Laudatio Iosephi IJsewijn


Fortasse alicui, cum videt me ad loquendum me comparantem, veniet in memoriam illud Vergilii ‘Excudent alii’. Revera fateor me non esse ad Iosephum IJsewijn laudandum aptissimum: curriculum eius vitae ab aliis melius audietis narratum et eius merita et beneficia alii sine dubio plenius exponent quam unquam me posse spero. Attamen, cum sim et ipse eius alumnus et cum mihi videatur honestum eum Latine et Romane laudari, nonnulla ad eius laudem addere velim. Consilium autem Vergilianum sequar neque calamum sumam ut iterum dicam quae alii commemorabunt uberius neque adferam quae cunctis iam sunt notissima neque iterum eum laudabo fundatorem et fundamentum philologiae humanisticae non tantum Lovanii, sed etiam ubivis in orbe terrarum cultae: excudent alii hanc statuam pulchriorem.

Cum primum IJsewijn viderem, eum me valde terruisse bene memini. Fuit principium anni academici Lovaniensis et nos eramus studiosi ut ita dicam primi anni. Maiores nos quam maxime monuerunt: opinio generalis Iosephum IJsewijn plane ut quid monstri habebat. Dies Iovis illuxit, nos sedebamus omnes in auditorio. Intrat praeceptor, silentium regnat profundum, acus cadens (ut aiunt) auditur. Magnis gradibus auditorium percurrit, nos alloquitur duas per horas de linguis discendis, de auctoribus legendis, de operibus doctis quaerendis, praesertim semel atque iterum de Latino sermone perdiscendo. Exterriti audiebamus, hora sequenti demum reviximus. Haec lectio postea mihi primam ansam praebuit carminis Latini scribendi.

Cum autem paucis post annis eo duce dissertationem meam scriberem eumque saepius convenirem, se praebebat urbanum, lepidum, iucundum. Loquebatur non tantum de mea investigatione, sed etiam de aliis rebus quae ei fuerunt magni momenti, de Latinitate, de litteris Neolatinis in Belgio vetere cultis, et saepe ridebat, iocabatur. Ac semel atque iterum narrabat de Roma urbe sua carissima seque ostendebat Romanum, ut ita dicam, adoptione factum. Ideoque censeo aequum et iustum IJsewijn quoque tamquam civem Romanum laudari.

Dicere solebat Romam unicam in orbe terrarum esse urbem ubi invenirentur monumenta cunctis e temporibus provenientia et quae totam historiam illustrarent. Alia enim maiora oppida quae temporibus antiquis claruerunt, post perierunt et meri pagi evaserunt vel etiam ad nihilum sunt redacta. Roma sola semper aliquid auctoritatis et dignitatis conservabat. Eius sententia Roma non solum vel etiam praesertim erat urbs antiqua, sed pariter oppidum medii aevi et temporum recentiorum. Dolebat IJsewijn quod archaeologi regiones totas et monumenta tardioris aetatis deluerunt fodiendo, et censebat has quoque tardiores partes valoris esse, fortasse etiam plus in eis esse valoris quam in parietibus nudis quorum stili saeculi XVII ornamenta fuissent exuta vel in ipsis meris ruinis. Illi mons Palatinus non tantum collis erat imperatorum, sed etiam cardinalium, et horti Farnesiani eiusdem momenti erant illi ac domus Augustana et Flavia. Bene memini eum dixisse in Foro Romano non unumquemque lapidem esse convertendum. Quibus verbis fortasse paulo apertius alios damnavit qui in ipsis lapidibus convertendis scientiae germen esse positum ducant, at eisdem verbis ostendit se virum esse variorum studiorum et certe non unius tantum libri, ostendit se praeter communem opinionem dicere audere, ostendit denique sibi latiorem sententiam esse et plura spectare. Et revera assentio Romam esse aeternam non aetatis causa, sed constantiae.

Et haec Roma perennis ei fuit tam cara, ut singulis annis eam iterum adiret. Numquam enim neglexit Urbis diei natali adesse: tum, Parilibus, IJsewijn fuit in Capitolio, adfuit Academiae Latinitati Fovendae sessionibus in Aventino, laboravit in bibliotheca Vaticana. Tum Urbem pererrabat ut Romae thesauros hauriret cum artis tum scientiae et litterarum. Tum ambulabat in hortis in Pincio et Palatino et semper admirabatur urbem viridem quae Roma vocatur, et inter pinus recreabatur. Et semel atque iterum eadem monumenta visit, cum eius sententia Romae non tantum tam multa essent videnda, at etiam bis, ter, quater visenda. Quo in modo ipse genius loci factus se in platea Romanum vel Italum praebebat et diligenter habitum iter facientis evitabat non modo securitatis causa sed etiam quia se non sentiebat alienigenam, sed civem spirituali saltem sensu Romanum.

Roma urbs est pinuum et fontium, columnarum et ecclesiarum. Inter ecclesias Romanas duas praecipue hic commemorare velim quae Iosepho IJsewijn certe aliquid momenti fuerint. Prima invenitur a Circo Agonali Domitiani ad septentrionem vergens et dedicabatur olim Beato Augustino auctori celeberrimo, quem evulgabat Erasmus, edebat Vives. Hac in ecclesia statua posita est Sanctae Annae, quam faciendam curavit Ioannes Corycius Luxemburgensis, poetarum maecenas. Carmina huic statuae dedicata et in Corycii horto in Quirinali ab arboribus olim pendentia edebat IJsewijn multo cum labore. Opus eius est magnum paene novissimum et certe ab eo valde amatum in quo elucet optime eius virtus philologica. Elucet etiam inde coniunctio litterarum et artis ei tam cara, nam IJsewijn saepe narrabat de opere philologico copiosius dicens de artibus vel de historia quam optime noverat cuiusque memoriam semper excitare sciebat quam vividissime. Non tantum unius libri, unius disciplinae erat homo, ne unius quidem temporis.

Altera autem ecclesia quae sita est in Caelio vulgo dicitur Santa Maria in Domnica: hanc laudabat pulcherrimam parvarum Romae ecclesiarum. A palato iudica hominem. Intra mente ecclesiam per porticum saeculi artis renascentis, intra ecclesiam et suspice, suspice ad partem remotissimam et vide, vide opus musivum, ubi splendent caerulei, nitent virides, saltant rubri, gaudent flavi, fulgent colores. In medio vides beatam Virginem ab angelis circumdatam et stantem in medio horto paradisi inter flores ubicunque se promittentes. Angelorum tanta est multitudo ut capita solum videantur nimbis coronata. Et beata Virgo te aspicit. Et pax regnat. Si iterum hoc opus musivum viseris, ora pro Iosepho IJsewijn ut hanc pacem inveniat et quietem, ut illuc in hortum paradisi eum deducant angeli. Dixi.

                                        Michael Verweij

Continue


??