Cornelius Giselbertus Plempius
CORNELII GISELBERTI
PLEMPII
QUISQUILIAE
seu
ELEGIARUM
LIBER UNUS.
[Typografisch ornament].
AMSTERODAMI.
Apud Ioannem VValschardum
_______________
M DC XVI.
KBH 766 C 21 : 2
C.G. PLEMPII.
QUISQUILIAE.
ELEGIA I.
ESt in Parnasso nemus, est sua vatibus umbra:
Est quoque, qui reddat carmina sacra, locus.
Utpote sunt divina hic omnia, & omnia numen:
Te cantando neces; mors tua numen erit.
(5) Nauseet hic aliquis, fiet quoque nausea sacra:
Febricitet, sacra mox res quoque febris erit.
Hic pede equi factis, mihi crede, madentia limphis
Mystica Pegaseum stercora numen olent.
Numen inest foliis passim per gramina lapsis:
(10) Quisquiliis etiam numen inesse ferunt.
Abstulerat pridem me nescio quis furor illuc;
Estque sacer mecum factus is ipse furor.
Mox aderant Musae, simul & facundus Apollo:
Dixit Apollo prior: tu quoque noster eris.
(15) Tu quoque noster eris, Musae dixêre secundae,
Si vel quisquilias versificator ames.
Quisquiliae iam carmen erant, quas dexter amabam
Tollere, dixisset si mihi Phaebus, abi.
Tollere erat studium, iuvenis ne forsan abirem
(20) Nil Parnassiaci dignus habere sacri.
Turpe, diu quis ubi steterit, nihil inde referre:
Lecta peregrino littore concha placet.
Postquam animadverti (mala res mihi visa profecto)
Quisquilias Musis posse placere bonis.
(25) Si quis eas gracilis modo versificator amaret,
Et modulis dignas crederet esse suis.
Mox miseros elegos animus cantare ferebat,
Et thalamis aptos vilia verba iocos.
Sum ratus hos minus haud placitus esse Camoenis,
(30) Quam nullo dignas carmine quisquilias.
Atque id erat: placuère magis: sed dixit Apollo,
Quae canis, haec aliquod nomen habere volunt.
Nonnihil haerebam: mox libera lingua locuta est:
Has, age, Quisquilias nomino, Phoebe, meas.
(35) Risit is, ac Musis lepide annuit: una ego risi.
Nunc bene Quisquiliis nomen inesse puto.
Sunt, qui de nugis magnâ cum laude loquantur:
Sunt, qui de magnis rebus inane canant.
Verba ego materiae si convenientia feci;
(40) Ingenioque usus non putor esse nimis:
Gaudeo, satque bene est: nolo nimis esse poëta:
Ambitiosa nec est digna Thalia coli.
[...]
ELEG. IV.
Ex Propertio.
OBiicis ambiguas mihi saepe dicacula noctes:
Mollia deterior crimina sexus amat.
Cum semel allubuit vobis damnare pudorem,
Lege voluptates, more, modoque carent.
(5) Mulciber arreptis citius morietur aristis,
Et repetent fontes flumina versa suos.
Portus erunt nullo ratibus discrimine Syrtes,
Excipiet placido vela Malea sinu.
Quam valeat vestros quisquam cohibere furores,
(10) Iustaque nequitiam frena docere pati.
Incursu ut caperet Cretaei turpia tauri
Gaudia Pasiphaë lignea vacca fuit.
Praecipitem Aemonius Salmonida mersit Enipeus:
Haec peritura fuit, ni deus ille foret.
(15) Myrrha parum cauti venerem furata parentis
Arbor quae fieret femina digna fuit.
Medeam refero: natos truculenta peremit,
Ipsaque discerpsit, mater & ipsa suos.
Fama Clitemnestrae quas non quoque percutit aures?
(20) Illa virum; natum non necat illa suum.
Scylla patris crines victuro tradidit hosti;
Atque ait, acceptis accipe regna comis.
Dos est illa quidem; Minos, cape pignus amoris:
Spem nullam tonso vertice Nisus habet.
(25) Vos si sciretis patienter amare, puellae;
Quae nunc est, nunquam Scylla fuisset avis.
Vir merito Minos dat iura silentibus umbris:
Vincereque, & victis parcere gnarus erat.
ELEG. V.
MENELAUS HELENAE.
ECquid ut allata est ad te mea epistola, totâ
Protinus illa tibi est, virgo, recepta manu?
An digitis aegrè summis apprehensa pependit?
Nempe quod hanc caperet non bene plena manus.
(5) Plena manus, sed perfidiae; si hoc scire laboras.
Atque utinam sit nunc dextera magna tibi!
Famosi sceleris superat mensura maniplum:
Nec poterit digitis (prô pudor!) illa tegi.
Crescet, & immensum se dilatabit in orbem,
(10) Nullâ humilis, nullâ parte futura brevis.
Plutonisque pedes, apicesque infamia mundi
Tanget, ubi multum numina frontis habent.
Plus tamen irarum: nam, si potes, aspice caelum;
Nescio quem, dices, perfida gesto metum.
(15) Quippe lacessiti vis haec Iovis, ut quoque cum non
Fulminat, horrorum pectora mole premat.
Sed ne forte putes verbis melioribus esse
Utendum, quasi nec sim tibi iure gravis.
Invêni tabulam: manibus seu forsan euntis
(20) Excidit: incautè sive relicta domi est.
Sive aliquid, mihi ne tota eripere, relinqui
Debuit; inspexi: nobile crimen erat.
Non mihi; sed Paridi placuisset epistola. quid tum?
Crimina sint Paridi grata, molesta mihi.
(25) Nam doleo, & fateor; tuque es mihi caussa doloris:
Tuque mihi magni caussa laboris eris.
Exitii Phrygibus: si non auditur Ulysses:
Quod precor, ut Phrygibus sit, Danaisque bene.
Sique sapit Priamus. sed quò tibi tanta? silebo.
(30) Sum vir, apudque viros grandia verba loquar.
Illud habe: scisti Troiae regina furorem
Pulchrè raptori significare tuum.
Si Paris ex istis nequiit cognoscere verbis
Quid cuperes, sanè Phryx rudis ille fuit.
(35) Dissimulas porro scelus haud satis ausa fateri:
Ac velut horrescis turpe virago nefas.
Dum Menelaüs abest, bene rem gero sedula coniux,
Nunquid id in mentem venerat ergo tibi?
Hospes, an hostis eras, rogitas. ô femina fallax,
(40) Fallax, & ficti plena dolis animi!
Deinde nec agrestis, neque vis morosa videri:
Comibus, ac lepidis gratia maior adest.
Cur tua commendas homini, cui turpe placere?
Munera non; Paris est, qui placet ipse tibi.
(45) Dî melius: Venus est, quae te promiserat illi?
Nempe Panomphaei filia vera Iovis?
Tyndari, quotquot amant, ipsi sibi somnia fingunt.
Non ego adulteriis credo favere Deos.
Te Venus; haec quae te mihi praesentissima iunxit,
(50) Te semel haec voluit, semper & esse meam.
At proba non poteras scelus evitare nefandum,
Teque modo magni militis ursit amor.
Non Deus est, amor est ardens sine lege voluntas.
Isti in te adverso, perfida, tute pede.
(55) Tu tibi difficilis, tibi & hostis, & arma fuisti.
Cur hoc, non alio vincis (id ede:) modo?
Ipsa licet venias vehemens in praelia tecum,
Sique vel Alcides, vincere utrimque potes.
Hoc scelus ergo tuum est, nullumque est crimen amoris:
(60) Sed tuum, ut hoc discas denique, crimen amor.
Illud ais? Menelaë, domo securus abîsti,
Cum tibi suspectus debuit esse Paris.
Nec tua simplicitas, quae te, Menelaë, fefellit,
Commoda formoso debuit esse viro.
(65) Saepe quidem audieram, pulchris nil crede puellis;
Pulchrarum stabilis non solet esse fides.
Quanta sed haec levitas, quantus furor! îsse per undas,
Nec procul e Phrygiâ velle redire domum.
Non si te nullus teneat Paris: hoc ita nempe
(70) Suspicor: ut nil sit, quod Menelaüs amet.
Tu mihi magnus amor, studiumque perenne fuisti:
Nunc labor es vitae; naufragiumque meae.
Et pudor, atque tui generis nota pessima, & ingens
Opprobrium, & quantum dedecus esse potest.
(75) Euge, fac ut redeas; pius hanc ignovero culpam,
Nullaque pro summo crimine damna lues.
Quid loquor? i pietas: crudeli Marte gerenda
Res erit: ulla tui non tibi cura viri est.
Saepeque ais Paridi, pereat Menelaüs, & omnis
(80) Graecia, quanta dolet me placuisse tibi.
Tu pereas, Helene: neque enim meliora supersunt
Fata tibi: irato es, perfida, digna Iove.
Simplicitas, pietasque nihil didicere timere:
Affligunt solos numina iusta malos.
(85) Quanta beatorum cessit mihi turba procorum!
Unus ego te, te iudice, dignus eram.
Et vir eram, neque deformis, neque pronus ad iram:
Meque colit regem sobria Sparta suum.
Tu fugis. uxori sumne insidiatus ut hosti?
(90) Arma vine feras in tua fata manus?
Quod scelus admisi ut turpi Phryge vilior essem?
Substruxine bonis funera certa cibis?
Suspectusne malo vitiavi vina veneno;
Inque tuam apposui pocula pulchra necem?
(95) Ex quo te duxit, semper Menelaus amavit:
Officio nunquam defuit ille suo.
Tu quoque me deamâsti, & magno ardoris hiatu
Haustum gestâsti plena puella virum.
Barbarum & observem Paridem anxius? Hunc ego fando
(100) Crediderim Graecum solvere posse torum?
Iam tibi cum gravior mentem firmaverat aetas,
Hunc tecum Troiam posse venire suam?
At formosus erat: vultu; sed pectore turpis,
Et malus, & patriae certa ruina suae.
(105) Laomedontaeae nescis periuria gentis?
Phryx, qui te rapuit, perfidus esse potest.
Esse potest, & erit: Priami pater ipsa fefellit
Numina, & Alcidem: Sed luit ergo nefas.
Vincis & Oenomen, cunctasque venusta puellas,
(110) Tuque potes Paridi sola placere tuo?
Caeperis at subiti sentire piacula morbi;
Es nunc, sed non es pulchra futura diu.
Fronte places Paridi; ast utinam quoque adultera non sis!
Hoc in te vitium damnat & ipse Paris.
(115) Quodque tuae primos nos virginitatis honores
Carpsimus, indignum seque, suisque putat.
Quicquid habet, nihil est nisi deflorata voluptas;
Nil nisi divulsi pars inhonesta tori.
Coniice: cur lusit falsi sub imagine cygni
(120) Iuppiter? ambiguus maluit esse pater.
Pellicis. aut potius studuit non esse videri.
Aut certè haud lusit denique, nec pater est.
Nec pater est Helenes: de cygno atque ansere nata
Es levis, es similis perfida prorsus avi.
(125) Quam cito venisti Phrygiam Lacedaemone Troiam
Non ego te ventis credo fuisse gravem.
Rumor in Aegyptum vos hinc abiisse ferebat:
Fallaces fallax vult quoque fama sequi.
Tardior e Phrygiâ demum viscata redibis,
(130) Suspicor; aut nunquam: sed retrahêre tamen.
Hoc scio: Dî nobis sua iam responsa dederunt,
Clara, nec ambiguis litigiosa notis.
Tracta tuo tandem Menelao Tyndaris ibis;
Vinctaque, non veram quae dedit ante fidem,
(135) Dextra teget clunes, ignominiosaque dextra
Abiiciet laudes post mala terga bonas.
Nam quos expectes mulier praeclara triumphos?
Nil, quod te deceat, Graecia pauper habet.
Nos gens, parca sumus, cultu contenta severo,
(140) Sordida, neglectis aspera deliciis.
Ibis humi, Graias non alta ferere per urbes:
Pone premet calces plebs inhonesta tuas.
Undique te ferient densi mala murmura vulgi:
Plena erit opprobrio fabula longa tuo.
(145) Iure igitur metuis raptum ne bella sequantur.
Si bene me nôras, plus metuendus eram.
Illud erat, quod fata ferunt, Menelaon in armis
Affore, qui Troiam perdat, opesque Phrygum.
Quamvis, qui fuerat quondam pudor integer in te,
(150) Restitui nullo, perfida, Marte potest.
Troia ardere potest: sic vaticinante Sibyllâ.
Et satis est uno posse perire modo.
Urbis in excidium sat erunt adacibus ignes:
Ignibus his vires fata, Deusqe dabunt.
(155) Tuque mihi poenas: tua nam tibi probra voluntas;
Non gravis, eventus, non Iovis ira dedit.
Concilium valuit: sederunt ordine Patres:
Omnis tibi dixit calculus, Arma placent.
Frater, & eximius meum pugnabit Ulysses:
(160) Et melius Nestor, quam modo, notus erit.
Dein iurata cohors Rivales. arma poëtae,
Cantabuntque Phrygis praelia falsa proci.
Tu Paridis pellex, Menelaï perfida coniux.
Pulcher eris longae flosculus Historiae.
ELEG. VI.
PENELOPE ULYSSI.
Quando redis, aut quando, ubi sis, mihi scribis Ulysse?
Nec vir Penelopes desinis esse tuae?
Alterane ergo aliis delebitur Ilios armis?
Ilios è flammis nempe renata suis.
(5) Nec tua mansuescit per lassa decennia virtus?
Sic tibi bellandi ferreus ardor inest?
Quam neque fama refert, ignobilis Ilios illa
Numquid Ulysseae est digna labore manus?
Una satisfaciet Danaïs vindicta puellis.
(10) Sat Paris exitii, sat sibi, habetque suis.
Bella, & omitte dolos, neve, insidiose, caballos
Aedifica: libeat nunc meminisse mei.
Omnia iam scimus: virides sunt Pergama campi,
Seque sciunt tardi desipuisse Phryges.
(15) Tu magis eluces Troiano clarus ab igne:
Nostra Ithaca in miris nomen Ulyssis habet.
Inque dies crescit multos tibi fama per annos,
Nec Troiâ captâ te valuisse negat.
Nec valuisse negant reduces cum Nestore Achivi
(20) Ergo ubi longinquo tardus in orbe lates?
Nam te nulla tenet, neque Troia tenebit, opinor,
Altera: sed vis, at non potes esse domi.
Post longos cui non sunt otia grata labores?
Te finem in factis credo, modumque sequi.
(25) Vivo etenim, atque domum nondum redeuntis Ulissei
Nescio consilium quod misera esse putem.
Casus is est, an proposito pars optima vitae
Sub procul ignoto deperit axe tibi?
Quam semel ipsa dedi, firmatis federe verbis,
(30) Hanc tibi Penelope servo pudica fidem.
Cumque fidem acciperes, tunc me vehementer amabas.
Et memor es flammae, suspicor, ipse tuae.
Blandus eras, alias non dilecture puellas:
Summa fui curae Penelopeia tuae.
(35) Constantemque levis non mutat casus Ulyssem,
Nec tibi sum facilis nupta puella viro.
Meque laborabas paribus tibi iungere votis:
Tum pius impensè, tumque benignus eras.
Nec formosus eras, sed eras facundus Ulysse.
(40) Mirum, quam poteras optima verba loqui!
Quae tibi Penelope, quaedam quasi Pergama, quondam
Arte, & ope, & studio, & vi capienda fuit:
Hanc quoque relligio sit deseruisse, priusquam
Versa sit in cineres iussa valere suos.
(45) Dum valet, ac vivit, tua sit: tueatur oportet
Longo iam salvam tempore casta fidem.
Dixi: ut abes, mecum tua nemo cubilia tangit.
Purus, quo iaceas, est torus ille; redi.
Si non in caecum iam deturbatus Avernum
(50) Ultimaque & passus tristia fata iaces.
Idque mihi Icarius pater occinit usque, doletque;
Et, tuus est nunquam vir rediturus, ait.
Nube vel Antinoo, qui te petit acriter, aut, si
Vis magè, Pisandro: deinde ubi dura nego:
(55) Penelope, frustra tantum speratur, Ulyssem,
Rursus in amplexus posse venire tuos.
Ille domi dudum, si non periisset, adesset.
Scit sapiens rebus quid sit abesse suis.
Solaque quae mulier patiare incommoda coniux.
(60) Quo viduam serves ergo pudicitiam?
Nobilitas magna Amphinomi, Eurymachique nec horum
Ille, nec ille diu ducere promptus erit.
Nempe aliae quoque sunt, quarum sub pectore Pallas,
Quarum purpureo vivit in ore Venus.
(65) Dulichii, Samiique, & te generosa Zacynthos
Coniugii partem vult sibi habere sui.
Hi nempe atque alii toto me tempore poscunt
Uxorem, quo tu, lente morator, abes,
Cum superis fungos edit, aiunt, divus Ulysses:
(70) Non nunc mortales, ast amat ille Deas.
Penelopes quondam, nunc dignus amore Dearum est:
Niteris, ut placeas ambitiosa Deo.
Nube monet genitor: vitio monet ille senectae:
Aerumnum gravius ferre senecta solet.
(75) Me videt ille patremque tuum, videt ille nepotem
Telemachum: generum non videt ille suum.
Soli onus incumbit magnum mihi, solaque resto
Magnarum mulier vile pedamen opum.
Nube, ait ergo pater: verbum ast ubi credula dixi;
(80) Qui scis si procul haud forte maritus abest?
Nec periit, neque fama fuit periisse; fuisset.
Do periisse tamen. laeter id; an doleam?
Troiam abeant Veneres: tristabor; honestius hoc est
Addecet uxorem funera flere viri.
(85) Postquam sic aliquid dixi solatia parentem;
Verba refert votis commodiora meis.
Haud ita; vixque procos studio, arte, labore repello;
Vixque cita telam texo, retexo manu.
Nescis, sed dicam: Telam in sua fila resolvo,
(90) Quae modo compacto stamine densa fuit.
Non est texendi modus hic, iterare quod actum est,
Post opus assiduum: quo mihi restet opus.
Illa procis mecum constat sententia pacti:
Pertextâ telâ protinus uxor ero.
(95) Interea si non redeat mihi carus Ulysses.
Dî faciant redeas: sum tua; semper ero.
At metuo ne quis fraudem quoque fraude sequatur:
Sit minus at metuo sedula fessa manus.
Et Venus astutum, & deprendet vafra laborem:
(100) Actum, Penelope perfida, dicet, agis.
Conscia me quamvis iuvat hac in fraude Minerva:
Plurimum utrumque suâ numen in arte valet.
Auctor ad insidias, duxque est Cytherea procorum:
Penelope hac falli iudice stulta potest.
(105) Hoste scit haec quanta Aeneas sit passus Ulysse:
Et pueris olim cognita fama volat.
Multi, quas magno iustus sudore parâsti,
Res carpunt, comedunt, dilapidantque tuas.
Nam quid id est? ceniunt, ludunt, epulantur amantes
(110) Turba superciliis non abigenda meis.
Iracunda licet, licet intractabilis obstem,
Faedaque dem cupidis nomina vulturibus.
Non mittunt, in quod semel incubuêre cadaver.
Quaeso, vocone tuas iure cadaver opes?
(115) Quarum pars ego sum, quarum tu vita, salusque
Nec per epistolium conveniendus abes?
Num, Venus, hoc magnum pompâ dignumque triumpho,
Damna dare absenti Numina posse viro?
Ignavis dare iura procis, cruciare puellas?
(120) O Venus, ô magni filia nempe Iovis!
Certe adeo hanc contra mihi mens nunc ardet Ulysse.
Num sua adhuc sperat Pergama victa Venus?
Qui pius Aeneas paribus male vindicet armis,
Roboreo prosit si tibi Pallas equo?
(125) Alterius tua ne redeat de pectore virtus,
Crux est Telemachum non periisse procis.
Hos Venus invito Parcarum numine frustra
Telemachi intentos iusserat esse neci.
Ergo quidem superest: Dique & bona fata favebunt:
(130) Maior, & ex aevo denique fortis erit.
Qualis in Aegystum cum saeviit acer Orestes
Ipse furens patrii funeris ultor erat.
Talis hic insanos tecum male perdet amantes:
Ex reditu pendet spes mihi magna tuo.
(135) Heu misera, heu, quid spero? meus non vivit Ulysses,
Dum loquor, haud praesens, quod male rebar, adest.
Vivit? cur non huc pridem data epistola vênit?
Virtus in vinclis illa sedere potest?
Tantisne illa iacet, ne possit scribere verbum,
(140) Illa viri fortis dextera pressa malis?
Possene, cui celsis fama it sublimior astris,
Orbis in angustâ parte latere diu?
Fama petita Pylo est: ubi sit nescitur Ulysses:
Fama redit Spartâ; nescia Sparta tui.
(145) Nautarum, quotquot tangunt haec littora, nullus
Vel minimum de te, quod mihi narret, habet.
Haec tibi nescio quo reddetur epistola casu:
Reddatur; felix is mihi casus erit.
Quandoquidem toto nequicquem quaereris orbe.
(150) Nempe exempla meae multa abiêre manus.
Quae tua Penelope lento tibi misit Ulysse,
Non sunt, non haec sunt altera missa semel.
Sed nihil, heu, nobis, nihil hinc, nihil inde refertur.
Quid, nisi cum tabulis te periisse putem?
(155) Quis modus ulterius, quid agasve, ubi sisve, sciendi?
Hei mihi, quod cari nescia vivo viri?
Nam metuo ne quid referat consultus Apollo
Triste per ambages, ut solet ille, suas.
Sive solo, sive ergo salo iacet ille sepultus,
(160) Haud ita clam tantus vir periisse potest.
Si periit, procul & nuper periisse putandum est:
Hoc est, quod tristi pectore saepe gemo.
Non tanti, non Troia fuit, Priamusque Parisque:
Nec, quibus indigne est rapta puella modis.
(165) Cum Lacedaemona erat venturus, risit adulter,
Et lusit placidus improba classis aquis.
Dî, quis tunc ventos, tempestatesque tenebat
Carcere, & Aeolias vinxerat arte manus?
Ardua adhuc starent Phaebeae maenia Trojae,
(170) Unius ob vitium non ruitura viri.
Inque suâ clemens Ithacâ regnaret Ulysses,
Rerum, rexque domus iustior ipse suae.
Telemachi ingenium patrias ferretur in artes.
Maternus puerum non bene format amor.
(175) Laërtesque senex, qui solaretur, haberet;
Quâque graves anni nempe leventur, opem.
Nunc quibus in terris tardus male pergit Ulysses?
Aut male ubi adversis navigat ille Nothis?
Cuî commisit iter (si fas est quaerere:) Divûm?
(180) Quove est fallentes ille sequutus aves?
Ecqua seni, puero, viduae solatia restant?
Ecqua redit miseris denique laeta dies?
Cur nec, ut Argolicis, Ithacensibus aura secunda est?
Hi quoque Troianae pars bona laudis erant.
(185) Hîc pater, hic natus, coniux hic degit Ulyssis:
Hic sine eo, male quas res tueantur, habent.
Fortibus, ah, quanti laus, & sua gloria constat!
Vincere cum licuit, non licet esse domi.
Si tamen hoc magni sic Dî voluêre, ferendum est:
(190) Ferre puer, mulier, si pote ferre senex.
Nulla dies gemitu; scitque hoc fidissima nutrix,
Nulla domi querulis vocibus hora caret.
Nescis, crede, tuis redeas quam gratus, Ulysse,
De nobis animum consule, quaeso, tuum.
(195) Si qua tuo nostri sub pectore cura remansit;
Quod reor: illa fides, quae data, pondus habet.
Aequus in ignotos natum, neque sperne parentem:
Exemplis didici non levis esse tuis.
Telemachus nuper regis sub imagine Mentae
(200) Nescio cui Divûm conveniendus erat.
Audiit haec: superûm vi cogitur exul Ulysses
Esse; nec in patriam Di patiuntur iter.
Vivit enim, medioque illum tenet insula ponto,
Littoraque immanis regna tremenda viri.
(205) At neque non rediturus abest; non, ferrea si vel
Vincula detineant: tandem erit ille domi.
Versat, & in fraudes animum vafer explicat omnes:
Huc aliquâ inveniet callidus arte viam.
Si Deus haec dixit (valeant bona visa) redibis:
(210) Spes tamen haud nobis demserit ista metum.
Tristia perpetuis timeo tamen omnia curis:
Quam cito te videam, tam cito laeta forem.
Res sit in eventu: levia, ah, solatia somni:
Non desiderium sunt bona visa meum.
(215) Forsitan ille nigrâ genius de sede sinister
Venerat, ut miseris nil nisi verba daret.
Sic, cum nocte iacens tenui premor aegra quiete,
Te lateri iungunt somnia saepe meo.
Osculor & caros videor mihi cenere vultus.
(220) Evigilo: nec tu, nec levis umbra tui est.
Quin semel ergo redis; iampridem saepe redisti:
Nec spes perficiunt sumnia vana meas.
Perficerent certè, si cum rediisset Ulysses,
Porro aevum praesens duceret ille domi.
(225) Gratius at longe foret hoc, si luce rediret,
Luce quidem, ac medio, sed sine nube, die.
Corrupere oculos lachrymae: improvisus Ulysses
Adstet; ego dubitem vir sit, an umbra viri.
Deinde eadem haud redeuntis erit, quae abeuntis imago:
(230) Sitque eadem; immemor haud credar ego ipsa mihi.
Hoc quoque me fallet; de me dubitabit Ulysses;
Nec de Telemacho est certa futura fides.
Nunc fugienda viro cur sint puerilia sentit;
Vos nihili, dixit, turba valete nuces.
(235) Ille suis sensim melius firmabitur annis:
Ast ego Penelope vestra venusta fui.
Nempe animosa minus delumbi cedo senectae:
Pectore, & e vultu flos iuvenilis abest.
Quo non, quaeso, rapit iuvenes vesana cupido?
(240) Hanc faciem multos miror amare viros.
At puto me viso iuvenescere posse marito:
Tantus adhuc tenero in pectore vivit amor.
Ferre alias potui Divûm patientius iras,
Et potui tristis non mala verba loqui.
(245) Scribere plura volo: sed ne tua denique non sim,
Tela resolvenda est in sua fila mihi.
Qui labor ut ne aequo videatur longior esse,
Utque procis pereant irrita pacta, veni.
ELEG. VII.
IS qui cuncta suo Sol solus nomine dignus
Lustrat, & aethereo fundit ab axe diem.
Obtutus rectos, contrariaque ora refutat;
Et facit ut videat, qui nimis, ille nihil.
(5) Sic tamen had minuit, sed adauget mentis acumen:
Plus etenim caecis mentis inesse solet.
Illa, tibi quae, Lause, dea est; mihi bella puella,
Quamvis nec nimium bella puella mihi.
Non nocet Acca tuis rectum spectantis ocellis;
(10) Ima sed inductâ in pectora nocte nocet.
Quoque mage obtundit lippae tibi mentis aumen,
Hoc oculis mage dat vimque aciemque tuis.
Plusque vides pulchros aquilino lumine vultus,
Frontem, oculos, nasum, menta, labella, genas.
(15) Tuque vides Accam, cum non vult Lause, videri;
Quin etiam cum se nec satis ipsa videt.
Intima sic celer, indomitum, mirabile fulmen
Vase incorrupto perdere vina solet.
Back to the index of Plemps works
Back to the Heinsius collection