Johanna Othonia: Poematia sive lusus extemporanei. Antwerpen, 1617
Gebruikte exemplaren:
KBH 761 H 4, Plantijnmuseum A 3909, UBGent G7978
Facsimile bij Ursicula
Editie A.J.E. Harmsen, Opleiding Nederlands, Universiteit Leiden.

Continue
[
p. 1]

POEMATIA

SIVE LUSUS

EXTEMPORANEI

IOANNAE OTHONIAE Poëtriae Gandensis, IOAN.
OTHONIS viri clariss. F. Viduae GULIELMI
MAYART in Provinciali Consilio
Flandriae quondam Advocati.

    Isocrates

    ῞Επεται τῇ ἀρετῇ σώζεσθαι
    Εἰς τὸν πλείω χρόνον, ἢ Κακίᾳ.
    Virtute diutius vivitur, quàm malitiâ.

[Drukkersmerk: griffioen, ‘Parta tuere’]

ANTVERPIAE,
Apud GULIELMUM à TONGRIS
sub signo Gryphi. M D C XVII.



[p. 2: blanco]
[p. 3]

OMNIBUS
REIP. LITTERARIAE FAU-
TORIBUS ET APOLLINIS,
Musarumque Alumnis inclytae
Civitatis Antverp.

L. M. DD.

IOANNA OTHONIA

GANDAVENSIS.

NE miremini Feminam viro, iuxta Philosophum, multò imperfectiorem hos flosculos ex Aönidum horto collegisse: cum & ipsas Musas, Nymphas, earumque similes nostri sexûs fuisse constet. Hos igitur vobis offero flosculos, ut, si vobis odor hic placeat, elegantiores legam: digitum enim, ut aiunt, solummodo in fontem mitto. Carpite, legite, & fruamini, & hoc rarum carum efficiatis. Valete & favete.



[p. 4]

EPIGRAMMA

AD

IOANNAM OTHONAM

Poëtriam Gandensem.

LESBI tergemino celebratur nomine Sappho;
    Huc Sappho, aut Sapphus prodit OTHONA soror.
Posthuma quam Latiae decorabit fama loquelae,
    Quamque Deam Phoebus perpete laude canet.

Pangebat IOANNES FRARINUS Parisiensis Elequentiae
Candidatus in Gymnasio S. Augustini Antverpiae.



ALIUD. Ad eandem.

MIROR, quî tantum munus Tibi credat Apollo:
    Femina vix tanti muneris ulla capax.
Sicut apes variis è floribus optima libant:
    Sic Tibi de libris commodiora legis.
(5) Mente feror dubiâ: num sit rediviva Camoena?
    Vel num certa domus Ganda sit Aönidûm?

Ludebat IACOBUS HARTLIEB Antverp. Rethorices
Studiosus apud P.P. August. Ant.



ALIUD. Ad eandem.

TRES fuerint quondam CHARITES; iam reddita quarta
    Est IOANNA; cui, quod tribus, omne decus.

Accinebat LUDOVICUS Van ROYEN Crubecanus
Rhetor in Collegio P.P. August. Antverp.



[p. 5]

LUSUS EXTEMPORANEI

IOANNAE OTHONIAE

GANDENSIS.

Rectae Institutionis Encomium.

ODE LYRICA.

MAGNAE divitiae, claraque stemmata,
    Et formae decus optimae,
Vires ingenuae, firmaque corporis
    Sani robora, dignitas
(5) Excellens, gracilis forma, brevi cadit
    Momento, & perit; ut solent
Pulchra ex insipidâ mala putredine:
    Vera haec esse tamen bona
Maior pars hominum credit. Et haud dari
    (10) Quicquam posse sibi à Deo.
Maius vel melius: sic stupidum bono
    Vulgus iudicio caret,
Et rerum penitus candida veritas
    Illi concidit omnium.
(15) Insulsè utilibus noxia praeferens.
    Nam nasci est aliquid bene;
Sed plus à teneris institui bene.
    Claris esse atavis satum,
[p. 6]
Lautà in re, columi vivere corpore,
    (20) Magnum est; sed (mihi credito)
Maius ingenuis artibus imbui,
    Nec non moribus optimis.
Illustri patre qui nascitur inclytus,
    Illustrem merito ferunt;
(25) Distortus tamen hic nascitur ac miser
    Correctoris egens sui,
Qui instaurans reparet, damnaque sarciat,
    Quae natura dedit prius.
Robur corporis est vis temeraria
    (30) Nulli quam sibi noxia,
Doctor ni melius consilio bonum
    Naturae faciat suo.
Argenti cumulus, gloria, dignitas
    Multis exitio fuit.
(35) Formae nil bonitas, grataque sanitas,
    Prodest; cognitio sui
Si desit: monitor doctus & integer
    Dicto hanc morigeram dabit.
Quidve est Nobilitas si rudis, & fera
    (40) Quàm ventosa superbia?
Virtus corporis est dedecus, haud decus,
    Disciplina gravis nisi
Illius vitium temperet, & domet
    Constanti moderamine.
(45) Naturae siquidem fit melius bonum
    Curâ atque arte coercitum.
[p. 7]
Triste est ergo bonum, quod (pia ni regat
    Disciplina) parit malum.
Cessans agricolae sedulitas, labor,
    (50) Cura, industria strenui:
Nil terrae bonitas sentibus undique
    Duris proderit obsita.
Curvas in teneris corrigit arbores
    Ramis rusticus impiger.
(55) Sylvestrisque novus surculus arbori
    Naturam alterat insitus.
Immanesque vides sic quoque belluas
    Mites arte docentium.
Nasci nil superis profuerat parem
    (60) Ex matre Aeacidem Dea:
Ni Chiron teneri moribus optimis
    Praeceptor pueri rudem
Aetatem, & mutilae semina originis
    Emendasset. Habet mala
(65) Quaedam occulta sibi progenies bona,
    Quae doctrina fugat pia.
Nam cultu indiga mens, sit licet optima
    Firmo stare nequit loco.
Est natura tamen viribus integris
    (70) Summo à Numine condita
Omni ex parte nitens, integra, puraque,
    Vera in notitiâ Dei.
Sed lapsa est miserè, & saucia concidit
    Foedo crimine perdita.
[p. 8]
(75) Ut nunc subiaceat casibus arduis
    Omni ex parte miserrima.
Nostro progenies iudicio bona,
    Dives, nobilis, inclyta
Divinis solidae perpetuò carens
    (80) Praeceptis sapientiae,
Deformata manet, perdita, & horrida,
    Desperata malis suis.
Stultorum haec igitur vox hominum est levis
    Qui nati bene gaudeant.
(85) Pro quo nunc poteris dicere verius,
    Qui docti bene, gaudeant.
Edoctum esse piè, & consiliis regi
    Coelestis sapientiae,
Aequales faciet Numinibus Duces,
    (90) Et patres patriae suae,
Edoctum esse piè, nobilitat viros
    Obscuro genitos loco,
Edoctusque piè muneribus Dei
    Rectè uti didicit sui.
(95) Ergo dum tener es, institui bene,
    Nil est, crede, beatius.



In Schola institutio potior quam Domi.

DOctiloquis si thura voles incendere Musis
    Addictus Latijs, Argolicisque sacris;
Si te Phoebus amat tibi si pia dogmata curae,
    Artibus & verè es deditus ingenuis.
[p. 9]
(5) Te Schola delectet, cithara in quâ doctus Apollo
    Aonidûm clarâ personat arte melos.
Illuc nam Charites, Astraeaque virgo, Themisque
    Ab Iove divertunt, Castaliusque chorus.
Unda Caballino cadit isthic fonte redundans.
    (10) Numine doctiloquo barbara labra rigans;
Hîc puero sacra fundent sua dona Camoenae,
    Ingenio Phoebus lumina vera feret.
Sed nil te moveat puerorum turba cohorsque:
    Innocua est, expers labis, & invidiae.
(15) Et veluti incultis hyacinthus crescit in hortis,
    Et violas inter densa rubeta legunt:
Sic puerorum inter discentûm murmura saepe,
    Serpere humi tacitè docta Camoena potest.
Conclusus patrio qui limine sacra Camoenis
    (20) Ex Iove prognatis thura adolere parat;
Ausoniamque domi, Graiamque addiscere linguam,
    Multa bonis studiis damna parata tulit.
Saepe rudis pater est, & blanda, & barbara mater,
    In pueri vitio coecus uterque sui.
(25) Excita perplexo strepitu domus, atque tumultu
    Est vario, sua dum munia quisque facit.
Multum parva animis teneris obstacla nocebunt,
    Nec meritum studiis Turba dat ulla locum.



[p. 10]

Ad Illaudatis moribus studiosos, de
moris insolentia

QUi iuga Virginei scandunt Heliconis, amantque
    Et Phoebi, & Charitum, Castalidumque decus.
Virtutem quoque ament, mores quo rite probati,
    Artibus ingenuis convenienter eant.
(5) Non recipit molles studiorum praeses Apollo,
    Ore canit castos docta Thalia modos.
Quid iuvat insuavi studio macerare iuventam?
    Graiaque cum Latiis nectere verba sonis.
Interea sursum te agitat Venus, atque deorsum,
    (10) Et decus aetatis carpit, & urit Amor.
Quid iuvat Historias, iuvat aut legisse Poëtas?
    Quid Plato, quid doctus tradat Aristoteles?
Dum mens impura est scelerum sentina, malisque
    Nunquam se exonerans, nec sua damna videns.
(15) Otia cum sequeris studiis manifesta relictus,
    Tum tener occultè corda Cupida subit.
Indigna improbitas sua habet compendia, praeceps
    In vitium lapsus noxia damna tulit.
Nam facilè à recto divertit tramite, stulta
    (20) In teneris aetas, otia blanda sequens.
Seque ibi tollere humo, famae & delere lituras,
    Virgineisque iterum posse litare Deis.
Hoc opus, hic labor est: paucos sic docta beavit
    Calliope, paucos sic pia Pallas amat.
[p. 11]
(25) Versato Historias, Latios versato Poëtas,
    Versato quidquid lingua Pelasga dabit.
Casibus invenies tragicis obnoxia semper,
    Quae Veneris dira filius arte ferit.
Evertit populos, & florentissima regna,
    (30) Graecum, & Romanum perdidit imperium.
Hinc puerum alatum, caecum, nudumque Poëtae
    Fingunt, cuius habet picta pharethra latus.
Ex quâ saeva iacit, cum vult, duo tela; sed arte
    Atque dolo, caecum se, puerumque negat.
(35) Nescia mens in amore ruit, rationis habenas
    Deserit, & vitae nescit habere modum.
Dic quaeso quid agam? Veneris si filius arcu
    Me miserum invadat? telaque saeva paret?
Vapulet, & nudas pueri contundito costas,
    (40) Rumpe arcum, & forti frangito tela manu.
Numina synceri totâ vi cordis amato,
    Et rogita ne te deserüisse velint.
Nulla dies abeat, nox integra nulla recedat,
    Quae non sit precibus facta sonora tuis.
(45) Sic saevi effugies scelerata Cupidinis arma,
    Palladis & docto murmure tutus eris.
Et te consiliis sapiens melioribus offer,
    In tali est virus, non medicina, libro.



[p. 12]

Documentum

De tempore.

DIgnius ut nihil est preciosi temporis horâ,
    Sic nihil utilius temporis historiâ.
Tempore nil sapientius est; docet omnia tempus,
    Et Sol deliquiis abdita multa suis.
(5) Temporibus parent immitia fata profanis,
    Mutata & Regum saepius imperia.
Maxima pars hominum vivens in tempore nescit,
    Quid vita, aut tempus sit, fuerit, vel erit.
Vita hominum est tempus, tempus quoque vita putatur;
    (10) Hac melius nihil est: hoc quoque nil prius est.
Sed perit ignavo preciosi temporis hora,
    Qui dormit, vivens, & vigilans moritur.
Vive itaque excusso pernoluito scripta veterno,
    Discito quid iuvenem te, faciatque senem.
(15) Res precio maior tempus tibi quolibet esto,
    Illius ut parcus sic quoque dives eris.
Sic lege, quid tempus faciat, quod cuncta revelat,
    Sic precium vitae non perit omne tuae.



Studium Virginitatis.

VIrginis ingenuae vitam, moresque probamus,
    Mystica laudamus Palladis arma sacrae.
Sed veluti Alcidem timidi, ignavique labores,
    Romani eloquij Barbara turba Patrem:
[p. 13]
(5) Sic bona pars hominum simulatâ Virginitate,
    Larvatae nomen Virginitatis habent.
Corpore quae virgo est, studeat mente esse quod audit,
    Et decus intactae Virginitatis amet.
Hanc divina regit coelestis lectio Verbi,
    (10) Hanc fulcit purae Relligionis amor.
Virginitatis amor, studiumque, decusque refulsit,
    Ante mare, & terras, Angelicosque choros.
Virginitatis amor, studiumque, bonumque manebit,
    Post mare, post terras, sidera celsa poli.
(15) Haec nos alliciat, nec desunt praemia, carnis
    Dum peccatrices noxia damna fugit.
Dum flos aetatis stat formosissimus almae,
    Et viret in molli pulchra iuventa cute:
Nostra Dei cum sint habitacula pectora, paucos
    (20) Fallamus verâ Virginitate dies.
Quidnam quaeso vetat carnem nos morte domare?
    Quando animus vitâ pascitur aethereâ.
Nobilitas, & opes, praestans & gloria formae,
    Doctrinae & morum gratia rara simul;
(25) Dona Dei sunt haec, vitae ornamenta probatae,
    Nemo obstacla piis mentibus esse putet.
Nam quod virtutis cursum remoratur, in ipso
    Est vitio, quod mens crimine pressa gerit.
Quid vetat in membris vitiorum abscondere mortem
    (30) Dum Christus vera est, vita, salusque tibi?
Non bona quae docti dicunt externa, malorum
    Sunt causa, aut animo noxia damna ferunt.
[p. 14]
Nam quaecunque tenet tellus, coelumque, fretumque,
    Non mala, sed valde sunt bona visa Deo.
(35) Verba igitur mihi nil didicisse Latina nocebit,
    Nec doctè Graecos evolüisse libros.
Nec tibi de Regum Divino stemmate nasci,
    Quando ad virtutem haec calcar habere queunt.
Nil praestabilius quidquam, aut optatius illâ est,
    (40) Dona pudicitiae dum pia corda ferunt.
Gratia synceri nobis donata pudoris,
    Mundani ignarum pectus amoris agat.



Laus Veterum Poëtarum.

QUi studet ingenuos mores perdiscere celsâ
    Virtute adiunctâ, & cum pietate decus.
Pervoluat veteres vates, doctosque Poëtas
    Insignes, quantus Pindarus ipse fuit.
(5) Virgilius quantus, cuius tot laudibus artem
    Effert Augustus carmine doctiloquo.
Quid Sophocles, Naso, quid Flaccus, quidquid Homerus
    Dicat sic quidquid tradat Aristophanes.
Virtuti ingenuè studiosus repperit artem,
    Hanc animus celsam Carminis egregij.
Ut laudet, bona quae sunt pravaque deprimat arte
    Ingenio clarus Palladis arma colens.
Omnes namque homines naturâ scire libenter
    Sunt desiderio, multaque scire volunt.
[p. 15]
Non nova sic legito nimium, sed laudibus effer
    Nunc veterum Musis dicta dicata sacris.
Fata canunt laudes veterum, nil clarius usquam
    Vatibus antiquis, nam meliora novis.



Super illud Pindari. ἅμεραι δ’ ἐπίλοιποι μάρτυρες σοφώτατοι.

GRatia fert homini praeclaro dulcis honorem
    Magnum, ut sublimi Pindarus ore refert.
Ast extrema dies testis fortissimus: omni
    Tempore sic quidquam nil sapientius est.



Laus Musarum Castalidum Choro.

QUid faciunt Musae? praebent illustria multa,
    Rebus in adversis magnanimosque colunt;
Pernoctant, simul ac alias comitantur ad oras,
    Una & nobiscum rura paterna colunt.
(5) Exornant iuvenum mentes, tristemque senectam
    Exhilarant, ornant sic quoque divitias.
Delectantque domi, semper comitantur ubique,
    Nec magno nostris sunt humeris oneri.
Anne putas quemquam, qui non sit deditus illis,
    (10) Artibus, egregium sic simul esse virum?
Capti quando essent multi in custodiâ iniquâ
    Hostium, & in duro quis fuit exilio:
[p. 16]
Tristia fata sacris Musis, studijsque benignis
    Sustinuerunt, & munere Castalidûm.
(15) Sic Cicero affirmat pro Archiâ rite Poëtâ,
    Atque Diogene hoc dicitur ingenio.
Quid magis eximium, tamque exspectatum, & amoenum
    Hanc quam virtutem iam modo repperias?
In tenebris quae non, sed in auribus omnium amoenis,
    (20) Atque oculis hominum est condita perpetuò.
Ut vulgus videat quales Respublica firmas
    Ipsa columnas sic nutriat atque colat.
Tristia at erudiunt mentes, cautasque reponunt,
    Nemo potest aequâ commoda mente pati.



Laus Persarum Regum.

TAntum Persarum Rex eminet ommibus, ut vix
    Hunc praeter possis Principem habere bonum
Quem tantum ex ipso dicant, natumque priorem
    Regis qui regno proximus esse potest.
(5) Regius admonitor duo lustra, & quattuor annos
    Suscipit hunc natum, & sic simul instituit
Quatuor ast hi sunt, ex tota Persiâ amoenâ
    Electi insignes magnanimique viri
Qui sapit eximiè primus, iustissimus unà
    (10) Et fortissimus, & temperat ingenuè.
Alter Regia cuncta docet praecepta Deorum &
    Cultum, virtutem diligat, atque colat,
[p. 17]
Corporis ut nullis pravis affectibus unquam
    Victus succumbat, tertius illa docet.
(15) Intrepidum quartus reddit, firmatque paventem,
    Ne timidus factus serviat insipidè.
Haecce Plato recitat, cùm de naturâ hominis sic
    Terreni tales reddidit ore sonos:
Cura fuit talis Persarum, qui bene natos
    (20) Institui curant, hi bene, plusque valent.
Iulius at Caesar primus praeclarus, & ingens,
    Ipse Monarcha fuit doctus in imperio.
Cùm dictaturam Romae deponeret ipse
    Sylla, ait, & Musas Sylla nec ipse potest.
(25) Nil nobis proprium prorsus, sed sunt aliena
    Omnia, tantùm nunc tempora nostra manent.



Pacis commoda.

PAx quid quaeso facit? pueros Musasque in honore
    Servat, virtutes addocet ingenuas.
Blanda quies claves bellorum comprimit atra,
    Ut populus sanctum pectore sustineat.
(5) At quid quaeso facit bellum quid quaeso reponit?
    Quod minime est bellum, furta, rapina colit.
Dulce quidem bellum multis commune remansit,
    Expertis unquam saepe malum officium.
Exitio multis fera bella fuêre serenis
    (10) Regibus, exemplar Nobile Principibus.
[p. 18]
Macte age fac bellum, vincas virtute sacratâ
    Ingenio placido pessimum, & insipidum.
Est opus at bellum Satanae, nam cum duo fratres
    Primi essent, Fratri pessimus arma tulit.
(15) Qui bona iussa Dei servabat pectore puro,
    Exercet mala sic, nilque boni remanet.
Pacem divinam, virtutem denique celsam
    Exerce ingenuè, & vince bono vitium.



CARMEN GRATULATORIUM
INSCRIPTUM

IOANNAE OTHONIAE

Viduae GUILIELMI MAYART à Clarissi-
mo Viro IACOBO YETZERTIO
Poëta Laureato Gandavi.

ERgo etiam tandem positis immitibus iris
    Te reducem patrio fata dedere solo?
Et tecum Charites, tecum rediere Camoenae?
    Et tecum Ausonij deliciae eloquij?
(5) Grata ades, in patria, lectissima foemina, sede,
    Grata ades ô magno filia digna patre.
Cernis ut effusi cursent per compita coetus,
    Cernis & in vultu lumina fixa tuos?
Cernis & erectae corda exultantia Gandae,
    (10) Quosque tibi plausus qualia vota ferat?
[p. 19]
Quarta Charis, Musisque novem decima addita Musa es,
    Alteraque à totâ diceris urbe Venus.
Iure Charis, niveos cui condit Gratia mores:
    Iure venus, venerem mellea lingua facit.
(15) Iure etiam Aônides adscriberis una puellis,
    Quae molles numeros, aptaque metra canis.
Magna quidem sunt ista, & in hoc rarissima sexu;
    Cuncta tamen meritis inferiora tuis.
Fama tuas igitur dum personat inclyta laudes,
    (20) Me quoque correptum iam nova vota trahunt.
Te laudo, venerorque & docto in pectore veram
    Protinus agnosco, confiteorque Deam;
Naturamque in te certantem miror, & artem,
    Aemula cui largas utraque fudit opes.
(25) Ista quidem didicisse aliorum dulce relatu est,
    Crescit & auditis laudibus ipse favor.
Si tamen & poteris, ne dedignare rogantem,
    Maior erit tecum gratia posse loqui.
Posse loqui, & tibi nostra dare, & tua verba referre,
    (30) Et cupido doctos colligere ore sonos.
Dulce erit aethereas voces haurire stupenti,
    Oraque ab eloquio pendula habere tuo.
Dulce erit has tetigisse manus, hos cernere vultus
    Oraque purpureis floridiora rosis.
(35) Vivacesque oculos, & amoenae frontis honorem,
    Quaeque micat toto corpore sparsa venus.
Denique dulcis erit tanti mihi fructus honoris,
    Si molles aditus, si bona verba dabis.
[p. 20]
Hoc precor ut facias, ô sanctis grata Camoenis
    (40) Semidea, ô sexus flosque, decusque tui.
Sic tibi contingat dignus te coniuge coniunx,
    Qui rumpat vidui taedia longa thori.



IOANNA OTHONIA

Suprascriptae Gratulationi respondet.

TAnta equidem fateor non sum, Divine Poëta,
    In versu quantum me tua Musa facit.
Omnia qui numerat, numero Deus impare gaudet,
    Quarta nec est Charitum, nec decima Aönidum.
(5) Sed quandoque ab amore bonus pervertitur ordo,
    Sim tibi Calliope, tu mihi Phoebus eris.
Metiri se quemque suo modulo ac pede iustum est;
    Saepius auxesin res tamen aequa tulit.
Utque tuas pleno laudes de pectore promam,
    (10) Non opus auxesi, non opus arte mihi.
Nam tua Castalidûm sapiunt sic carmina fontem,
    Ut mihi sis doctae filius Uraniae.
Germanusque Lini vatum quo non fuit alter
    Clarior, aut cultae maior in arte Lyrae.
(15) Sors tua mortalis, non est mortale quod audes,
    Mellifluo doctum carmen ab ore sonas.
Sed miror, cum sis foecundi carminis auctor,
    Te in sterili noctes fallere posse thoro.
[p. 21]
Sic tibi cùm à Divis sint plurima dona beatis;
    (20) Ex omni nemo parte beatus erit.



CARMEN NOBILIS VIRI

DOMINI

D. BOISOTI

COLONIENSIS, INSCRIPTUM

IOANNAE OTHONIAE.

ARte olim mirâ Venerem depinxit Apelles:
    Mirata est doctam Graecia tota manum.
Non minus ostendit noster doctissimus artis,
    Cùm factus magni est aemulus OTTHO Iovis.
(5) Nam Iovis ex cerebro nata est Tritonia Virgo,
    Huius ab ingenio ficta Minerva nova est.
Cum nobis doctam finxit mira arte IOANNAM,
    Et decimam Musis addidit Ille novem,
Obstupuit Phoebus, timidae stupuêre sorores,
    (10) Et stupet ipse suum fictor, & auctor opus.
Invida tunc Pallas terras, hominesque reliquit,
    Virginis accepit virgo Poëta locum.
Quare age docta cohors caput huius cingite lauro,
    Et IANAM nunc pro Pallade thure colas.



[p. 22]*

NOBILI, CLAR. VIRO

CAROLO UTENHOVI

Poëtae Laureato, de nominis sui etymo Allusio.

CAROLUS à Caris manat sermone Latino,
    Ab Charitum Graiis CAROLUS amne fluit,
Hoc primum Franci nomen finxisse leguntur,
    KERLE vocat fortem Francica lingua virum.
(5) Unde hoc Caesaribus dignati imponere nomen,
    Quinque etenim celebres nominis huius habent.
Linguarum quae prima fuit כאר pascua, laeta            Heb:Car
    Dux gregis, aut Princeps primus in arte sonat.
Hoc tibi non casu, sed fato est CAROLE nomen,
    (10) Et fieri frustra nil pia fata sinunt.
Quod rarum est carum est, quod carum CAROLE rarum est,
    Carum te doctis gratia rara facit.
Sic tua mellifluo tinxerunt ora liquore
    Pegasidos rivi numina casta novem:
(15) Carminis ut virtus tibi mascula suppetat, ut res
    Verba habeant numeris aequiparata suis.
Cognomen gentile tuum, te ducit ab Aula,
    Iudicis ad munus teque sedere vetat.
UTENHOVE: ex Aula Flandrorum idiomate, ab horto
    (20) Eque foro: haec tria vox una eademque sonat.
[p. 23]
Sis licet ingenio Flandrorum idiomate, ab horto
    Fluxerit ex Aula nobile stemma tibi.
Proque tribunali Flandris tibi sederit olim
    Praeses avus, summi consilijque decus:
(25) Te tamen ex Aula ratio cognominis ipsa
    Evocat, & socium te vetat esse fori.
Ne tua iuridicis perdatur gratia curis,
    Adferat ut studiis te pia Musa sacris.



De Augusto Caesare.

AUgustus magnus terrae, & ponti moderator
    Ad se cum Thracum Rex redijsset, ait.
Proditor arte placet, multum sed displicet ipse
    Proditor, haec inter fercula sic retulit.
(5) Non redolet priscos Romanos, quae modo, dicta est
    Haec sententia, nec plurima puncta refert.
Rectior Augusto & melior Romana potestas
    Tunc, cum clausa esset finibus eximiis.
Marcus Furius est visus, contemtus ab ipso
    (10) Proditor ipse fuit, suppliciumque tulit.
Finivit bellum permagnum contra Faliscos
    Acceptos rursus sub ditione sua:
Fortiter adiuncta potius succumbere censens
    Virtute Augustâ sanctius & melius.
(15) Quam quod proditor hanc turpis victoriam amoenam
    Suggessisset ei, dedecus insipidum.
[p. 24]
Talis erat quondam virtus praeclara virorum
    Magnorum robur maximum & egregium.
De Marco id nobis memorandum nempe Camillo
    (20) Quem laudat fortem Plinius esse virum.



ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS

GUILIELMI DUCIS

IULIACENSIS, CLIVENSIS
& Montensis Comitis Marchiae
& Ravenssteinij &c.

CLIVIACUS tristem metam cum maximus Heros
    Cerneret, & vitae hic ultima signa suae.
Tristes ore sonos, & verba novissima dixit,
    Sic tremula Princeps voce precatur opem.
(5) Me Deus in terris cur diutius esse recusat?
    Cernere & hîc operis facta stupenda sui?
Antiquos reputans annos, suspiria misit
    Ultima, nonne Deum hic cernere plus liceat?
Nonne hominem rursus potero sociumque quietis
    (10) Aspicere? ablata est nunc mea progenies.
Aspiciens oculis caelum sic voce vocabo,
    Vim patior, lassum suscipe quaeso Deus.
Pro me Christe precor sponde me suscipe Christe;
    Tu mea vita salus, tu anchora Christe mea es.
[p. 25]
(15) Praecisa est mea vita mihi, ut textoris imago;
    Tristia sic Parcae nunc mea fila secant.
Vita mihi est mutata modò, ut tentoria pastor,
    Ex sterili mutat pascua ad alta loco.
Vescitur aethereis nunc mens mea fructibus usque ,
    (20) Divinoque alitur nectare & Ambrosiâ.



EPITAPHIUM.

CLIVIA celsa iacet, lugent iuvenesque senesque
    Et lachrymas vulgus fundit inerme suas,
Plangunt ore simul proceres luctusque seniles,
    Principis effundunt pectore Cliviaci.
(5) Illustris recubat Princeps, studiosus amoenae
    Pacis, divinum Principis ingenium.
Excelsus recubat tumulo nunc culminis instar
    Armiger insignis pondere Cliviacus.
Ergo Cliviacum semper sopor urget, amoenae
    (10) Astraeae socium germine perpetuum?
Incorrupta fides, virtus pia, nudaque veri
    Cui fuit hic bene mens, & pudor ingenuus?
Quando quaeso parem sibi sic modo Clivia celsa,
    Ullum hic inveniet? quis modus armigero?
(15) Conditus ingenti tumulo licet inclytus Heros,
    Virtute Augustâ hic vivere fata dabunt.
Fata canunt laudes, coelestibus indidit astris
    Fatorum series candida conspicuum.
[p. 26]
Vivite progenies simili virtute supremae
    (20) Augusta sic ut vivere fata sinant.
Qui legis haec similes spectato hic Principis artes
    Illustrissimi, ut hic vivere fata sinant.



ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS,

IOANNIS GULIELMI,

Ducis Iuliacensis, Clivensis, &c.

FILII GULIELMI*

EPICEDION.

TRistes ore sonos, & verba novissima Princeps,
    Exclamans tremula voce relictus ait.
O Libitina meos cur pallida claudis ocellos,*
    Efferrique meum corpus inane iubes?
(5) Cur mihi difficilis fatum natura negavit
    Patris? cur modò sic perdita vita mea est?
Vivere post obitum supremaque funera dudum
    Cur mihi per natos fata nefanda negant?
Tristia fata iacent, utinam mihi parvulus Aulâ
    (10) Luderet insignis qui mea fata regat?
Non equidem captis mente aut desertus haberer,
    Nec quererer viduam progeniem esse meam?
Sed quid multa queror? si sic modò fata reponant,
    Dijsque placet superis, caelica regna peto.
[p. 27]
(15) Vivite felices Regni, nimiumque benignè
    Participes nostri, vivite pace bonâ.
Vade quies terrae, atque valete hic regna suprema:
    Me meliora vocant, me Deus altus amat.
Regna suprema placent nobis, Deus ille Deorum
    (20) Spes mea certa, salus, turris amica mihi est.



CLARISSIMIS DOCTISSIMISQUE,

VIRIS

MUSARUM MECOENATIBUS,

in Urbe Antverpiensi.

ANnue virtutem cumulans praeconia Pallas,
    Et tu tela mihi fortia Musa refer.
Quid vetat Heroüm celsas depingere mentes?
    Gestaque foeminea concelebrare cheli?
(5) Nam veluti reliquis membris oculus cavet, ut non
    Laedantur, bene sed sustineantur, agit:
Sic quoque ab insidiis Heroës pessima quaevis
    Avertunt, misero ne populo eveniant.
Otia nulla domi maneant, sunt otia nulla
    (10) Naturae, ut dixit magnus Aristoteles.
Omnipotens auctor naturae est, nec sinit ipse
    Res facere in caelis, otia nulla facit.
Qui docet ingenuas artes, dat signa scientis
    Maxima, se doctè posse docere satis.
(15) Novimus ut caussas, tunc omnia scire putamus:
    Hocce tamen multos scire iuvat melius.
[p. 28]
Res magna est vicisse alios: victoria maior
    Est animi motus composuisse sui.
Quin Sampsonis opus, virtutem extendere factis
    (20) Ante obitum: cecinit Pindarus ore senex.
Testari simul & sese vixisse, nec omnem
    Aetatem ignavis moribus afficere.
Turba frequens hominum praeclara est: sed tenuêre
    Heroës celsi praemia clara sibi.
(25) Fortes nascuntur sic fortibus; ipsa columbam
    Haud Aquila imbellem maxima progenerat.
Post magnos tandem virtus quaesita labores,
    Cultorem aerumnis eximit innumeris.
Hanc aetas sequitur fatis melioribus acta,
    (30) Adducens semper florida terrigenis.
Gratia eis remanet, virtutes propter amoenas,
    Quas naturali munere dives habet.
Ter celebris, felix, celsa est ANTVERPIA, doctus
    Bellerophontaeis fons ibi manat aquis.
(35) Celsos celsa canunt Divini signa decoris;
    Haud usquam gemino talis in orbe latet.
Virtute augustâ foelices exigat annos,
    Vivat & aeternos Urbs opulenta dies.



[p. 29]

AD CLAR. VIRUM

FRANCISCUM SWEERTIUM

POETAM ET PHILOLOGUM.

BEllerophontaeas cum Phoebus viseret undas
    Laudavit Fontem, perplacuitque sibi.
Felices Musas, dicebat fonte sacrato,
    Prospera queis stupuit tanta tulisse Deos.
(5) Nam si quis doctos gustarit ritè liquores
    Fit similis Phoebo maior in arte Lyrae.
Quis Phoebum superat? qui potat Bellerophontem,
    Eloquio magnus, magnus & ingenio.
Magnanima virtute micans FRANCISCE Poëta
    (10) SWEERTI atque ebrius hic Bellerophontis aquis.
Accipe sed facilis cultu donata Latino
    Carmina, quae mittit Aöna IANA tibi.
Nestoreos felix annos per saecula vivas,
    Atque tuum Musae nomen ad Astra ferant.



[p. 30]

CLARISSIMI VIRI

HENRICI VAN DER GOES

THESAURARII ANTVERP.

EPITAPHIUM.

QUi legis haec, non vana putes, nec dissona verba
    Gnara futurorum quae tibi Fata canunt.
Quod fuit ante cinis coniunctâ Mente: remota hac
    Mox in disiunctis desiit esse aliquid.
(5) Cuncta suos repetunt ortus, Mens Astra revisit,
    Unde sibi vitae fluxit origo prius:
At tenerum vili concretum ex pulvere corpus,
    Haud longo rursum tempore pulvis erit.
Scilicet in coeli, terraeque, marisque ruinâ
    (10) Hoc erit in sicco pulvere vita tibi.
Sic Christi in nobis victoria laeta triumphat,
    Ut moriens mortis spicula nulla ferat.
Aeternae mortis mors sic est pulveris expers,
    Ut referat vitam, quod fuit ante cinis.
(15) Vive memor Lethi GOESAEO funere lector,
    Aeternùm ut vivat pulveris urna tui.



[p. 31]

ORNATISSIMO DOMINO

GOTFRIDO BAUDISIO

LIGNICENSI SILESII.

FEmineo sexu Musas finxêre Poëtae,
    Virginis ingenium, laudat, amatque Deus;
At similis simili gaudet: sic iunctus Apollo
    Musis, Aonidum Phoebus it ipse comes.
(5) Phoebus it ipse Comes Musis, sociusque sacratis
    Musarum, differt sic similis simili.
Numina non Phaebo potiora, sed eminet ipse
    Phoebus; sic superat vir mulierem & amât. [Diastole.]
Candida Fata canant laudes de pectore toto
    (10) BAUDUSIE,*& sancto sidere vive diu.



HONESTAE MATRONAE D.

IOANNAE OTHONIAE.

FEmineo verum est si Musas syrmate pingi
    Femina quid sapiat non potiora viro.
Nam simili gaudet simile, & sibi conscia virtus
    Tantum in cognatâ foedera sancit humo
Tantum idcirco magis maribus prae OTHONIA docta es,
Quam mage habet sexus Numina propitia.

                                            GOTFRIDUS BAUDISIUS
                                                        Lignicensis Silesius.

FINIS.




[p. 32]

APPROBATIO.

POEMATIA IOANNAE OTHONIAE Gandavensis, tantò sunt digniora quae lucem adspiciant quantò dignius elogium meretur prae ceteris eiusdem sexus, quae illa cecinit. Utpotè quae facilè cuivis persuadeat non absque causa primos illos sapientes studiorum & humanitatis Praesides finxisse ex illo sexu. Datum Antverp. XX. Novemb. M D C XVII.

                              L. Beyerlink
                                Archipresbyter, & libror. Censor Antverp.

Continue

Tekstkritiek:

p. 1 ῞Επεται er staat: ῾Επεται
p. 22 als 26
p. 26 GULIELMI er staat: GULIELMI.
vs. 3 ocellos, er staat: ocellos.
p. 31 vs. 10 BAUDUSIE er staat: BANDUSIE