Michael Verweij

Odae Romanae

III

    Michelangelo, Pietà

Leniter tandem requiesce, Iesu,
matris in molli gremio, quiesce
nunc, nihil curae tibi sit, quiesce
    omnia passus;

filium, mater, tenere prehende,
sustine collum placide manuque
indica pura stabilique tete
    ferre serenam.


IV

    Michelangelo, Sistina

Faustam tende manum, dive pater, flammula transilit
vitae pura mihi, tende manum, divus amor venit
in me, vivere dans ut liceat vero homini mihi.
Humano generi lege tua vivere amare sunt
unum, magne pater: tu sine me ducere abhinc meam
vitam sive ut amer sive ut amem nam sitio diu.
Tandem tange meam, dive pater, tange manum precor!


VI

    Galata moriens

Comprimit vulnus violentum acerbum
militem ad terram gemitu repletam,
nititur fortis, domitum potest vix
    tollere pondus.

Languidi guttae calidae cruoris
leniter stillant labiumque mordet
sanguinem effundens, ferus ultimum vult
    tendere nervos.

Paululum vitam trahit ingemescens,
labitur fessus, labor est nefandus:
ante nescivit sibi quam dolorem
    morte teneri.


XI

    San Clemente

                (Iosepho IJsewijn)

Altius quaeras: taciturna signa
subiacent semper velut ipsa terra
sustinet sese. Venies silens ad
    infima Romae,

intimum Romae: tabulata tempus
ponit aeterno fodiens profunda.
Altius quaeras: fluit unda in imo.
    Nil perit unquam.


XIII

    Raffaello, Scuola di Atene

Indicat canens digito severo
alta quae spectent spatiosa strata
orbis, et fontem positum supremis
    dicit in astris;

terra subtilem trahit ast amore
seminis cursu dubio moventis
orbem in aeternum: sapiens scit esse
    alta et in imis.




ALME sol, anno vetere exeunte
luteis laetum foliis nitorem,
frondibus qui das croceis renatam
    nunc modo vitam,

alme sol, tempus breve qui revincis
frigidos imbres madidosque ventos,
alme sol, horam maneas fugacem
    oh precor unam!

Continue