nostrorum ducum
Ubi turba major, quos super mole eminet
(570) Socer infidelis, qui suo ferro incubans
Invidit hosti regiae caedis decus?
Placet ante cunctos ille, qui rapto patri
Solio superbus, perdidit moriens humum,
Ultrice rutilas arbore implicitus comas.
(585) En digna sese monstrat ad lethum via:
[p. 26]
Sequor hunc: Iësum praeeo: supplicio pari
Anima anteverte sceleris eventum tui.


PONTIUS PILATUS.
TURBA IUDAEORUM.

HOrresco totus: nec quid aut sileam aut loquar
Decernit animus: liberant leges reum;
(590) Invidia damnat. Fateor, offensam timens
Plebis patrumque crimen optavi datum,
Nullum repertum est. quicquid obiecit sua
Satis ipsa prodens odia coniuratio
Silentio revicit. En illa inclita
(595) Pharisaei pietas: quia sub exesi fame
Pallore vultus & supercilio gravi
Vano canentes ambitu ac cupidos opum
Animos retexit, sit nocens, spretor Dei,
Sacrigelus: hinc tot illa scelerum nomina
(600) Regnique crimen. Scilicet maris accolae
Inops inersque vulgus, & Galilaidum
Grex feminarum, spiritus facient duci
Tantos? ad istas Roma trepidabit manus?
At ipse regem se negat terris datum,
(605) Regem fatetur: unde non ullas sibi
[p. 27]
Pugnasse dextras, cum lacertos stringeret
Popularis hostis: sed feris mortalium
Odiis patentes traditas partes sibi
Verum tuendi: studia quos eadem iuvant,
(610) Paucos magistrae vocis imperium sequi.
Seu vera sunt haec, liceat impune eloqui,
Seu temere iactat falsa, quis mendacium
Capite expiavit? seu furit, poena est furor,
Sed & ipse quem nunc annui cultrix sacri
(615) Structum parent traxit ad templum dies,
Qui iuncta fini regna Agenoreo tenet,
Famae stupenda facta narrantis fidem
Frustra requirens, imperii civem sui
Habuit satis sprevisse, nec ludibrium
(620) Damnavit ultra: dictus Herodi aemulus
Fulgente ab ipso cultus ornatu rediit,
Sed innocentem bis repertum saevior
Premit ira, metuens, credo, nequicquam scelus
Quaerens in illo, ne suum amittat scelus.
(625) Animo semel praecepta proh quantam movet
Vindicta rabiem? talis ereptam furit
Recipere praedam notus in silvis leo.
Pudet, at metus subegit aequum ut fraudibus
Vellem tueri, iusque furarer dolis:
(630) Ceu contumacis impetum pelagi timens
[p. 28]
Obliqua fluctus navis oppositos secat.
Mos est vetusto, si qua Iudaeis fides,
Veniens ab aevo, liberum quo turgidas
Aestate ripas fugit Iacobi genus,
(635) Quoties renato vere Titanis soror
Pleno refulsit orbe, populi gratiae
Unum e nocenti plebe donari caput.
Ego iam soluta non merenii vinculae
Spe destinabam: sed meae clementiae
(640) Elusit artes vis sacerdotum effera:
Quorum incitatu turba latronis petit
Vitam Barabbae. prima miscendo manus
Semper tumultu, sanguine humano calens;
Insontis odio factus insons, publicum
(645) Meruit favorem. Nunc & ancipitem metu
Non vana carae visa turbant conjugis,
Quam nocte tota tenuit irrequies sopor:
Meque illa jam per sacra, per superos rogat
Ne iura violem, nilque peccantem hostium
(650) Gratificer odiis. Ergone Hebrzaeos patres,
Et studia temnam traditae gentis mihi,
Et una vilis anima tot subito mea
Benefacta perdet? clausa nunc his moenibus
Iudaea tota est: advenas quos ultimo
(655) Ab axe misit orbis, haud capiunt domus.
[p. 29]
Quid si arma vulgus sumit, & coeptas semel
Non ponit iras? scilicet iudex pius
Magnum merebor pace turbata decus.
Meliusne morti dabitur? at culpa vacat:
(660) Quin ista magna est culpa, quod fieri potest
Materia belli: ne periclo succubent
Imperia, saepe valuit in crimen timor.
Spes una restat: terga iussis milites
Secuere flagris, si truci spectaculo
(665) Se forte plebis satiet iratae furor.
En qualis adstat? singuine & vibicibus
Rubent lacerti: vulnere exhaustum latus;
Humeros cruentos concolor vestis tegit
Mendacis ostri: proque serto regio
(670) Utrunque tempus asperae sentes premunt.
Spectate miserum. TUR. Tolle & hoc purga solum
Visu nefando: fige devotum cruci.
PON. Vestrumne regem? TUR. Nulla consortem sui
Patitur potestas. iuris humani arbitrum
(675) Quem Roma monstrat, colimus: unum Caesarem
Dominum fatemur: Caesari regnum eripit
Regnare quisquis sperat: atque adeo tuas
Res intuere. quam fidem praestas hero,
[p. 30]
Si te timendum praeside exemplum incipit,
(680) Impune magni laesa maiestas ducis?
    PON. Crescit tumultus: saeviunt procerum simul
Plebisque voces: murmur incertum fremit,
Littorea qualis saxa ventorum fragor
Primus pererrat, cum procellas parturit
(685) Coeli latentis ira, diffidit polo
Totoque trepidus nauta decedit mari.
Notus mihi iste strepitus. haec subitam mala
Poscunt medelam. Vos piatrices aquas
Huc ferte famuli. Testor hos puros ego
(690) Undae liquores, & meas testor manus,
Quas sordis expers imbre persuadit latex,
Nil sponte facimus: quod carens culpa perit,
Mea culpa non est. Iste vos teneat cruor.
    Tur. Securus esto. quicquid huius pendere,
(695) Caedes meretur sentiat nostrum caput,
Nostrique generis sera posteritas luat.
    Pon. Ergo hic, ubi inter nobilis crustas soli
Surgit tribunal, iuris augusti locus,
Sedens profabor. Trahite damnatum cruci:
(700) Servile rex Iudaeus exitium ferat.



[p. 31]
CHORUS IUDAEARUM
MULIERUM.
IESUS.
TE te miserum plangimus omnes,
Tibi cum fletu lamenta damus:
Seu tu nigrae cura volucris
Raptus in altum flammante rota
(705) Sentis dominos rursus iniquos:
Seu captivae quondam patriae
Sero nimium credite vates
Lachrimas fatis reddis iisdem:
Seu qui nuper, post Iordanis
(710) Puro lotas flumine gentes,
Nihil incestos veritus regum
Culpare toros, morte luisti
Saltatricis vota puellae:
Seu priscorum quicunque virum
(715) Idem atque alius redditus orbi
Merso vitiis consilliis aevo,
Sanctus certe; tua quod virtus
Et facta probant. non tu posthac
Denso comitum stipante choro.
(720) Niveos mores & clara poli
[p. 32]
Regna loqueris: non te aspiciet
Caecus sibi vix credulus ipsi,
Vultu ignotum cernente diem:
Non clementes fugiet tactus
(725) Omnibus herbis invicta lues,
Non te vires praebente tuas
Auctu tacito totidem panes
Hominum totidem millia pascent.
Vera exacti regula moris,
(730) Prope plus vita quam voce docens,
Modo sectatrix quem turba premens
Angusta nimis littora questa est,
Montesque sua plebe minores.
Modo cui vestes, cui vincentes
(735) Pondera ramos substravit ovans
Festo cantu nostra iuventus,
(Quid non possunt fortuna levis
Rerumque vices?) deserte tuis,
Prodite saevo duceris hosti,
(740) Vindice nullo.
Non ita dudum spes afflictis,
Unaque cunctis medicina malis
Vinctae loro cessere manus.
Per quem muti potuere loqui,
(745) Nunc ecce taces. Repetit plagae
[p. 33]
Aperitque novo verbere sulcos,
Nobisque suas venditat iras
Romana cohors. en membra fluunt:
Nulli proprius dolor est parti,
(750) Sed confusos abit in rivos
Unum toto corpore vulnus.
Fatine etiam tute minister
Poenaeque tuae portiror ibis?
Quis migrantes habitare domos
(755) Consuetus Arabs, regnansve cava
Rupe tyrannus tam dira iubet?
Necet o utinam pressum ligni
Feralis onus, membra fatiscant,
Rumpatque labor tenui haerentem
(760) Limite vitam. votum fuerat
Sic posse mori. quantis eheu
Servare malis? Fers ipse Crucem.
Quae te quae miserande feret.
    IES. Ne Iudaeae ne me nimium
(765) Plangite matres. vestro generi,
Vobisque istas Solymae lachrymas
Servate nurus, quibus exitium
Triste minatur funesta dies.
Venient annis tempora paucis,
(770) Cum faecundos uteri mulier
[p. 34]
Questa tumores, dicet solas
Esse beatas, quas maternos
Nulla liquores pignora poscunt,
Cupiet tota cum rupe tegi
(775) Misera & magnos sidere montes.
    CH. Eheu dirae victima morti,
Non nos iterum visurus abis.
Non te lethi porta remittet,
Qualis nuper tibi clamatus
(780) Sensit sensus esse reversos,
Venasque tua voce solutas
Iterum ferme riguisse metu,
Simul oblitum venit in orbem
Nigro surgens Lazarus antro:
(785) Cum Sadoci domus errores
Malesana suos certo vidit
Teste refelli,
Pauci raro munere coeli
Potuere aliis reddere vitam,
(790) Se nemo sibi.
Continue
[
p. 35]

ACTUS QUARTUS.

NUNTIUS PRIOR. CHORUS IU-
DAEARUM MULIERUM, NUN-
TIUS ALTER.

TAndem execranda barbara, infanda, impia
Facinora fugi, nec satis fugi tamen:
Quodcunque vidi sequitur, & totum scelus
Oculis oberrat. CH. Testis an certus venis
(795) Supplicia vatis dira Galilaei ferens?
    N.P. Si qua est sub ora: gens relegata ultimas,
Quae coelum & astra mariaque & terras Dei
Ignara cemit, pellit ubi caedes famem
Et mensa similes ponit epulanti dapes,
(800) Non ista faceret. CH. neminem insontis viri
Igitur misertum est: nemo ad haec gemuit mala?
    N.P. Sane misertum est: sed magis fera non fuit
Saevitia quam dum parcit. Urgebat nimis
Exangue corpus pondere attrirum suo
(805) Infamis arbor, morsque iam steterat prope:
[p. 36]
Sed lenis ille militum populus vetat
Miserum perire. socius aerumnae datur
Libyes creatus urbe Theraea Simon.
Non illum armata ruris angusti quies
(810) Defendit: urbis vitia fugientem premunt
Urbis furores: tractus ergo non suo
Succedit oneri, nequis ambigeret trahi
Et immerentes. CH. Pande iam totam simul
Faciem malorum. fare quis paenae modus,
(815) Quas vis dolorum rupit in voces. cupit
Animus quod horret scire. ne parce auribus.
Timor ipse finxit quicquid audiri potest.
    N.P. Quae pars ab urbe frigidis Boreae patet
Projecta flabris, cognitum bellis iter
(820) Et certa semper cladibus nostris via,
Haec ipsa dirum Golgothae tollit iugum.
Non flore collem pingit herbescens humus,
Non laeta obumbrat arbor: albens ossibus
Taboque sordens squallet humano solum.
(825) Iacent nocentum non sepultae corporum
Putres reliquiae. quisquis aut ferro impius
Iugulum parentis hausit, aut matri suos
Foetus regessit, quisquis in fratris necem
Legit venena, quisquis ignotum hospitem
(830) In nemore solo pabulum posuit feris,
[p. 37]
Hanc morte sedem meruit: agnoscunt suos
Tot scelera manes. Haec ubi infausta in loca
Vir Nazarenus languidum erexit gradum,
Praebetur aegri pectoris solatium
(835) Qui lachrimosis editus myrrhae comis
Latex amarus dulce condivit merum.
At vix Iësus ore dignatus suo
Inane munus, respuit poenae moras
Luctuque forti totus incumbit malis.
(840) Iamque ecce ruptis pervios venis pedes
Ferrum premebat: brachia in partes duas
Diducta: gemino vulnere adstrictae manus.
Dum tanta patitur monstra, dum tellus abit
Surgente trunco, deque sublimi rubens
(845) Destillat imber, nulla tormentis viri
Donata vox est, donec infixus solum
Stipes momordit. Tum, velut coelo suo
Sic propior, ora pariter atque oculos levat,
Et positus inter tanta (quis credat?) mala
(850) Miseratur alios, & magis flendos putat
Quibus ista licuit facere, proque ipsis timet,
Reusque veros falsus absolvit reos:
Ignosce, clamans: magna delinquunt, pater,
Sed inscientes. Militum interea ferox
(855) Et sueta praedae turba, non visu trucis
[p. 38]
Poenae moveri: nescius flecti rigor
Expulerat hominem. spolia nunc etiam petunt:
Nec operiri fata morituri vacat:
Viventis & cernentis exuvias iuvat
(860) Secare: magna pars voluptati ferae
Spectator ipse est. ludit in parvo furor,
Virique cultus pauperes in quattuor
Luere dominos, une textu simplici
Quae se tenebat, dividi vestis negans,
(865) Adiudicanda sorte, casus arbitri
Munus pependit. Non minus poena fuit
Et hoc, tueri compares poenae duos,
Quos saepe sera nocte praedonum duces
Timuit viator devio abfstrusos specu.
(870) Hos inter ipse positus ambiguum facit,
Illisne maior debeat populus necem,
An sibi salutem. signat illos caedium
Numerosus index. tale de medio nihil
Cum turba legeret, quaerit & scire expetit,
(875) Quod culpa nomen, poena quem titulum ferat.
Stabat super pendentis obliquum caput
Triplices tabella vocis ostentans notas,
Inscripta quales charta quae Solymos docet
Caeleste sacrum, crescit in dextrum latus,
(880) Quibusque sollers Graecia in famam suas
[p. 39]
Dimisit artes, & quibus leges datas
Mundus Latinae praeda virtutis tremit.
His sensus idem: nomen & patriam ferunt,
Ipsumque regem gentis Hebraeae vocant.
(885) Postquam dolentis ore se pavit diu,
Huc torsit oculos saeva gens antistitum,
Et reperit aliquid tanta patienti mala
Quod invideret. tollat adscriptum decus
Praeses rogatur, ne vel ipsa vindicet
(890) In morte regnum, seque privatum neget
Occidere verbo factus imperii potens.
Atille durus perstat, atque hominis modo
Donare vitam facilis, hoc tandem negat.
    CH. Dum misera longos vita cruciatus trahit
(895) Quo populus adstat ore, qui circum sonus?
    N.P. Non una facies: dissonae voces strepunt.
Pars moesta vultu ac corde defixo stupet:
Pars morte lenta fruitur, & quantum potest
Extendit iras. motuum discordia
(900) Alit ipsa motus: nanque miranda vice
Tristes acerbos lachrima: risus movent,
Risusque lachrimas. Fine Galilseo procul
Comites secutae limen ad templi sacrum,
[p. 40]
Modo quas ministras vita, nunc testes habet
(905) Mors saeva amici, quo licet solo, fidem
Praestant, dolendo. Lacerat haec vestis sinus,
At haec capillos, alia nudis ubera
Plangit lacertis: illius longe cavis
Resultat antris gemitus: hanc fletus rigant.
(910) Stat ante cunctas moris exemplum pii
Pudica mater, lachrimas cuius tenet
Cernique prohibet dolor ineluctabilis.
Quo vertat oculos nescit: an figat solo?
Qua misera mente sanguinem aspiciat suum
(915) Terra fluentem? levet in altum lumina?
Dira videbit peste convelli ac trahi
Quos peperit artus. cernere alterutrum timens
Utrumque cernit, seque permittit malis.
Propius parabat ire & amplecti arborem,
(920) Sed haeret aegrum corpus, & medios gradus
Pedes relinquunt: Ipsa vox frustra exitum
Quaerit, potestque prope videri tristior
Pendente nato. claudit huic sanctum latus
Bis sex sodales inter adamatus pio
(925) Iuvenis magistro. Triste ut aspexit iugum,
Animasque dulces non minus vita sibi
Dum vita mansit, sentit ille aliam crucem,
Graviusque torquet ille spectatus dolor.
[p. 41]
Sed utroque tandem fortior longi moras
(930) Rumpit silenti. Sume depositum meum
Uterque: natum mater hunc oro me tibi
Posthac adopta. tuque Zebedaei puta.
Qua fuit amici nunc tuam martem puta.
Hace fatus iterum flexit in penam caput.
(935) At parte in alta verticem miles quatit,
Nostraeque gentis vulgus & gentis patres.
Tunc ille, clamant, qui sacram rueret manu,
Idemque terna luce relocares domum?
Ostende vires. Ipse si tanti facit
(940) Suamque sobolem magnus agnoscit pater,
Nunc opifer adsit, spesque confirmet tuas.
Per te data aliis ecquid auctorem suum
Salus refugit? rumpe ferrum & vincula,
Descende trunco: petitur haec regni fides:
(945) Iam te sequemur. Nec satis scindi probris
Astante turba fuerat. Est qui stipite
Suspensus, animum nunc quoque homicidam probat,
Nec fieri in ipsa desinit poena nocens,
Ac sic profatur: ille si credi cupis
(950) Quem Deus Hebraae gentis elegit ducem,
Nos teque serva. Non tulit vocem impiam
Culpae necisque socius, & tandem ferum
[p. 42]
Ponens latronem: nondum, ait, discet Deum
Et fas vereri, iusta uem legis sacrae
(955) Vindicta deprehendit? Et peccas adhuc
Iterum luenda? Nostra debent crimina
Quodcunque patimur. Iste quid fecit mali?
Versusque ad ipsum: parce, te, misero, precor,
Mihi rex, mihique dominus, & laetum tua
(960) Cum te tenebit aula, sis nostri memor.
Ille annuit benignus, eque ipsa cruce
Largitur astra: Mecum, ait, mecum sacros
Tenebis hortos, veris aetemi loca,
Beatus hospes, antequam lucis parens
(965) Aurora referat crastinum terris iubar.
    CH. Quid hoc? repente subsilit motu solum,
Et stare tellus nescit. auratos tegens
Sol ipse vultus limite ignoro fugit,
Et saeculorum lege contemta diem
(970) Abrumpit aether, noxque luci debiras
Invadjt horas. Dira quas portant minas
Prodigia? quanto est omnibus majus malum
Quod nec sui meminisse naturam sinit?
Sed feriit aures cursus haud longe pedum.
(975) Tu quisquis ille es, quem satis nosci vetat
Caligo mundi, tam graves imple metus,
Aut solve. N.A. Periit, habuit eventum fit.
[p. 43]
Damnatus astris, quemque, si possit, velit
Et terra sugere. CH. Nil queror. Lucem tibi
(980) Coelum remitto. Tu tamen, quando loqui
Nobis relictum est, mortis effare ordinem.
    N.A. Ut crescere umbras iussit, & medio aetheris
Cursu peracto longius Titan suos
Respexit ortus, igneae sensim comae
(985) Periere: nulla nube praeductum caput
In se recessit. quarta restabat polo
Iam pars diei, si tamen fuit hoc dies.
Audita vox pendentis, hand qualem halitus
Inter necem vitamque deprensus daret,
(990) Sed fortis & sonora: Quid Deus o tuum
Me derelinquis? turba crudeli ioco
Hoc ultimum fruitura, Thesbitae peti
Auxilia vatis ore mentitur fero,
Iamque adfuturum quantus aut ignem aut aquas
(995) Coelo poposcit. Ille sed contra nihil:
Tantum cruore exhaustus & fractus malis
Sitim fatetur. Vase defusus latex
Amarus avidos spongiae laxat sinus:
Premit fluentem purus hyssopi viror,
(1000) Quem levat in altum dextera adstantis viri
Protenta arundo. Tincta fer ali mero
[p. 44]
=== Ille ora rursus aperit & clarum intonat:
Habuere finem cuncta: nunc animam hanc tibi,
Tibi hanc ego animam magne commendo parer.
(1015) Haec dum profatur, spiritus verbis comes
Prorumpit una, nilque sensuros cruci
Artus relinquit. Ille jam liber tenet
Quamcunque sedem fortiter miseris Deus
Adscripsit. at nos perdito orbis sidere
(1010) Infamia agirant monstra: nos peragunt reos
Superi inferique. namque & umbrarum vaga
Cursat per urbem turba, quam sedis suae
Incerta tellus intimo eiecit sinu.
Laxata hiatu saxa deformi pateant,
(1015) Larumque functis fecit ad vivos iter
Compage rupta tumulus: unum manibus
Coelum sepulchrum est. rediit antiquum chaos:
Non legis aequae gnara, non patiens vicis,
Sed qualis ante conditam lucem fuit,
(1020) Nox atra populos intulit terris suos.
    CH. Sed inter haec portenta quae circum crucem
Mens plebis? Ecquis vultus astautum fuit?
    N.A. Lamenta fletu mixta femineo sonant.
Tum siquis ipsi notus & vitae comes
(1025) In morte adhaesit, ingemit tenebris diu
[p. 45]
Piasque coelo tendit erepto manus,
Queriturque tantum facere dum licuit nefas,
Mansisse solem. magna nec vitae satis
Sibi certa turba est: parsque se, pars mortuum,
(1030) Pars luget orbem. cecidit Aulsoniae furor
Saevus catervae: pacis ignarae manus
Torpent, & arma gelidus excussit pavor.
Dux ipse centum solitus imperio viros
Fraenare, iniqua iurat extinctum nece
(1035) Heroa, cujus ipsa se tellus neget
Perferre poenas horrido motu gemens,
Quem luce cassum lucis aeternae fuga
Caelumque moerens afferant coeli genus.
    CH. Quis iste turbae cursus ad limen sacrum?
(1040) Nam causa in illis quaelibet credi potest
Nisi sola pietas. hisne tam impuris Deo
Litare sperant manibus? N.A. Horrendum, nova
Prodigia & istuc vulgus attonitum trahunt.
Nanquc ille pendens trabibus auratis tapes
(1045) Multiplicis ostri, scissus in partes duas
Totus recessit: prodita est sacri fides,
Vacuumque Hebraeae gentis arcanum patet.
Fatalis illa gentium quondam tremor
Sacrata Mosi cista, cui denas datum
[p. 46]
(1050) Servare leges, gemina quam volitans super
Umbrabat ales, quemque secundo cibum
ln castra rore fudit exemplo novo
Docens quietem septima nubes die,
Et virga cuius flore compresso ambitu
(1055) Sibi victor Aron cidaris asseruit decus,
Templi illa vereris decora quae fuerant prius,
Periere dudum: magno in adyto cernitur
Nil praeter adytum: quicquid ignotum magïs
Timuere saecla, panditur: flammis micans
(1060) Facibusque templum parte seposita sui
Admisit oculos, sive relligio feros
Pertaesa mores fugit & cerni dedit
Penetrale nudum, sive contemto loci
Horrore sola mente vult numen coli.
(1065)     CH. Positone poenis fine quem mors attulit
Natura tandem valuit, & tellus parens
Exanima placido corpora exspectat sinu?
An nuda pendent membra, & aspectu impio
Sacrae profanant vesperam noctis ducem?
(1070)     N.A. Animes feroces sera relligio subit
Ne non paratos praevia insignis sacrï
Deprendait hora. Pontium accedunt ducem:
Laceros cruentis deripi crucibus rogant
Artus, priusquam victima Aegypti memor
[p. 47]
(1075) Festaque puras poscerent epulae manus.
Reis duobus, media queis vitae ac necis
Haerebat anima, crura saevis ictibus
Illisa, dirus ossium mugit fragor,
Simulque tenues spiritus rumpit vias.
(1080) Nec magis Iesu fata jam functo sua
Cohors pepercit Latia, sed vita vacans
Tremente miles lancea incursat latus.
Patuere ferro viscera & apertis aquas
Venis micantes mixtus effudit cruor.
(1085) Sublata postquam corpora & vacuae cruces
Stetere, vultu turba non uno fugit,
Pars moesta, pars attonita. quo mitis viri?
Mactandum ad agnum? vilis haec nimium hostiae est:
Mactastis hominem. CH. Fallit ambiguus dies,
(1090) An triste vulgus tueor, & muliebribus
Laniata palmis pectora & flentes genas?
At inde tardo miles Ausonius gradu
Trepidans ad altos praesidis tendit lares.
CHORUS ROMANORUM
MILITUM.
O Qui perpetua vectus in orbita
(1095) Curru flammifero tempora dividis,
[p. 48]
Ad cujus radios noctivagus chorus
Vultu diffugiunt sidera pallido,
Qua nunc parte poli luminis arbiter
Interceptus abes? quae tenebris viae?
(1100) Quis surgit medio vesper ab aethere?
Nondum te Tyriis navita Gadibus
Stridentem Hesperiis fluctibus audiit:
Non coelo rutilas surripuit comas
Nubes imbriferis faeta madoribus:
(1105) Non interpositis Luna iugalibus
Fraternis hodie visibus obstitit,
Quae furtiva procul lumina colligens
Pleno circuiit cornua circulo.
An captum magico carmine Thessalae
(1110) Te vinxere nurus? quis Phaeton novus
Ignaris manibus frena regens equos
Egit signifero tramite devios?
Quod factum scelus est, quo meruit diem
Nondum nocte data perdere saeculum?
(1115) Ut cum visceribus viscera condidit,
Implevitque suis pignoribus patrem
Ieiuni soboles efferaTantali:
Aut cum sacrificae filius Iliae
Terrarum domini conditor imperii
(1120) Cum vita pariter funera perdidit,
[p. 49*]
Divisus lacero corpore centies.
An praescripta polo tempora finiit
Natalis superum qui fuerat dies,
Et quo stare prius desierant loco
(1125) Hinc nunc astra negant currere longius?
Quae natura tui poena placer tibi?
Quo moles rapitur tanta? quis exitus?
Seu terras iterum fluctibus obruis,
Seu flammis dabimr vasta licentia,
(1130) Ibit quo pelagus quod feret omnia?
Supremos cineres quis cinis hauriet?
Quodcunque est solitum quod novat ordinem
Non est hoc hominis, non populi malum:
Aut mundus patitur triste periculum,
(1135) Aut mundi dominus. Rursus an impia
Titanum rabies fulmina provocat?
An Pythone malum saevius exstitit,
Lernaeaque draco peste feracior
Caelo vipereas opposuit minas?
(1140) Ecquis nunc patrio fletur in aethere
Pressus morte Deus progenies Dei,
Donatore meti largior Evio,
Prosternente feras fortior Hercule,
Intonso medicus maior Apolline?
(1145) Nobis praecipue nox gravis incubat.
[p. 50]
Gratus quippe Deo sanguis & innocens
His fluxisse locis creditur. hoc fuit
Quod tellus tremuit, quod puduit diem.
At tu summe parens aetheris artifex,
(1150) Iratus vitiis, nec rigidus tamen
Confessos venia pellere supplices,
Humani generis crimine perditum
Mundo redde diem. Par semel omnibus
Unam flagitiis quaere piaculum,
(1155) Quod non Threiciae relligio Sami,
Intellecta feris non cecinit lyra,
Non glebae soboles fatidicus puer
Tyrrhenos monuit doctor aruspices.
Idem nostra cruor crimine diluat
(1160) Quem nullo meritum crimine fudimus.
Hoc placatus ades sanguine mitior,
Et pro tot populis fontibus unicum
Insons sume caput. non potuit dari
Aris ulla tuis dignior hostia.
(1165)
Continue

ACTUS QUINTUS.

IOSEPHUS ARIMATHENSIS.
NICODEMUS.

SPectate cives: Pontii munus fero:
Ut condat hominem terra & humanae manus,
[
p. 51]
Prece obtinendum est. nescit Ausonia indoles
Vel sponte recte facere, vel gratis male.
Omne est in usu facinus: his mortem imputant,
(1170) Illis sepulchrum. NIC. Parce vanis vocibus,
Iosephe, vel, si justa tam dulce est queri,
Dimitte Romam, quaere propiores reos.
Quem plangis hunc non Romuli occidit genus,
Sed Abrahami. Vera quis sensa explicet
(1175) Oraculorum & legis e coelo datae,
Quem mente tota major inspiret Deus,
Quis dux perennes certior monstret domos,
Pilatus ista curat? an Latio innocens
Sub teste cecidit? criminis falsi artifex
(1180) Italum senatus an sacerdotum fuit?
Iudicio in isto Caesarine an Caiaphae
Obtemperatum est? transferas culpam licet,
Iudaea certe corda & ora, oculi quoque
Homicidum fecere: quod superest nefas
(1185) Hoc est Quiritum. Quam bene Hebraeis Deus
Manibus pepercit? hoc quoque Italo militi
lnvidit aliquis, & scelus mallet suum.
Servire adhuc nos querimur? en caedem impiam
Impune licuit facere. quid facere, inquio?
(1190) Licuit iubere. Nicodeme unis ego
Devoveo diris Iliae & Sarae genus.
[p. 52*]
Pereant utrique. Tam diu quid fulmina
Cessant & imbcr piceus & mare pestilens?
Quid Sodoma tandem meruit? Haud ultra tui
(1195) Me patria miseret. Saevior Babylonio
Victore victor veniat, & castris premat
Urbem cruentam. bella si non sunt satis,
Foecunda morbos seminet morbis lues
Interque damna crescat. accedat fames;
(1200) Nullos recuset impotens rabies cibos:
Cunis in ipsis vagiens ferrum tremat
Infans paternum: redeat in matrem puer.
Dum verberantur moenia incussu gravi
Quaeratur hostis intus, & discors sibi
(1205) In se arma vertat populus, in templum faces:
Cognata dirimat agmina obsessor ferus,
Flammisque & ense Solyma vastet moenia,
Trahatque domina compede Isacias nurus:
Nec vincla solvant septies anni decem:
(1210) Populos per omnes miser & immiserabilis
Captivus erret populus: hunc iuris sui
Nulla ora, reducem nulla conspiciat dies.
Haec firma maneant vota. nil moror hoc solum,
Quod ne premam ultra, nulla tam gravis est fuga
(1215) Quam non capessam: vel si Hyperboreo procul
Subiecta plaustro littora extorrem vocent,
[p. 53]
Quae refuga fluctu Thetis ambiguo ferit.
Erit ille patria qui patet vero locus.
    NIC. Hic inter alios foedus humanum genus
(1220) Insedit error. facta quis culpat sua?
Aliena quis non? magna pars non crimina
Damnat, sed homines, dispai sententia,
Aliis severi iudices, faciles sibi.
Nos, quia profana voce non addiximus
(1225) Morti immerentem, iura nec contra & fidem.,
Scripsit cruentum nostra decretum manus,
Nobis placemus, magna ceu virtus forer
Non esse magni conscium sceleris sibi.
At si fatemur vera, quis forti virum
(1230) Defendit ore, quisve corrupta arguit
Livore saevo iudicum suffragia?
Quis commodavit legibus vocem suam?
Sic victa pietas fasque, dum sanctum caput
Illi loquendo, nos tacendo prodimus.
(1235) Cum nil timentes seminae illius palam
In nomen irent, nos magistrum agnoscere
Segnes pavori noctis umbram obtendimus.
Iosephe, tandem nostra sese aperit fides,
Sed in peremtum. IOS. Vera tu, fateor, mones.
(1240) Sed ille rapiens redditum vesper diem
Cura peragere iusta nos vigili iubet.
[p. 54]
Non longe ab ipso Golgotha infamis iugo
Subter virentes arborum tegitur comas
Purum recensque rupis excisiae cavum,
(1245) Nondum occupata manibus sacris domus.
Tumulum senectae nuper electum meae
Nunc melior hospes habitet. insignis viri
Notet sepulchrum magnus hiscenti lapis
Oppositus antro. Quis scit an mox sanctior
(1250) Adveniat aetas, turba cum hanc sedem frequens
Et flexa regum capita pro templo colant,
Dignamque credant & mari & ferro peli?
    NIC. Aqua pura fontis, vosque odoriferae plagae
Cari liquores, saeva quos tumuli fugit
(1255) Tabes edacis, tingite hos vultus pios,
Intrate penitus ora. Non Deus hoc sinat,
Non fata, morti liceat ut quicquam amplius
Istos in artus. Si qua relligio inferis,
Non foeda tabes ossibus nudis fluet,
(1260) Nec corpus illud ulla dissolvet dies.



IOHANNES. MARIA MATER
IESU.
VEneranda virgo, certa progenies ducis:
Sub iura cuius ivit Euphratis vadum
[p. 55]
Quicquid rubentes inter & fluctus iacet,
Utcunque casus asperi mentem premunt,
(1265) Evince luctus, sume avitos spiritus
Regum ille sanguis. Fata te in tuto locant.
Fortuna vires ipsa consumpsit suas
Toties nocendo. post patrum raptas opes
Translataque olim sceptra in externas manus,
(1270) Quod te vetaret esse securam fuit
Res una, natus. ille te absolvit metu:
Timere iam nil orba paupertas potest.
    MA. Lugere vobis forte lohannes novum est:
Ego nata in hoc sum: ter decem annis amplius
(1275) Non aliud egi. nulla me species mali
Fefellit: ex quo casta coelesti satu
Detumuit alvus, dira mihi, dira omnia
Cecinere vates: vidit me Simeon senex,
Imaque in anima vulnus aspexit meum.
(1280) Cum lancinatos inter infantum greges
Peteretur unus regio ferro puer,
Nondum ille tantis fecerat miraculis
Sese invidendum: perfidos nondum dolos,
Et ficta quicquid turba Pharisaei tegunt
(1285) Ipse arguendo traxerat caput in suum:
Spretor sacrorum, civica armorum tubae
Nondum audiebat: una adhuc erat illius
[p. 56]
Culpa esse natum. non tamen me terruit
Ferus ille dominus & suis etiam nocens:
(1290) Non similis haeres, cuius instruxit dapes
Cervix recisa vatis, & amor impio
Donatus oculos pavit incestos cruor:
Non plebs recusans liberas voces patî
Et mille manibus saxa iaculatus furor.
(1295) Instare nullum credidi nobis malum
Quo maius esse poterat. exemplo carens,
Quod nulla genitrix timuit, hoc solum fuit
Ego quod timerem. Misera, num voces meo
Quaeram dolori, potius an luctus premam?
(1300) O magne (nanque hoc credo nunc etiam) Deus
Cur a minora regna venienti mea
Tibi placuit alvus? cur ego ad poenam tibi
Electa mater? nulla certe femina
Quae peperit hominem, quae virum fecit patrem,
(1305) Tam saeva passa est, nulla progeniem parens
Melius adepta est, nulla peius perdidit.
    IOH. Quis major aures planctus assuetas ferit?
Quod corpus istud Tyria quod velo tegit
Candente sidon? ille quis venas senex
(1310) Adhuc fluentes imbre odorato rigat?
Quis adstat alter? impetu quanto ruit
Muliebre vulgus? Fallor, & moestos genis
[p. 57]
Subito micantes lachrimae vultus gravant,
An vera video? Mater, illi artus tui,
(1315) Tuus ille sanguis. i, rape extrema oscula:
Imple parentem: filii hoc restat tibi.
    MAR. Anima heu longis defessa malis
In maiores suffice luctus,
Dum crudeles apud exequias
(1320) Suprema dolor munera solvit.
Liceat niveum tollere peplum,
Carosque semel cernere vultus.
Tune ille miser? a talemne tuus
Mihi te populus nate remittis?
(1325) Talem Solyme spectare iubet,
Solyme cordi dilecta tuo?
Video fossum mucrone latus,
Et trajectas vulnera palmas,
Et qui ferro patuere pedes.
(1330) Melius melius Phoebe latebas:
Quid ad haec nobis monstranda redis?
Gens aetherei conscia motus,
Vosque inprimis, quorum pietas
Partus olim venerata meos,
(1335) Coeli in versas cernite leges:
Illum mecum lugete magi,
Quem signavit nova lux genitum,
[p. 58]
Tenebrae occisum docuere novae.
Spes afflictae sola parentis,
(1340) Quo non piguit vivere vivo,
Nobis rediit modo rapta dies,
Te demersum nox alta premit.
Utinam planctus, utinam notas
Matris lachrimas nate videres.
(1345) Ego sum thalamis intacta parens,
Quae te verbo foecunda tuli,
Onus ignotum cum virginei
Stupuere sinus, mirique novem
Crevere tuo pondere menses.
(1350) Ego sum cuius iam maturo
Ventre labores lare sub tenui
Regis proavi patria vidit.
Hoc tibi fluxit de fonte liquor.
Hoc sedisti sarcina collo
(1355) Pelusiacis advena regnis,
Pharos exiliis cum fida tuis
Veteris culpae probra redemit.
Iudae soboles Memphide peior,
Si iam sinem cepit rabies
(1360) Et te nostri imiserere potest,
Longas mortis mihi deme moras:
Aut si natus nondum satis est,
[p. 59]
Adjice matrem,
O nate nate, quicquid hic oculi vident,
(1365) Hoc quod pependit, quod mori potuit meum est,
Meumque totum: nullus in partem venit
Genitor, nec alter vindicat quicquam tui.
Ergo omnis uni pectori incumbit dolor
Quod te aluit & te gessit. Ingratus bona
(1370) Nescivit orbis, damna nec sentit sua.
Inops & indefensus obiisti necem,
Et nunc iaces inultus. ex illis quoque
Te dante gressus qui receperunt suos
Nemo accucurrit: ipsa nec turba aureae
(1375) Ignara lucis ante contactus tuos
Ad te videndum venit: atque aliquis cui
Per te redivit vita te patirur mori.
    IOH. Vera ista quereris vera. nos toto cohors
Electa mundo filii comites tui
(1380) En unde, quo decidimus? in nobis scelus
Omne est repertum, noster est qui vendidit,
Et qui eieravit: nec nota quisquam vacat:
Fugere cuncti. Doctor o veri unice,
Amore nobis frater, imperio parens
(1385) Ignosce lapsis: ille ego ante alios tuus,
Ego quem sacrato nox recumbentem sinu
[p. 60]
Hesterna vidit, si quid affectus habes
Veteris per illum, domine, te affectum rogo:
Perque hanc parentem cuius in curam tibi
(1390) Ego dictus haeres. hanc ego ex aequo miser
Solandus ipse solor ut possum tamen.
Iam parce mater luctibus iustis quidem
Sed temperandis, & tuis fulci bonis
Animum labantem. Laudibus crevit tuis
(1395) Antiqua vatum charta: te caram Deo
Terras per omnes nulla non aetas canet.
Senioris aevi decora, quam longe tibi
Cessere matres? nulla sic genuit parens,
Et nulla tantum. Foeta in aetate ultima
(1400) Quae temere risi sensit oracli fidem,
Et illa genitrix, cuius in Pharia puer
Proiectus alga vincere undarum minas
Iam didicit infans, prole non certans tibi.
Exigua loquimur. Ipse te observat polus:
(1405) Festae tenebras noctis irradians face
Coelestis aulae turma patienti adstitit,
Cunasque adorans igneus superum chorus
Genitale cecinit carmen, & nixus sacros
Imitatus aether astra parturiit nova.
(1410)     MA. Fugiunt dolores. laetior praecordia
Subit ille motus, quem pudico pectore
[p. 61]
Puella sensi, cum mihi interpres Dei
Spopondit uterum, fataque extimuit diu
Tam magna, matrem gerere vix docilis, pudor.
(1415) Maiora iam prospicio, & ante oculos meos
Omne est futurum. Nate tu vadis pias
Nunc inter animas maior: assurgit tibi
Sanctus parentum populus & coelum suo
Debet nepoti. Iam tuos mors pallida
(1420) Sequitur triumphos, dum remolito novus
Exis sepulchro. non diu terris tamen
Spectandus, en mox totus ad patrem redis.
Inde ex superna sede pacatis bonus
Das iura populis: mille te linguae colunt:
(1425) Nec meta regno: trans & Oceanum tonat
Phoebumque nomen: ferrum & hostiles nihil
Nocent furores: vincis, ac magni duces
Augusta pedibus sceptra subjiciunt tuis.
Quin tempus illud meta saeclorum prope est,
(1430) Cum nube in alta tot sedebis gentium
Quaesitor, orbe cum reformato manet
Nox una sontes, una purgatos dies.

FINIS.

[p. 62-64: blanco]
Continue

Tekstkritiek:

fol. *1r: M. D. C. VIII. er staat: M. D. VIII.
vs. 121 medius er staat: melius
p. 19, 49, 52 er staat: 29, 46 resp. 58