FRANCISCUS VAN OUDENDORP (1696 - 1761)
In: Jacobi Philippi dOrville: Oratio in Centesimum
natalem Illustris Amstelaedamensium Athenaei, habita
in majori Acroaterio, Die VIII Mensis Januarii, MDCCXXXII.
Amstelaedami, Jussu Amplissimorum Curatorum,
Apud Petrum vanden Berge, Civitatis & Illustris Athenaei
Typographum. MDCCXXXII.
UBA XXV C 22 : 3.
CLARISSIMO VIRO
JACOBO PHILIPPO DORVILLE
ORATIONE PUBLICA
SECULAREM AMSTELAEDAMENSIS ATHENAEI
ANNUM CELEBRANTI.
VI Idus Januarii MDCCXXXII.
OMnibus rediisse bonis, JACOBE, Minervam,
Majugenaeque artas consiciasse manus,
Ac, duce te, patriam Clariis formare juventam
Artibus, en! luce hac Ya superbus ovat.
(5) Instituuntque choros Nymphae, Aonidesque Sorores,
Et revocata urbi secula prisca sonant:
Postque decem decies hiemes aestusque peractos
Hunc rursus gaudent emicuisse diem.
Gymnasii adplaudunt Proceres omnisque Senatus;
(10) Consilium ex voto quos cecidisse juvat;
Palladis &, nuper fuerat quae vilis, honores
Nunc instauratos concelebrare placet.
Tu peragis dum sacra, deae carissime Mysta,
Ac lingua populo verba potente praeis;
(15) Remque, doces, quantum sollers doctrina bearit
Amsteliam, & cives fecerit esse bonos.
Quam tibi nunc dulce est repetisse haec tempora, virgo
Quîs primum sedes fixerit urbe tua;
Et secum adtulerit Phoebum Themidemque sodales,
(20) Justitiae haec obses, ille salutis erat.
Quam lubet eloquii tibi nunc diffundere flumen,
Et tanta dignos edere luce sonos:
Splendidior vestris qua non in fastibus ulla
Consignata patrum candidiore nota est!
(25) Vossiadas manes (modo nos ex aethere spectent)
Adsensu decet hunc condecorare diem.
Plaudat ab Elysiis Barleïa sedibus umbra,
Gaudeat & doctas huc rediise deas.
Horum etenim auspiciis, primaque a voce Lyceum
(30) Palladio cepit nomen habere tholo.
O bene! Apollineis post tot fluctusque minasque
Hic patuit portus perfugiumque viris.
Doctrinaeque tuae dos agnita, maxime Vossi, est,
Ac privis meritis rite repensus honor.
(35) Sed quid ego haec recolo? heroum tu nomina pande,
Quîs Sophiae, ORVILLI, crevit aperta domus.
Hic tua per celebrem gestit decurrere pontum,
Ingenii & laxos tendere Suada sinus.
Hic tibi materiem illustris variantia ludi,
(40) Qua rapias nobis pectora, fata dabunt.
Clarorumque tibi se rurba togata virorum
Ingeret, ob dotes cuncta decora suas.
Haec quis te peragat melius? quis pingere vivo
Verius istorum facta colore queat?
(45) Wolsogii videor facundos cernere gestus:
Fulminat, & faciem Francius ante meam.
Heu! mea cur subito horrescunt praecordia motu,
Atque inhibet cursus fervida Musa suos?
Jam scio: dira subit species mihi temporis, ex quo
(50) Squaluit incano Palladis ara situ;
Effera Barbaries regnum quo triste minata est,
Et coeco studuit subdere colla jugo.
Tempora at haec fuerint. Scaevum procul omen abesto.
Nunc meliore decent prospera verba die.
(55) Hic tuus est, JACOBE, dies. ecce, ut sua vertant
In te cum docta lumina plebe Patres!
Quaque hora temploque olim stupuere priores
Vossiadae Actaeis ora rigata favis,
Te nova ducentem recidivi secula sacri,
(60) Pectore, mirantur, laeta vovente sibi:
Publica privatis comitantur vota sodales,
Et cumulant festis gaudia vestra jocis.
Hos inter, blanda permotus imagine rerum,
Doctrinae certis auguriisque tuae,
(65) Praemoneo: Longos stabit Schola salva per annos,
Adcrescet juvenum quîs studiosa cohors:
Ditabit largo addictum sibi munere alumnum,
Ac merita Mystas sorte Minerva suos;
Aurea & haec seros iterumque iterumque nepotes
(70) Respiciet nutu lux reparata Dei.
Inculumem patriam modo praebeat ille, favensque
Augeat, Ya, tui remque decusque soli.
FR.V. OUDENDORP.