Hendrik Waardenburg, Carmina elegiaca. Franeker 1792.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmen, Universiteit Leiden.
Ex. KB Den Haag 851 A 27, books.google.
Continue

CARMINA

ELEGIACA

HENRICI WAARDENBURG

SCHOLAE FRANEKERANAE
RECTORIS.

**
*

FRANEKERAE
Apud DIONYSIUM ROMAR
MDCCXCII.



[p. 22]

ANDROMACHES,

QUUM

HECTOREM

EXANIMEM RECEPISSET,
QUERENTIS VERBA.

Ergo tu, vitae gaudens modo flore, reverti
    Debebas caram funus ad Andromachen?
Me miseram! meruine ergo, carissime conjux,
    Spargere dejectis sic reducem lacrymis?
(5) Tu morere, & vivo? Di magni, parcite fessae,
    Verberat haec nimium saeva procella caput.
Os illud, tam saepe mihi divina locutum,
    Marcuit, ah! sectae quale decus violae.
[p. 23]
Osculor, & foveo; sed frustra conor adhaerens
    (10) Posse animam gelidis reddere pectoribus.
Aeternae tibi, care, oculos, pressere tenebrae:
    Heu heu! quam lacerat hic mihi corda dolor!
Quin etiam hoc magni ducendum est muneris instar,
    Quod teneo exanimem nunc trepidante manu;
(15) Quod possum, quamvis frigentia labra, labellis
    Tangere, & injecto contegere ossa solo.
Quam timui, ne tu, saevo projectus ab hoste,
    Praeda feris canibus vulturibusque fores!
At fatis immiti rabie stimulatus Achilles
    (20) Raptavit celeri corpora nexa rotae,
Et muros circum Iliacos, defletaque circum,
    A te prostrati, busta Menoetiadae.
Haec quoties reputo, gelidus mihi concui unus
    Horror, & exsangui pectore corda rigent.
[p. 24]
(25) Quam vellem, Phrygias nunquam venisset ad oras
    De Menelaëo rapta puella toro!
Hinc nostri cepere metus: hinc denique ploro
    Gaudia tam laetae deperiisse facis.
Arrisit primum nostris Fortuna Hymenaeis:
    (30) Ipse Amor halanti fovit utrosque rosa.
Quodque unum nostris deerat, fidissime, votis,
    Accessit, casto natus amore puer.
Hic, modo dicebam, in quantos pubescet honores,
    Formatus patriis pectora consiliis!
(35) Exsistet nostrae decus ille & gaudia vitae,
    Dardaniaeque idem maxima fama domus.
Hei mihi! quam subito nubes intervenit, atro
    Turbine securos involvitque dies!
Hectore sublato pereunt simul omnia; Troja
    (40) Quam tua fulcivit dextera, tota ruit.
[p. 25]
Imminet, & flammas urbi caedemque minatur
    Crudelis Dolopum Myrmidonumque manus.
Quid mihi desertae superest? quid femina pugnem?
    Heu! pueri quae sors Astyanactis erit?
(45) Infelix nescit, quam dira pericula cingant:
    O! quam simplicitas me, puer, illa movet!
Forsan caesum aliquis fratrem lugensve parentem
    In nato ulcisci facta paterna furet.
Forsitan ante oculos matris, quod abominor, hasta
    (50) Innocui tenerum franget Achiva latus:
Nec poterunt lamenta trucis mea militis iram,
    Nec lenire tuae, parvule, blanditiae.
Ipsa ego damnabor, manibus raptata cruentis,
    Conjux indigno regia servitio:
(55) Aut fodiet miserans hostis praecordia flenti.
    Quidquid erit, nostris, Numina, adeste malis.
[p. 26]
Quamlibet immundam per humum prorepta mariti,
    Omni pura tamen corpora labe carent.
Ecce jacet pulcer, tanquam si somnus haberet:
    (60) Ambrosius niveo pectore manat odor.
Non, superi, non hoc vestro sine numine factum;
    Lux aliqua in densis conspicitur nebulis.
Omnia committo vobis; at, si mihi proles
    Tollitur, o tollat me simul atra dies!
(65) Postquam rapta mihi fuerint carissima rerum,
    Num trahere ah! miseram sint mihi vota animam?
Quid soli, & gemino de funere suspiranti,
    Hostibus in mediis quid mihi dulce foret?
Nec timeo infernumve canem, aut flammantia stagna,
    (70) Nec me Tartarei judicis urna movet.
Consideant fratres torvi, moresque requirant;
    Adstet & indicto saeva Megaera foro.
[p. 27]
Quid trepidem? Nulla abripuit mihi noxa pudorem;
    Omnis vita insons, & sine labe fuit.
(75) Hector testis erit, testis domus Eëtionis:
    O utinam lacrymis sit modus ille meis!



[p. 37]

DE

GLYCERE.

Nuper ego, exoptans caram spectare puellam,
      Improviso adii: (quidlibet audet amor.)
Mane erat: hesternos Glycere incomposta capillos
      Sederat albenti purpurea in tunica.
(5) Effulsit cum parte humeri sine tegmine collum,
      Blandius a somno luminis arsit honor.
Mollia laxârat vinclis vestigia. Quantum
      Creverat e cultu simpliciore decor!
Formosus varia pollex opus arte parabat,
      (10) Palladis arguto dignum opus ingenio.
Qualem ubi deprêndi, mirantia lumina pavi:
      Ast illi roseus tinxerat ora pudor.
Non secus a puero rubuit conspecta Diana,
      Aut primum Nereo nata stupente Venus.
(15) O suavis rubor! o casto sub corde tumultus!
      Quam sine te nullum est optima forma bonum!
Est aliquid vidisse suam; at quater ille beatus,
      Qui pariter vidit sic rubuisse suam!
Haec si tanta mihi veniat geminata voluptas,
      (20) Glorier in terris gaudia ferre Deum.



[p. 39]

DE

AMORE DESPERATO.

Ah miseri, quibus afflavit fallacibus alis,
      Prodit & immiti quos Amor ille joco!
Expertus loquor. Heu! tantos perferre dolores
      Non possum: o saevas, o Puer, abde faces!
(5) Quum placide adspiras, te nîl jucundius usquam;
      Quum saevis, gravior non Jovis ira venit.
Speravi meliora prius, vixique beatus
      Donec formosae carus eram Glycerae.
Jam mihi fingebam sociales vanus in annos
      (10) Gaudia, legitimo percipienda toro.
Optabam dulces, carissima pignora, natos,
      Matri delicias deliciasque patri;
Nunc mihi, nunc illi blandos ridere vicissim,
      Mox etiam balbo suaviter ore loqui.
(15) Irrita nunc austri vota abripuere tepentes.
      Heu heu! pro dulci melle venena bibo.
Spes mihi, (sic Glycere voluit) mortalibus illud
      Supremum miseris perfugium, omnis abît.
Omnis, io! spes omnis abît? Haec vera minata est?
      (20) Ah! facite, o Superi, fallat ut illa semel!
Quam vellem, nostros quantumvis sperneret aestus,
      Celâsset durum nonnihil ipsa animum!
Aut ego, ne effugerent tam tristia verba, loquentis
      Clausissem opposita providus ora manu!
(25) Certe nunc etiam spes, quamquam vana, maneret,
      Molliret miseros quaelibet illa dies.
Nunc mihi mors umbraeque placent: mors una voluptas,
      Obruat aeternis haec mala dum nebulis.
Ire lubet, qua non hominum pecudumve recessus,
      (30) Qua videar mutis manibus ire comes.
Vivere quid cupiam? Tamen ag! non cernere posthac,
      Quae mihi forma oculos abstulit una meos;
Non dare, quos referat blando mihi lumine, nutus;
      Dulcia non coram mutua verba loqui;
(35) Non formosa iterum contingere colla lacertis;
      Ponere nec roseis posse animam labiis;
Quo miser haec animo patiar? Quo tempore demens
      Sperem me tantis posse carere bonis?
Nec mihi mors, nec vita placet: feror huc atque illuc,
      (40) Ceu folia hiberno torta volant borea.
Sed, quoniam sic fata jubent mea, vivere pergam,
      Seu potius saevo pergam in amore mori;
Et, quoties fortuna velit, blanda ora tuebor,
      Quae revocent animum visa subinde meum.
(45) Quin etiam avertat vultus, spectare juvabit
      Aversam, & gressu membra decora levi.
Spectabo, & tantos mecum venerabor honores,
      Dum mihi miranti mollia corda tremunt.
Interea, si forte aliquid male nescius egi,
      (50) Cur mihi se facilem cara puella neget,
Continuis fungar precibus, lacrymisque piabo,
      Et, si qua est gravior poena dolore meo.
Vis mihi nunc omnes risusque jocique valete;
      Quaerite, quos placido respicit ore Venus.
(55) Me decet in tacitis abscondere luctibus annos,
      Moestaque subjecto deprimere ora sinu.
At, Glycere, postquam mihi cura resolverit artus,
      Fac, lacryma in tumulum depluat uda meum.
Hinc gaudebit amor, tristi mansurus in umbra,
      (60) Ceu nova consperso lilia rore solent.

Continue