ID sim, quod minime volo, praestantissime Vossi, id est ingratus, si cum omnes chartae tuae plenae sint mei, ego amorem cultumque tui intra animi secreta claudam, neque curem, ut ad posteritatem, si tamen illa laboribus nostris speranda est, monumentum exstet indivulsae nostrae conjunctionis, quam tu in nostris rebus adversis, quales aut falsos animos nudare aut leves immutare solent, adeo non minuisti, ut etiam multis officiis auxeris. Si me eruditione tua plane singulari latissimeque diffusa adductum dixerim, ut te, quanti facio, facerem, id dicam, quod mihi cum sparsa per totum orbem literas amantium universitate commune est. Sed quo propius mihi mores tuos candidissimos & bonitatem clausam nemini nosse licuit, eo majore nexu conjungi semper tibi in felicitatis meae magna parte posui: ingens est vinculum omnium honestarum literarum commune stu- [fol. A2v, p. 4] dium: sed accessit & aliud, quod in disputationum Theologicarum aestu fervente saeculo te reperi prudentia & animi moderatione singulari, qui ab iis, quae ecclesiae ab Apostolis satae, & quae cum illis germanitate disciplinae cohaerebant, ut certa atque explorata tenuerunt, nunquam decederes: ab iis vero quae antiquitus liberam habuerunt disputationem, inhiberes decretorium stylum. Quod propositum quo teneres felicius, magna tibi duo auxilia aderant: ingens & quanta cuiquam homini fuit in evolvenda ecclesiae antiquitate diligentia, & limatum judicium: de quibus dubitare nemo poterit, qui historiam tuam Pelagianam legerit, per Galliam Britanniamque praedicatissimum opus. Tantis virtutibus tuis, & in me meritis, eximium aliquid muneris debebatur: sed cum disjectis hactenus chartis librisque meis sedem certam constituere nondum potuerim, eoque nec operum majoribus imponere ultimam & irrevocabilem manum; memor interim humanorum casuum, solvendo adhuc impar, pignore tamen vel exiguo dato, testari volui quantum quamque libenter deberem. Et tamen, si mihi concedis, quod sibi Horatius, pretium dicere muneri, tragoedia est quam adfero, scripti genus, ut optime tu scis Vossi, à quo post grammatices & eloquentiae praecepta, artem quoque [fol. A3r, p. 5] poeticam vivis coloribus expressam habemus, regale, tantaeque dignitatis, ut id Sophocles principe quem Athenis tenebat loco, Caesar autem Augustus animo totam vim Romani imperii complexo non inferius judicarint. Est & argumento sua commendatio, petito scilicet, non ex Graecorum mendacio inquinatis Trojae & Thebarum malis, sed ex intacta falso Mosis historia; & quidem, ni fallor, in divinis libris unico, quod duo illa habeat Aristoteli, viro & in hac parte, ut mecum tu judicas maximo, etiam singula ad tragoediae gratiam valere plurimum existimata, agnitionem insperatam, & rerum vices repentinas. Nam & Iosephus Israelis filius fratribus diu ignaris se patefacit, & fratres ipsi ex maximo metu in res maxime prosperas subito transferuntur: nisi forte futuri sunt qui reprehendent quod hujus tragoediae non tristis sit exitus: qui si errorem eum in cothurni ac socci discrimine nondum deposuerunt, legant aut Aeschyli Danaidas aut nostri Euripidis Alcestim, Iona, Helenam, & quam nuper Latine vertere mihi libuit, in Tauris Iphigeneam, aut, si id laboris nolunt sumere, tua illa, quae modo memoravi, legant de arte poetica praecepta. Quibus an haec, quae damus, satis congruant, non alium potius quam te ferimus judicem; non sane fiducia nostrorum conatuum, qui & fortunae [fol. A3v, p. 6] hactenus saevitia & ipsa decliviore aetate, quod tu prope solus non experiris, labascunt, sed tui judicii aequitate; quam tamen non ut amicus spero: neque enim corrumpere te volo ea re cujus ipse pretium debeo: sed ut is cui optime semper mereri de literis & literas amantibus fuerit propositum. Est in hoc argumento & aliud, quod an aliis placiturum sit nescio, maligno enim saeculo vivimus, tibi certe placiturum non dubito. Docuit me Philo, paulo minus quam Christianus, Mosem illum, quem & nos & Iudaei divino spiritu afflatum manifesta praesignificatorum fide credimus, sapientissimum autem legum conditorem celebrant viri sapientes & sapiente admodum nati saeculo, Siculus Diodorus, Romanus Trogus Pompeius, & Cappadox, sed judicio maximus, Strabo, cum nobis in legum sanctissimarum vestibulo dedisset exemplaria ad vitam privatam tria eximia, primi ejus, qui artium doctrinaeque excellentis auxilio à falsis Deis ad verum pervenisset, alterius cui ipsa nascendi sors & felix educatio tribuisset plurimum, tertii vero cui ad haec bona accessisset id, quod expertus vel maximum puto, per res duras exploratio; voluisse adjicere & viri in imperio versantis, virtutibus non tantum illis avitis atque domesticis, sed & publice profuturis egregii: quod quidem in Iosepho [fol. A4r, p. 7] ita praestitit, ut ipse, populi ductor, siquis unquam, futuri providus, infractus malis, justi tenax, modi per omnia observans, non aliam sibi formam, ad quam actiones suas post divina jussa componeret, quam Iosephi hujus vitam, videatur habuisse propositam: multum ab illis remotus pessimis, &, quod sequitur, pessimorum magistris, qui nobis quoties figurare virum principem volunt, ponere solent hominem ex dolis malis ac perfidia, Deique ac legum omnium, tum communium, tum cuique populo propriarum obdurato contemtu: qualis, ni fallor, animi constitutio, nisi per longam scelerum consuetudinem, obtineri non potest. Sed haec latius exsequi tuum est, à quo post libros indices judicesque optimos eorum qui Graece quique Latine annales condiderunt, summam quoque historiae universae omnes, veri rectique amantes, non dicam exspectamus, parum enim id est, sed flagitamus. Vale vir meo cordi proxime, & amissi (sic Deo visum) filii desiderium tot à te genitis perque Orbem totum emissis eruditionis tuae liberis solare. Francofurti, Idibus Iuliis anni M D CXXXIV. |