Henricus van Royen: Carmen elegiacum in Michaëlem de Ruiter.
De uitgave van 1792 is tweetalig.
Gebruikt exemplaar: UBL 716 E 27 en books.google
Ed. dr. A.J.E. Harmsen,
Universiteit Leiden.

Continue

HENRICI VAN ROYEN

CARMEN ELEGIACUM

IN

MICHAËLEM DE RUITER.

______________________

HENRICUS VAN ROYENS

LOFDICHT

OP

MICHAËL DE RUITER,

IN NEDERDUITSCHE VAERZEN
OVERGEBRAGT,

DOOR

JOANNES HOUTMAN, THZ.

__________

Te AMSTELDAM, by

PIETER JOHANNES UYLENBROEK.

MDCCLXXXXII.



CARMEN ELEGIACUM

IN

MICHAËLEM DE RUITER.

Heroëm cantare paro, quem nulla tacebunt
    Secula, virtuti laus sua donec erit.
Heroëm referam, quo nil ingentius unquam,
    Fortius aut armis Belgica terra tulit.
(5) RUTERI celebrare juvat modulamine laudes,
    Manibus et tanti paucula ferre Viri.

Quisquis ades, faciles aequasque advertite mentes,
    Et placido nobis ore favete, precor!
Et Vos, RUTERI, quîs dulce ante omnia nomen,
    (10) Quos ornat summum, quod tulit ILLE, decus,
Vos mecum, O Cives! MICHAëLEM extollite vestrum,
    Vestra probet cantus aura secunda meos!

Ingeniis foecunda bonis ZELANDIA magnos
    Jactitet, et merito, se genuisse Duces:
(15) Debita FLESSINGAE sunt haec praeconia nostrae,
    RUTERUM nullos aequiparasse suum.
Graecia Miltiadas jactet, jactetque Conones,
    Fabricios, Fabios Roma suberba ferat:
Tu, FLESSINGA! tuum MICHAëLEM opponere tantis
    (20) Jure tuo populis, hoste fatente, potes.
Singula quae possint aeternam condere famam,
    Uni RUTERO juncta fuere simul.
Quidquid habet magni probitas, constantia, prudens
    Consilium, Patriae non temeratus amor,
(25) Quidquid et excelsi spectata per ardua virtus,
    Unicus in Patriae contulit ILLE bonum.
Scilicet, est aliquid, claris natalibus ortum
    Et Genus et Proavos posse referre suos;
Est magnum, fateor, famam virtutis avitae
    (30) Laudibus et titulis accumulare novis:
At majus, tenui natum de gente tropaea
    Virtute et factis promeruisse suis.
Praeclarum meritis, et non Majoribus esse,
    Haec sunt magnanimi stemmata sola Viri.
(35) Hunc peperit MICHAëL quas gessit rebus honorem,
    Quamque tulit laudem debuit Ipse sibi.
Quem cepit puerum fabrilis parva taberna,
    Hunc ingens cepit Terra nec ipsa Senem.
Qui, stipe pro tenui, vertebat nentibus orbem,
    (40) Et miserum pauper conficiebat opus,
Edidit Hic Idem victricis pignora dextrae,
    Ulla quae non sunt interitura die.
Stemmata cum clypeis annis corrumpta peribunt,
    Effugiunt structos haec monementa rogos.

(45) Instabant duri quondam certamina Martis,
    Confluit in Belgas undique dira manus;
Induitur validis Asiatica Natio telis;
    Perniciem nobis Africa Terra struit;
Arma vocat pariter crudelia Americus orbis;
    (50) Europa ante omnes perfida bella ciet.
Quot Sol illustrat gentes oriensve, cadensve,
    In nos, in socios, quaeque nefanda parant.
Omnipotens vidit tam saeva pericula, vidit
    In Patriae strictas ultima fata manus.
Jussit, et exoritur tenui de gente propago,
    Nascitur et Patriae spes simul atque decus.
Exsurgit nostra MICHAëL RUTERUS in Urbe:
    Inque ILLO Belgis exstitit ipsa Salus.

Protinus a teneris, ajunt, infantis ab ore
    (60) Enituit flagrans ingenitusque vigor,
Ardentesque dabant jam tum praesagia vultus,
    In quantum Patriae cresceret ILLE decus:
Nimirum eximius non sit, sed nascitur heros,
    Naturae Ingenium, non venit Artis ope.

(65) Ad paucos MICHAëL vix dum pervenerat annos,
    Vix poterat balbos lingua referre sonos,
Cum simul inciperet ludens aequalibus arma
    Tentare, et petulans bella movere suis.
Mox puer, et puerum quoque tunc imitatus Achillem,
    (70) Lignea, queis ludat, mordicus arma petit.
Quo magis interea crescit, crescentibus annis,
    Aequoris et Martis sic quoque crevit amor.
Saepe pater monuit: quid bella cruenta sequaris?
    Quid mare, quid tumidas experiaris aquas?
(75) Utraque plena metu res est et plena pericli,
    Incertum atque anceps aggrediere malum.
His MICHAëL cedit monitis, animumque repressit,
    Incepitque puer triste coactus opus:
At miser invita texebat pensa Minerva,
    (80) Confestim studium, quod fuit ante, redit.
Dumque opus exsequitur corpus, mens praelia versat,
    Et pelagi semper dulcis imago subit.
Pensa opifex stimulat; MICHAëL sed nautica cantat
    Carmina: cessat opus, non movet ILLE rotam.
(85) Quid multis? natum patris lenita voluntas,
    Quam Natura docet, sivit inire viam.
Gavisus MICHAëL mox rumpit claustra tabernae,
    Jam fuerat dudum quae nimis arcta sibi.
Bis quinque explerat totidem cum mensibus annos,
    (90) Aequora RUTERUS saepe cupita petit.
Orditur stadium, quod mille aliquando tropaea
    Indomiti sparget signa superba Ducis.
Incolumem gladium debebit Belgicus olim
    Salvaque principiis his sua tela Leo.
(95) Quo puer ingreditur pelagus, vir factus Hic Idem
    Oceani terror, terror et hostis erit.

Non mox RUTERUS bello certare marino
    Incipit, aut caeco Marte fatigat aquas.
Impendens studiis aliquot navalibus annos,
    (100) Lucra petiturus mercibus aequor arat.
Nautica sic graditur diversa ad munera sensim,
    Qui fuerant tiro, jam tegit ipse ratem.
Longinquo varias cursu lustraverat oras,
    Nota erat et vasti semita quaeque maris.
(105) Callebat dubii vitanda pericula Ponti,
    Quem teneant cursum sidera doctus erat.
Cautus erat tumida vintis Palinurus in unda,
    Quo tutum faceret flamine norat iter.
Vis tamen hostilis Nostrum si forte premebat,
    (110) Virtute hanc superat, consiliove capit.
Dotibus his longo RUTERUS praeditus usu,
    Aggreditur tandem nobile Martis opus.
Poscitur afflictis Patriae succurrere rebus,
    Annuit, et promptam ferre parabat opem.
(115) Cedite quot Belgis ferrum intentatis et ignes,
    Cedite cum sociis, vasta caterva, tuis!

Maxima, vis aliis et quae facienda videntur,
    Haec levia et tanto parva fuere Viro.
Libera praedones vexant commercia Ponti,
    (120) Vix RUTERUS adest, turba proterva perit.
Belgica vix monstrat trepidis applustria Noster,
    Dimittunt praedas, et vada tuta petunt.
Cum Portugallos bello vexaret Iberus,
    Nec tantum in Belgas inveheretur atrox;
(125) Belgarum Proceres RUTERUM ducere classem,
    Armaque cum sociis jungere amica jubent.
RUTERUS ducit, Patria acclamante, carinas,
    Victrices repetunt litora nostra rates.
Cessere hostiles pavidae formidine classes,
    (130) Praebuit et victas vis stupefacta manus.
Turcarum immani furibundas caede catervas
    Straverunt vastis fluctibus arma Ducis.
Illius advintu dispersa est barbara turba,
    Quae Tripolis fines, Algeriumque colit.
(135) Concussit Mauros, domuit crudele Tunetum,
    Vincendo tutam fecit ubique viam.
Ingentem Oceanus quam terram Atlanticus ambit,
    Hanc Patriae praedam subdidit ille suae.
Vidit, et obstupuit lati quisque accola Ponti,
    (140) Horruit Australis terra, Oriensque tremit.

Hinc classem gelidas transfert Aquilonis ad undas
    Victor, et Arctoö regna sub axe petit.
Dania poscit opem Belgas, mox Suecia sentit,
    Quid tanti valeant robur et arma Viri.
(145) Dispersae fugiuntque nives, glaciesque liquescunt,
    Cum vomit ardentes machina quaeque globos.
Dania Suecorum victa de gente triumphat;
    Vincere sed Suecos, hoc MICHAëLIS opus.

Singula quis referat quae grandia praelia fecit,
    (150) Quae forti domuit maxima bella manu?
Quot strictos enses immania fata minantes,
    Sustulit a jugulo, Terra Batava, tuo!
Quot validas toto grassantes aequore classes
    Fudit, et a patriis depulit ille focis!
(155) Cuncta tamen superant, gessit quae maximus Heros,
    Spes quoties Patriae nulla salutis erat;
Opprimerent nostram cum Gallia et Anglia gentem,
    Aut simul, aut propria quaelibet ausa manu:
Gallia, terrificis jam dudum nobilis armis:
    (160) Anglia, vastanti Marte superba suo.

Infando gemini conjurant foedere Reges,
    Viribus indomitis nos sociosque petunt.
Spes Patriae dejecta jacet, timor omnibus idem,
    Sollicitus mentes horror ubique tenet.
(165) Imbelli in socio certa est fiducia nulla,
    Ingemit atroci Patria pressa malo.
Martius ast patriis prodit RUTERUS in armis,
    RUTERUS, dextra consilioque valens:
Stat dubiis Dux ILLE malis, et Vindice tanto
    (170) Attoniti cives deposuere metum.
Hoc Duce nulla mora est, ruit in certamina miles,
    Hostiles valido percutit igne rates.
Belgicus immotus medio stat fulmine Ductor,
    Munus agens idem Militis atque Ducis.
(175) It fragor, antennae strident, clamoribus Aether
    Impletur, reboat terra, remugit aqua.
Tingitur hostili pelagus, tumet unda cruore,
    Caesorum Oceanus corpora mille vehit.
Carminis haud nostri est tot fortia dicere facta,
    (180) Non est ingenii tanta referre mei.
Devicit MICHAëL, vinci quos posse negares,
    Albion et latebras, Gallia tuta petit.
Qui nil conjuncti, proprio quid Marte valerent?
    Submisse veniam victus uterque rogat.

(185) Anglia bella movet, per fraudem quaeque Britanni
    Diripiunt sueta fas violare manu.
Conscendit puppim Belgarum invictus Achilles
    Turba rapax portus, mox tremefacta subit.
Tum sua qui norat RUTERUS tempora pergens,
    (190) Primus inaccesso tramite fecit iter:
In Tamesin penetrat, Rossaeas occupat arces,
    Incendit, vastat, mergit ubique rates.
Ultima vidisset triplex Brittannia fata,
    Angliaque hoc ictu perdita tota foret,
(195) Foedera suppliciter ni mox pacemque petisset,
    Arbitrio nostri foedera facta Ducis.

Nec minus edocuit Gallos, quid Belgica virtus,
    Quid valeat torvus missus in arma Leo.
Haud vairas referam pugnas: Trinacria, donec
    (200) Aetna vomat flammas, inclyta testis erit.
Saevit in Aetnaeas vehementer Gallia gentes:
    Auxilio Belgas Natio pressa vocat.
RUTERUS Siculae tendit Telluris ad oras,
    Attulit et miseris non remoratus opem.
(205) Jam nocti vicina dies properabat ad undas,
    Gallorum adventat classis et arma ciet.
Impellit MICHAëL Belgarum in praelia naves,
    Exemploque omnes incitat Ipse suo.
Vi magna miscent ingentia praelia Galli,
    (210) Acriter in nostros turba inimica ruit.
Nec minor in Belgis virtus: pugnantque, premuntque,
    Maximaque intrepidus quisque pericla subit.
Fortior ante alios MICHAëL, nec fortior unquam
    Enituit magni dextra stupenda Viri.
(215) Septem jam decies Dux paene exegerat annos,
    Suscipiens aevi vix melioris opus.
Se mediis infert flammis: dumque acrior instat,
    Ultima virtutis maxima signa dedit.
Ultima: nam toties intactum a vulnere tandem
    (220) Percutit hostili missus ab igne globus.
Concidit in celsam disrupto poplite puppim;
    Saucius infesto vulnere Ductor erat.
Intremuere omnes; at non perterritus Heros,
    Vulnere non virtus collabefacta fuit.
(225) Impositus lecto praesenti mente Batavos
    In pugnam stimulans optima jussa dedit.
Praelia congeminant illi, furor omnibus atrox:
    Pelluntur Galli, Gallia victa jacet.
Victorem rauco tonitru mons Aetna salutat:
    (230) Conscia virtutis Luna serena nitet.

Debita sed Patriae complerat tempora vitae,
    Vulnere letales continuante minas.
Septima Lux oritur: Lux o! circumdata peplo
    Nigranti! tristis causa dolenda mali!
(235) Eripitur fato Belgis RUTERUS iniquo,
    Eripitur Patriae Spes, Decus, alma Salus.
At moritur fama MICHAëL celebratus, et hostes
    Victorem agnoscunt in moriente suum.
Gallia sit caesi MICHAëLIS laude superba;
    (240) Vincere, quae major, laus morientis erat.
Vincitur a fato, numquam qui victus ab hoste:
    Quid valeat Virtus, Mors ubi regna tenet!
Quem non Oceanus cepit vastissimus, Hujus
    Eheu! AMSTELA Terra tegit!
(245) Amstela Terra tegit: non est haec gloria parva,
    FLESSINGAE major sed genuisse Virum.
O FLESSINGA! tuum semper mireris alumnum,
    Incendat cives talis imago tuos!
Dum vixit, vicit, per atrocia bella triumphans,
    (250) Victor quindecies Hoc Duce Belga fuit.
Vindice RUTERO, navalis gloria belli
    Summa penes Belgas, dum manet Orbis, erit.
Quae, Duce GUILHELMO, Libertas ceperat ortum,
    RUTERI auspiciis Haec stabilita viget.

(255) Quisquis habes cupidum virtutis nobile pectus,
    RUTERI tumulum Tu reverenter adi!
Spirant ossa Viri gratum virtutis odorem,
    Est idem Patriae plenus amoris odor!

Belgarum quicunque voces in bella Leonem,
    (260) Adsis, RUTERI conspice busta, treme!
Exemplo poterit millena armare Leonum,
    In vestras caedes mortuus ILLE LEO.

Quod superest, RUTERE! tuos contingere manes,
    Sedibus in Superum si mea Musa queat:
(265) Cantibus exiguis manes si laesimus illos,
    Cantibus ignoscas, Umbra beata, meis!
Novimus, ignoscis: non munere pendis amorem;
    Nil tibi mente pia carius esse potest.
Devotos Invicte! animos, devota sacramus
    (270) Pectora in aeternum grata futura Tibi!
Haec Gravis unanimi testatur voce Senatus,
    Haec pariter Populi plausus et ora probant!

Continue