AMsterodamum nostrum, vestram omnium in gratiam, unus ego verbis, ceu penicillo, non nisi delineavi. Priscum illud, atque primum; quod profectò colore nullo fuit: ut umbra. Non igitur e squillâ mox rosam feci. Verba quidem ordine, non quo vulgus; at modulatim: quia & sic loqui in iuventute didiceram; & gratiorem fore vestris auribus sermonem ejusmodi putabam; Superis etiam (quod existimant nonnulli) familiarem. Peccavero tamen hic aliquid; nec id cavero: Scio. Nam de antiquis semper novi errores existunt: & populus ita linguam habet, ut cujusvis rei partem saltem aliquam culpet. Meâ ipsius censurâ, putaminibus istis, de quibus enata haec aquila, discutiendis; isti Amsterodamo, de quo hoc nunc ingens excusum, lustrando impensè ludibundus operam dedi. Serium profectò non hoc habui negotium; majus operae pretium facturus, si pleniore aliquando vultu patriam ostendero; nactus hortatores, & auctores, qui colorem unà suggerant. Nihil praetereà volebam: bene valete, ac morosi ne estote. |