DUabus hodie maximis me molestiis, quae opusculorum editores comitari solent, tuâ EXCELLENTISSIME PRINCEPS, operâ video liberatum. Nam alii omnes qui scripta sua publico donant diu secum deliberare solent, cui potissimum aut Principi, aut amico denique hoc ipsum, quod editur, sint consecraturi, ut & mori satisfacere, & eâ ratione alicujus gratiam possint demereri. Id ubi secum constituerint, plurimum deinde temporis operaeque insumendum est, ut dignâ oratione decoretur munusculum, &, quod in Sacris fieri consuevit, desideria unà cum donariis offerantur. Mihi in neutro laborandum fuit, non magis quàm obaerato debitari considerandum est in cujus sinu argento alicunde corraso se exoneret. Tot enim, tantísque Exc. v. beneficiis obstrictus sum, ut iis exsolvendis nec hoc quidem sufficiat, quod nexu mancipióque ei sum jamdudum [fol. A2v] addictissimus, sed omninò ingrato mihi, tamen TUO, quandocunque ita Fatis visum fuerit, moriendum sit. Sciebam equidem me huius Libri dedicatione, quem jure vindicare poteras, non solùm debiti nullâ parte extricari, sed ampliùs etiam in aere tuo futurum, si, quod soles, serenâ fronte susceperis: Sed ingenui hominis esse arbitratus sum, etiam cùm quis solvendo non sit debitum publicè profiteri, quod in praesentiarum facio. Neque ad eam rem multis mihi verbis opus esse sum ratus, cùm etiam avaro creditori (quanto magis tibi, quo humaniorem novimus neminem) simplex sufficiat Syngrapha: praeterquam quod meae mihi conscius infantiae coram Principe tanto, & omnium qui unquam fuêre eius aetatis disertissimo, ne mu quidem Lucilianum audeam. Ideóque verbum non amplius adderem; nisi justum videretur, ut quàm possim brevissimè, cuius generis id sit quod EXC. V. devovetur, exponerem; ut, si institutum non placeat perlectâ tantum Epistolâ ulterius tuis horis, quas totius Orbis Christiani commodum sibi vendicat, nihil deteras. Quantum mihi à Iuris studiis, historiis & arte Civili otii datum est, ea omnia tanquam successiva, & subsecundaria tempora quaesivi cui scriptioni optimè impenderem, ita ut simul res diversas & per se delectabiles excolerem. Sumpsi itaque Tragoediam mihi scribendam, quod in hoc Carminis genere saeculum nostrum minus ferax esse, praequàm in aliis, conspicerem. Argumen- [fol. A3r] tum mihi deligere volui Sacrum. Hui, Sacrum! inquies. Fateor: ut nunc sunt tempora, plures laedas, quàm juves, nisi cautè verba examines. Ego certè in hoc maximè laboravi, quò stylum ità temperarem, ut nihil esset in opusculo, quod meâ sententiâ Christiano cuipiam possit displicere. Historia est prima quae in Sacris occurrit Literis & Catastrophen habet, Hominis ex integro felicíque statu in hanc miseriam lapsus. Philosophica occurrunt plurima, praesertim Metaphysica, de Deo, Angelis, & animis; Physica etiam de rerum Creatione; Ethica passim ut apud omnes; Geographica, & Astrologica nonnunquam, quae omnia à Scenâ non esse aliena Euripidis, Epicharmi, & Ennii me docuit exemplum. Ita eisdem horis & pietatem exercui, & divinae humanaeque Sapientiae studium, & Poësin. Huic rei veniam aequus judex non negabit, quòd, cùm argumentum nactus sim quo nihil antiquius, nonnulla aut in comparationibus aut alibi ΚΑΤΑ ΠΡΟΛΗΨΙΝ, hoc est per anticipationem dicta sint. Nam Poëtis id non est infrequens. Subjunxi Tragoediae alia Sacra Carmina, quibus Evangeliorum initia, Hymni utriusque Sacrae Historiae, Declamationésque nonnullae continentur· Quae omnia PRINCEPS SERENISSIME, sub illustrissimo nominis tui auspicio prodire volui. Nam fac tuorum beneficiorum cumulo non oppressum liberam habuisse optionem, cujus nomen meliùs Paginae meae potuissem praescribere, quàm eius, qui & ae- [fol. A3v] tate omnibus es miraculo, & eruditione Principibus exemplo, cuius hîc laudibus non magis indulgere convenit, quàm olim Herculis. Voto desinam. Faxit DEUS, ut ingenium illud omnibus virtutibus, & Principe dignis artibus insignitum diu nobis supersit, & se dignos habeat successus. Hoc ego, hoc Gallia, hoc omnis mundus exoptat, hoc Rex Christianissimus, hoc Mater Illustrissima, quae te cum perpetuò bene rem gerat, & gaudeat. Hagae Comitatensi: XV KAL. SEPT. Novi Saeculi anno primo.
EXCELLENTIAE VESTRAE
ADDICTUS, DEVOTUS, SUUS,
HUGO GROTIUS. |