Cornelius Giselberti Plempius

Continue


C. Plempii Civis & Poetae Amstelodamensis
Iambi Hypomnematici,
officii sui Lectores admonentes.
In: Catalogus bibliothecae publicae Amstelodamensis.
[Stadswapen van Amsterdam].
Amstelodami, Apud Casparum Commelinum,
M.DC.LXVIII.

[p. 84-85]
Quisquis vir intras literas doctus bonas,
Tumultuosa ne move fores manu;
Nec turbulento fac solaecismum pede,
Musis molestus. Deinde si quem repperis
(5) Intus sedentem, dic salutem cernuus,
Nutuque muto: nec capesse fabulas:
Heic occupatos alloquuntur mortui.
Mox Lector acquiesce libro sedulus,
A quo magis surgas bonus, quam doctior,
(10) Sit sat sapis: si non; fero, sis doctior:
Doctrina multis digna res est laudibus.
Nescit latinè, quisquis heic frangit nuces:
Nescit latinè, quisquis heic agit nihil.
Mirare vincti cur catenis Codices
(15) Stent, ceu locis haud sponte contenti suis?
Hoc pulcher, haud turbandus ordo postulat:
Simul cavendum maxime est, Fur ne domum
Exportet, aut in auctionem perfidus;
Probi videntur saepe, qui sunt improbi.
(20) Quem volvis, illum Codicem haud corrumpe, neu
Grassare pennâ paginas contaminans
Doctas ineptâ, barbarâ Latinulas,
Haec qui malus non audit, exesto procul.

Continue


In de Amsterdamse bibliotheekcatalogus van 1622 staat een iets andere, meer uitvoerige, redactie van hetzelfde gedicht:

Paucula, quae fieri GENIUS volo BIBLIOTHECAE
Negligat is, sibi me qui cupit esse malum.

QUisquis vir intras literas doctus bonas,
Tumultuosa ne move feram manu;
Nec turbulento fac soloecismum pede
Musis molestus. Deinde si quem repperis
(5) Intus sedentem, dic salutem cernuus,
Nutuque muto: nec capesse fabulas:
,,Heic occupatos alloquuntur mortui.
Mox Lector acquiesce libro sedulus,
A quo magis surgas bonus, quàm doctior,



(10) Sit sat sapis: si non; fero, sis doctior:
,,Doctrina multis digna res est laudibus.
Nescit latinè, quisquis heîc frangit nuces;
Nescit latinè, quisquis heîc agit nihil.
Mirare vincti cur catenis Codices
(15) Stent, ceu locis haud sponte contenti suis?
Hoc pulcher haud turbandus ordo postulat;
Simul cavendum maximè est Fur ne domum
Exportet, aut in auctionem perfidus;
,,Probi videntur saepè, qui sunt improbi.
(20) Quem volvis, illum codicem haud corrumpe, neu
Grassare pennâ paginas contaminans
Doctas ineptâ, barbarâ latinulas,
Addo supremum: sponte fac tute heîc tuâ
Quae litteratus esse grata scis mihi.
(25) Haec qui malus non audit, exesto procul.

        Hactenus edico facili non multa tabella
        Nesciri numerus saepè scienda facit:
        Deprimitur probiras multarum pondere legum,
        Aucta valent jussis jussa diserta minus.


                                        C. PLEMPIUS.



Terug naar de bibliografie van C.G. Plemp
Terug naar de Heinsius-collectie