Johannes Meursius

I. Meursius, Poemata. Leiden 1602.
Deze bundel bevat zes heldinnenbrieven:
Gebruikte ex.: UBL 693 D 10 : 6 en 693 F 5 : 1; books.google

Continue

IOANNIS MEURSI

POEMATA

In Quibus

IAMBORUM Moralium Libri III.
ELEGIARUM Liber I.
EPISTOLAE Heroidum VI.
EPIGRAMMATUM Liber I.
VARIORUM Farrago.

[Vignet].

LUGDUNI BATAVORUM,
Apud Andream Cloucquium, sub
signo Angeli Coronati.

ANNO M. D. C. II.

Continue

[
p. 135]

EPISTOLARUM

HEROIDUM

Liber Unus.



[p. 136: blanco]
[p. 137]

ARGUMENTUM.

Ceyx Luciferi filius, prodigiis agitatus, Miletum ad oraculum Apollinis contendit, conjugique Alcyoni Aeoli filiae, profectionem dissuadenti, intra duos menses rediturum promisit, quod praestare non potuit, quia nave tempestate fractâ perierit. Illa verò cum desiderio viri gravissimè afficeretur, ille autem praefinito tempore exacto non reverteretur, has ad eum literas scripsit.

ALCYONE CEYCI.

HANC nimium absenti conjux deserta salutem
    Mittit Ceyci, quâ caret ipsa, suo.
Agnoscis quo mens mihi sit turbata furore,
    Mittere quae simulem quo caream ipsa tamen.
(5) Hoc est; quod mitto nihil est, nihil accipe: sic te
    Ludit in officio mens malè sana suo.
Hoc quodcunque tamen nihil est, trahit omnia secum,
    Dum non vana mei signa laboris habet.
Nil metuo cunctis dicar furiata carere
    (10) Mente meâ, opprobrium quà licet aequa feram.
[p. 138]
Dum tibi coniunctam constet tamen omnibus esse,
    Et desiderio sit data caussa tui.
Mens discedentem te quondam nostra secuta est,
    Amentem fidus me tibi fecit amor.
(15) Redde tuos vultus, Ceyx, redde oscula, Ceyx;
    Ceyx, redde mihi quicquid amantis habes:
Reddideris mentem. Ceyx, quid reddere cessas?
    Reddere festina te mihi, meque tibi.
Cum fragili timidus nolles me credere classi,
    (20) Atque tuus pelago me prohiberet amor:
Haec comes adscendit, quodvis jurata periclum
    Spernere, sat chari numine tuta viri.
Haec rapidos potuit fluctus, saevasque procellas,
    Haec potuit glauci temnere sceptra Dei.
(25) Proque suâ dominâ, cum nulla pericla timeret,
    Haec subiit: comes est haec tibi facta viae.
Huc Ceyx, propera Ceyx, tua vela retorque,
    Cura tibi Alcyones si manet ulla tuae.
Ah, quae te nostris rapuit complexibus hora
    (30) Restituat, Ceyx: nunquid abesse iuvat?
Nunc equidem infelix timeo, ah, ignosce timenti:
    Iusta mihi tanti caussa timoris amor.
Ah, timeo ne tu peregrinis ignibus ardens,
    Illicito dederis colla premenda iugo.
(35) Quaeque mihi debes infamis adultera sumat,
    Et mea possideat gaudia turpis amor.
Brachia quâque nefas cervice haerentia fingo,
[p. 139]
    Fixaque in alterius vultibus ora puto.
Aemula dein etiam iustâ benè percita bile,
    (40) Parce meum, clamo, sumere, parce dare.
Mox memet reprimens ipsi mihi iurgia dicto,
    Iamqe nimis tenerâ poenitet esse fide.
Sum tamen; atque utinam non esset caussa reperta,
    Sin tuta, vel sexûs attamen illa tui.
(45) Sic Ariadna sui quieritur periuria Theseî,
    Colchis Iäsoniâ de levitate gemit.
Dii melius. non haec spondent quae verba dedisti,
    Cum dilecta tuo poscerer una thoro.
Te quaero, Ceyx, te unum desidero: nulla
    (50) Nox mihi abit sine te, te sine nulla dies.
Et quamquam spatiis Nereus excludat iniquis,
    Et nostris durus lumina vestra neget;
Nil mihus aspicio, visâque in imagine laetor,
    Et facies speculi fungitur illa vice.
(55) Trans mare velivolum ad complexus brachia mitto,
    Estque mihi Ceyx semper in ore meus.
Mane novo, genitor quoties tuus extulit ignes,
    Lunáque fraternos pallida vitat equos.
Egredior tectis, gressumque ad littora tendo,
    (60) Hei desiderii littora certa mei.
Quoque loco vidi fugientem solvere classem,
    Hoc, inquam, Ceyx excipiendus erit.
Ultima maerenti hîc discedens oscula fixit,
    Et reduci fas est hîc quoque prima dare.
[p. 140]
(65) Observo toto venientes aequore naves,
    Velaque quot video tot reor esse tua.
Ecce, meus, Ceyx, clamo, mea gaudia Ceyx,
    Ille meus votis mille petitus adest.
Et timeo, & superis facio pallentia vota,
    (70) Illaesam portus possit habere ratem.
Iamque paro amplexus, iamque oscula: dextera gestit
    Tam dudum intactam tangere posse manum.
Ah frustrà, siquidem semper mea gaudia fallis
    Improbe, spemque ullâ non sinis esse fide.
(75) Tunc libet infido convitia dicere ponto,
    Et, mea quae voluit ludere vota, rati.
Tunc tempestates Neptuniaque ira timentur,
    Quaeque iacent vasto sparsa pericla mari.
Et subeunt animo mersae tot in aequor puppes,
    (80) Et vereror similis te quoque casus agat.
Nec mihi, quod nostros poterat lenire dolores,
    Demitur Hippotade pallida cura patre.
Qui, simul egressi laxata repatula venti,
    Non interum facilè hos ad sua claustra vocat.
(85) Caerula confundunt, fluctusque ad sidera tollunt,
    Concutiuntque ipsum poenè fragore polum.
Vix fessi solito tandem se carcere condunt,
    Non illis pater, at dat sua frenia labor.
Inde mihi, ô utinam falsâ sub imagine! fingo
    (90) Devictae toties membra perîsse ratis.
Clamo, meus caeco raptatur vortice Ceyx,
[p. 141]
    Atque necaturas pallidus haurit aquas.
Nec prohibet lethum socer Aeolus, aut pater ipse
    Lucifer, ah, tardo quàm malè vecus equo.
(95) Quâque suo quondam populo metuenda tenebat
    Sceptra manu, lacerae fragmina navis habet.
Et natat, & sua nequicquam modò brachia lassat:
    Quodque nequit, mortis vult didicisse metu.
Quod superat vitae supremo in limine mentis,
    (100) Occupat Alcyone, nomen inane tibi.
Quamque vocas, gaudens longè tamen esse remotam,
    In sortem nolles ipse venire tuam.
Alcyone tua cura tibi est, ea sola fatigat
    Vota tua, & facilem non sinit esse necem.
(105) Alcyone tibi in ore jacet, cumque aequoris undis
    Pugnat, &, heu, diro turbine victa cadit.
Alcyonen aestus rapit, & quas spiritus aeger
    Coniugis ingreditur non rediturus aquas.
Quaeque semel perii vestris immortua labris,
    (110) Post mea nunc etiam fata superstes ago.
Ah, cur non licuit communi membra sepulcro
    Condere? cur non est sors mea iuncta tuae!
Nos tamen hoc unum semper speravimus ambo,
    Optantes faciles in pia vota Deos.
(115) Ah, cur non licuit tecum mea vita perire!
    Scilicet ut possem te semel orba mori.
Vita mihi tecum potuisset tangere finem,
    Non posset finem tangere vita suum.
[p. 142]
Quam vellem immenso tecum fluere obruta ponto,
    (120) Quàm vellem aquoreis piscibus esse cibus.
Hei, taedet vitae, certâque occumbere morte
    Non dubitem: vita, ah; tum mihi grata* foret.
In poena mihi vita loco est, quique exit ab ore
    Spiritus, Elysios optat adire locos.
(125) Ostendas Neptune pater quo gurgite Ceyx
    Ille meus periit, protinus ibo comes.
Caerula conscendam, & laetâ ferar obvia puppe,
    Vitreáque intrepido regna subibo pede.
Atque erepta mei quaeram mihi coniugis ossa,
    (130) Si videam in medio fortè natare salo.
Forsitan inveniam, & tumulo claudemus eodem,
    Et fructum pietas est habitura suum.
Quique suâ piscis Ceycem condidit alvo,
    Difficilis precibus non erit ille meis.
(135) Accipiet comitem, & Caeco me viscere merget,
    Quodque videbuntur fata negasse, dabit:
Sic egomet memet, vel tu, vel ferret utérque;
    Tu qui absis, ego quae non patienter amem.
Anxia sic maestos soleo componere soles,
    (140) Et tremulâ magnos voce fatigo Deos.
Crudelis Ceyx quamdiu fugis? improbe, quae nunc
    Immemorem Alcyones te nimis ora tenet?
Iam bis, ter, quater implevit sua cornua Phoebe,
    Nulla tamen reditus spes mihi facta tui.
(145) Attamen (& memini, neque tu meminisse negabis:
[p. 143]
    Téque fides, memorem me benè fecit amor.)
Per patrios, vastum queîs caelum illuminas, ignes
    Binis iurabas mensibus esse redux.
At verò quintus lunae iam volvitur orbis,
    (150) Cumque suò vereror tempore abîsse fidem.
Quae mea culpa tuam potuit subvertere mentem?
    Ceyx, quô tam diu crimine laesus abes?
Ecquid habes meritae quae opprobria dicere possis?
    Num custos thalami sat tibi fida fui?
(155) Aut nunquid digno complexa videbar amore,
    Quo mihi plus certè nemo adamatus erat?
At non haec abitum coniux miseranda paranti,
    Queîs poteras tutò credere, signa dabam.
Cùm stupui haud aliter quàm qui Iovis igne corusco
    (160) Ictus agit vitae nescius ipse suae.
Diriguit gelidus circum praecordia sanguis,
    Buxeus exanimi pallor in ore stetit.
Ter conata loqui fletu prihibente tacebam,
    Nec patuit voci quà graderetur iter.
(165) Amplexusque tuos inter collapsa, supremum
    Semianimis potui vix iterare Vale.
Mox oculis longè fugientia vela sequuta,
    Mittebam aspectum quà via nulla pedi.
Et quia non posses attendere verba loquentis,
    (170) Mille dedi motâ tristia signa manu.
Ecquid adhuc nostri, Ceyx, potes immemor esse?
    Ceyx, pars animae dimitiata meae.
[p. 144]
Ah, utinam nostro cessisses littore numquam,
    Aut peregrinantis pars aliquanta forem.
(175) Quid vetuit tecum sacras accedere sortes?
    Sarcina eram tantae parva futura rati.
Non nunc sollicitus cogar tabescere curis,
    Non magis invisâ tristia morte feram.
Vivo quidem, nec vivo tamen, foedumque cadaver
    (180) Ambulo, vel charis saepe timenda meis.
Evigilo quoties, crudelibus occubo foetis.
    Ah, unum toties posse perire caput?
Nec possim reduci priscos ostendere vultus,
    Et mutata nimis noscere forma vetet.
(185) Atque haec Alcyone non est, non est mea, dicas:
    Maior in Alcyones est decor ore meae.
Sic etiam optato vivam viduata marito,
    Ac mihi tantundem non rediisse foret.
At tu mutasti, tu formae damna dedisti,
    (190) Si qua mihi veniat culpa luenda, tua est.
Sed mirum certè est, nec quisquam credere posset,
    Auctor ut ipse suae nesciat artis opus.
Redde meos vultus, si me vis noscere, Ceyx.
    Cura tibi nostri si sedet ulla thori.
(195) Reddideris, Ceyx; si te modò. reddere, Ceyx.
    Forma mihi sine te posse redire negat.
O redeas, Ceyx, redeas, precor. ecquid amantis
    Verba dabis rapidis diripienda Notis?
O redeas. ecquid crudelis mente sub imâ
[p. 145]
    (200) Aspera non motae semina cautis habes?
Dinumero noctes, quaeque ultima saepe putuntur,
    Hei, quàm me numero decipit illa suo?
Hâc mihi nunc, dico, maerendum est nocte supremâ.
    Sic, ah, sic demens blandior ipsa mihi.
(205) Quamque puto frustrà toties venisse, recedit,
    Cumque meo nimium coniuge lenta venit.
Ah, quoties caelo marcentia lumina tollens,
    Tergeminaeque videns aurea regna Deae.
O Dea, cui, dixi, nocturnus militat aether,
    (210) Totaque non domito quae micat igne cohors:
O placeat celeri cursum transmittere gyro,
    Cras mihi nam Ceyx excipiendus erit.
Sic nulli veniant unquam tibi dîa labores,
    Suppeditetque aeris non manus ulla sonum.
(215) Ah, quoties dixi, felicia currite caelo
    Sidera, cras Ceyx excipiendus erit.
Ille meus Ceyx, Ceyx, mea gaudia Ceyx,
    Ille meus Ceyx excipiendus erit.
Ah, quoties oculo circum spatia aurea lustrans,
    (220) Sedula quaesivi quo socer iret equo.
Inventaque, pater, dixi, mitissime rerum,
    Redde diem, pater ô, te rogo, redde diem.
Ille tuus, meus ille venit, tuus ille propinquat:
    Ille meus Ceyx, ô bone, redde diem.
(225) Sic soleo, eludorque tamen, summóque ab Olympo
    Rident ipsi etiam gaudia vana dii.
[p. 146]
O redeas, quaeso Ceyx, dulcissime Ceyx.
    Quod debes, Ceyx, postulo, quando venis?
Iam dudum, ne quâ non gnava ex parte viderer,
    (230) Laena jacet reduci deproperata tibi.
Et magis ut properes, si quid segnem esse vetabit,
    Tristia praeteritae somnia noctis habe.
Somnia non veros utinam narrantia casus,
    Et quae non unquam visa fuisse velim.
(235) Tempus erat, quo nox exacti conscia regni
    Cedere flammanti iusserat astra polo.
Instabatque equiti genitor rorante flagellis
    Lucifer, Oceano nuntius ire diem.
Cùm tua conspecta est miserae tristissima imago,
    (240) Nulláque, quae tegeret, corpore vestis erat.
Barba madens, madidus crinis cervice fluebat,
    Plurimus inque oculis sed suus humor erat.
Vixque trahens inter tenuem suspiria vocem,
    Forma, ais, Alcyone quid tibi nota mea est?
(245) Quam cernis miseranda tui Ceyxis imago est,
    Exstinctum saevi quem tenet unda maris.
Securè Aegaeo properantem gurgite navem
    Horridus insanis obruit Auster aquis.
Nil socer Hippotades, genitor nil Lucifer, aut nil,
    (250) Hei, pietas misero profuit ulla viro.
Non ars nautarum, tumidique peritia ponti;
    Omnia fortunae succubuere meae.
Nec dubio speres mentem phantasmate ludi,
[p. 147]
    Fata tibi coniux naufragus ipse refert.
(255) Quod superest, vacuo sacrabis nomina busto,
    Et legar in tumulo quo tamen exul ero.
Atque in diversas extendens brachia terras,
    Ter mea clamabis nomina sancta tibi.
Scilicet est aliquid, clamatáque nomina tantùm,
    (260) Sufficit ad tumulos voce ciere suos.
Ociùs his dictis tenues discedis in auras,
    Et tecum sommus. sic mihi cuncta rapis.
Quid me tunc animi, Ceyx, habuisse putabis?
    Poenè michi durâ pectora fracta manu.
(265) Anxia mens vellet diris non credere visis,
    Spes tamen ambiguas nil minus ipsa timet.
Utque reus rigidae trepidans sub fulmine legis
    Vivus adhuc etiam triste cadaver habet.
Sic ego, sic somno cecidi fugiente supina,
    (270) Sic iacui lecto semisepulta meo.
Chare, tuae Alcyones potes amplius immemor esse?
    Si posthac illi iam licet esse tuae.
Sed licet, & fuerit semper tua; vel tua certe
    Si iam non fuerit, non erit ulla. VALE.

Continue

[
p. 148]

ARGUMENTUM.

Theseus devicto ope Ariadnae Minotauro, cum eâ Cretâ discedens, in Naxum insulam est delatus, ubi & somno altissimo oppressam deseruit. Ariadna verò posteà expergefacta, ac perfidiâ Thesei compertâ, prae doloris impotentiâ suspendio vitam finivit, ut nonnulli volunt, quos hîc sequimur. Antequàm tamen manus sibi violentas inferret, hanc ad eum epistolam scripsit, tentatura si fortè animum mutare possit: frustrà, iam enim in amorem Aeglae Panopei filiae inciderat.

ARIADNA THESEO.

En haec littoribus tibi epistola mittitur istis,
    Conscia perfidiae quae mihi facta tuae.
Agnoscis, credo, quae dicam littora, Theseu?
    Orba ubi periuro nunc Ariadna viro est.
(5) Cur posui nomen? cur, quo terra ipsa carere
    Optet, habet gremio littera nostra suo?
[p. 149]
Sic tibi dissimilis laesum mens servat amorem,
    Nec potis est primas destituisse faces.
Nec tam sancta potest oblita exstingere verba,
    (10) Aut etiam spretâ vivere laeta fide.
Si tamen exemplo periuria discere posset,
    Esset ab exemplo perfida facta tuo.
Non potuit. servare fidem sanctissima res est.
    Quantum quis fidei, tantum habet ille Dei.
(15) At cùm virtutum laus detur maxima vobis,
    Nunc spolium vestrae faemina laudis habet.
Hoc mihi vindictae reor, hoc satis esse triumphi;
    Victorem supero quod malè victa meum.
Sic igitur vincis ut vinci rectiùs optes,
    (20) Sorsque tibi melior nostra putanda tuâ est.
Sic pateris meritò, quas nollem, perfide, poenas:
    Et mea laus vellet succubuisse tuae.
Vela refer, sic tu salvo potieris honore;
    Famáque, quae laesa est, vulnera nulla sciet.
(25) Et benè perficies votorum maxima, quorum
    Tu mihi pars longè maxima tanta facis.
Perfide, sic, quam deciperes, tibi digna videbar:
    Et mea simplicitas fraude petenda tuâ?
Sic tibi deceptâ statuisti praemia demens
    (30) Virgine, sic ingens gloria visa fui?
Cur tua mendaci me lusit imagine virtus;
    Et quod non esses cur mihi visus eras?
Cur mea simplicitas, quam vellet nemo cavere,
[p. 150]
    Debuit, hei, fraudis damna cavere tuae?
(35) Ipsa quod haud possem nec te quóque posse putavi,
    Ingenio perii non benè capta meo.
Cur mea me virtus nihil est tutata merentem?
    An quia non timui non quoque digna fui?
At tua iuverunt multùm periuria, Theseu,
    (40) Et scelus ausuro profuit ista tibi.
Perfide, facturum quis te tamen ista putasset;
    Aut mala virtuti tanta subesse tuae?
Forsitan accuser temerè persuasa dedisse
    Aurem, & damnetur credulitatis opus.
(45) Sed quae tam sanctè juranti numina caeli
    Vellet iurato non habuisse fidem?
Blandula quae posset tam rustica spernere verba,
    Aut surdâ tantas rejicere aure preces?
Et flebas, memini, nostrumque negantis amorem
    (50) Ille tuus lacrymis sollicitabat amor.
Quid facerem? tandem descendi in vota rogantis,
    Supplicis & precibus mollia corda dedi.
Victa fui, nec adhuc sortis me poenitet: ô quàm
    Infelix neque te poenituisse velim.
(55) Unde tibi lacrymae simulanti, verbáque prompta;
    Quae me blanditiis fallere docta suis.
Atque utinam miserae mens non tam laeva fuisset,
    Perfidiae poteram noscere signa tuae.
Ipse tuus fletus, qui persuadebat amorem,
    (60) Testis erat mihi quod non adamata forem.
[p. 151]
Et tacite (cur non sensi?) dicebat, amantem
    Si sapis ô dominum nunc, Ariadna, cave.
Non amat, at certè quo fallat fingit amare;
    Et dolus haud vero tectus amore latet.
(65) Non benè conveniunt cum siccis ignibus undae:
    Nescit amor lacrymas, ardet in igne suo.
Non igitur, dices, decepi; iniusta querela est.
    Curnam culpa tibi hîc fingitur esse mea?
Cur fecisse tamen, quod non feci, improba, dicis;
    (70) Siccine simplicitas nil tua frontis habet?
Haec referes, meritamque eludes callide culpam:
    Nec* mihi iusta mei caussa doloris erit.
Esto autem, nil tu peccaveris: omnia dono.
    Victáque do quâvis conditione manum.
(75) Nulla queri liceat de te mihi quamlibet aequa,
    Error téque meus non sinat esse reum.
Attamen hoc ipso, quod non simulanter amavi,
    Digna fui quam tu non simulanter ames.
Digna fui hoc ipso ne sic deserta iacerem.
    (80) Quod mihi visus amor non simulatus erat.
Ecquid amas, Theseu, Theseu, mea gaudia, Theseu,
    Ecquid amas, Theseu, vita salusque mea?
Nunc, quod tu pridem, sed non mentita rogabo;
    Pro vestris nostrae nunc subiêre vices.
(85) Per lacrymas, etsi fictas, suspiria ficta;
    Quae mea fregerunt pectora, perque fidem.
Perque tot amplexus, tot caecae gaudia noctis,
[p. 152]
    Per quae poscenti basia mille dedi.
Per vitam servatam in Daedaleo labyrintho;
    (90) Per vitae, qui te dirigit usque, Deum.
Per quicquid tibi dulce meum fuit, aut erit unquam:
    Per quicquid poterit dulcius esse tibi.
Si nostrum fugisti exploraturus amorem,
    Iam redeas, Theseu, iam tibi certus amor.
(95) Iam redeas, poteris tutò iam credere, Theseu:
    Certa satis, Theseu, iam tibi signa dedi.
Adspicis absentem quàm mens desideret aegra,
    Quaeque brevis tamen est sit mora longa nimis.
Sed neque debebas illo tentare periclo;
    (100) Nostra tibi fuerat nec dubitanda fides.
Nec sic debebas inimicae exponere sorti,
    Grandius opprobrium quae mihi fortè paret.
Scilicet haud ullo se sub custode tuetur
    Forma pudicitiae non benè juncta meae.
(105) Quaeque tibi placuit multis placitura petetur:
    Decipitur citiûs virgine passa virum.
Adde quod huc ipse invitare videberis omnes,
    Dum sic cedenti displicuisse puter.
Irritatae animis nonnullae absente marito,
    (110) Iráque desertum saepiûs ulta thorum est.
Nempe ita Mulciberum in Lemno indignata morantem
    Cypris adulterium turpiter ausa fuit.
Non tamen hoc, Theseu, non hoc Ariadna minatur;
    Certa vel ad manes te praeeunte sequi.
[p. 153]
(115) Non faciam. sed tu infirmo succurre pudori,
    Nulla viri satis est foemina cauta dolo.
Et quid si capiar, (quod dii prius omen in hostes,)
    Esses tu tanti caussa putanda mali.
Continuò fias toti mala fabula vulgo,
    (120) Neglectae opprobrium coniugis usque ferens.
En tibi quo delectem animum solamine vestrâ
    Languentem Theseu non rediture fugâ.
Hei, imprudenti quodnam verbum excidit ore;
    Quàm vereor dicto, ah, omen inesse suum.
(125) Siccine te posthac spes sit mihi nulla videndi?
    Siccine, vae miserae! non rediturus abes?
Ah, timeo nimis, & iam quod nolim anxia credo:
    Quique metus fuerat fit modò certa fides.
Quin etiam nostras delata est fama sub aures,
    (130) Nulla tui Aegidae est cura, Ariadna, super.
Illum autem gravis urit amor Panopeïdos Aeglae,
    Colláque complexu iam peregrina tenet.
Deseror ergo, & sic iubeor deserta perire;
    Et mortis Theseus est mihi caussa meae?
(135) Ille cui vitam servavi in faucibus Orci,
    Ille cui demens gaudia mille dedi?
Ergo servatae debes mihi praemia vitae,
    Esses ut vitae nunc homicida meae?
Inque tuâ inveni vitâ sic perfide mortem,
    (140) Munere prudenter non satis usa meo?
Ah, cur servavi? certè haud servasse fuisset
[p. 154]
    Maioris, Theseu, utilitatis opus.
Tunc poteras plenis defunctus honoribus ire,
    Laesáque non ullâ gloria parte foret.
(145) Nunc occisa omnem perdet tibi faemina laudem,
    Dedecus & quovis maius honore feres.
Quaeque tibi quondam servaverit improbe vitam,
    Mortua dejiciet cuncta trophaea tibi.
Sic superis visum est ut scilicet ulta perirem,
    (150) Utque foret sceleri poena parata tuo.
Aut igitur, Theseu, redeas, & vela reflectas:
    Aut famae expectes ultima fata tuae.

Continue

[
p. 155]

ARGUMENTUM.

Mileto ex filiâ Maeandri liberi nati sunt duo, Biblis, & Caunus. Ex his Biblis cum fratris in amorem incidisset, primò quidem fortiter ei restitit, sed nequicquam. Superante itaque amoris violentiâ, cum compescere pravum adfectum non posset, per litteras significare illi amorem suum decrevit. Ille autem neglexit, quamobrem laqueo haec se suspendit.

BIBLIS CAUNO.

QUAM legis in primâ cerae modò fronte salutem,
    A miserâ, frater Caune, sorore venit.
Cur soror, hei, scripsi, cùm nulla sororia scribam?
    Non haec est votis vox satis apta meis.
(5) Cur, quod detestor, me sum tibi fessa sororem?
    Aut cur dicendus tu mihi frater eras?
Hoc peto, quod nequeat frater donare sorori;
    A’que suo nequeat poscere fratre soror:
Ah, cur fata iisdem voluëre parentibus ortos,
    (10) Aut etiam cur haec nomina mundus habet?
[p. 156]
Quis, precor, imposuit malè grata vocabula primus,
   Quae mihi non unquam nota fuisse velim.
Sic refert igitur quo quis sit sanguine cretus:
    Et quis discrimen constituisse potest?
(15) Quid soror, & frater, nisi sanguinolenta profectò
    Nomina de medio sanguine nata ferunt?
Cur ego non Caunum potius, tu Biblida dicis;
    Non aliis utinam vocibus esset opus.
Bibilidi conveniant, quae non sint apta sorori,
    (20) Et rectè Caunias quae malè frater agat.
Erubui quoties fratrem te Caune vocavi,
    Erubui quoties sum tibi dicta soror.
Ah, quoties nostrum cupiens narrare dolorem,
    Lenta mihi in fratris nomine lingua fuit.
(25) Ah, quoties nostri caussam scitante doloris,
    Mens mihi turbata in voce sororis erat.
Optavi nôsses caussam per signa loquentis;
    Non poteras, quoniam verba sororis erant.
At color hic toto qui pallidus exstat in ore
    (30) Signa tibi crebrò sat manifesta dedit.
Et quae non certâ duxi suspiria caussâ,
    Et fletus formae qui violabat ebur.
Quosque dedi amplexus toties, quaeque oscula fixi:
    Cuncta dabam soror, aut nulla sororis erant.
(35) Haec poterant, frater, nostros aperire dolores:
    Haec, ego quae vellem, cuncta referre tibi.
Omnia nequicquam. nihil, ô, nihil ausa fateri,
[p. 157]
    Omnia, profeci nil quoque, fassa tamen.
Visum igitur tandem est mutas animare tabellas;
    (40) Lingua negat, dixi, quod mihi, cera dabit,
Sed neque in hoc aptae mihi sunt in corpore vires,
    Atque caret nisu littera nostra suo.
Vt trepidae motâ quatiuntur in arbore frondes,
    Omnia concussit sic mihi membra tremor.
(45) Vix animum corpusve rego perculsa timore,
    Cumque suo trepidat corpore dextra levis.
Vix calamus digitos prendentis sustinet ullus,
    Vix veniunt labris verba citata meis.
Verbaque, quae mitto, nolim misisse; nec ausim,
    (50) Ausa tamen; damno quae benè facta velim.
Et pudet, & facio: quod non licet imperor usque,
    Tollit & ingenui iussa pudoris Amor.
Ter calamus, mirum, sceleratis excidit ausis:
    Ter manus impositum iussa refugit opus.
(55) Luctantem & tremulâ castigans voce subinde,
    Non inquam, dominae, quae placuere facis?
Perge, &, quae pudeat praesenti dicere, scribe:
    Erubuit probro littera nulla suo.
Sic aut perficiet felix audacia votum,
    (60) Et spes exigui magna laboris erit.
Aut minus offensae metuentur nubila frontis,
    Scilicet absentem mitiùs ira ferit.
Turpe quidem, sed quis pugnet malè sanus Amori?
    Iussa facit quisquis, non grave crimen habet.
[p. 158]
(65) Auctorem sua damna petunt, laeduntque nocentem;
    Parcit at obsequio poena benigna pio.
Iussit Amor, veniat domino quae poena luenda est,
    Simplicis obsequii laus mihi danda manet.
Ut tamen invitam constet fecisse, rogavi
    (70) Ingratum linguae dextera tentet opus.
Simque vel hoc pacto non digna offendere, totâ
    Si tamen in culpâ quid valet esse meum.
Quin adeò imprimis fecisse innoxia testor:
    Culpam in tam magno crimine jussa ferant.
(75) Sed, ne te longâ verborum ambage fatigem,
    Accipe: at, hei, rursus promere lingua negat.
Accipie, sed quod me jubeat proferre voluntas,
    Cogat Amor, pudor at qui vetet unus obest.
Ut ratis insanâ trepidat iactata procellâ,
    (80) Sic mihi mens variis exagitata modis.
Frater amare mihi. nondum capis? an quia frater
    Apposui? Caunum, iam cape, Biblis amo.
Non soror, aut veluti debet mihi frater amari:
    Egredior, vires tu mihi, Caune, facis
(85) Nulla sorore magis debet te frater amare,
    Plus facio, possit quàm facere ulla soror.
Sic ego, quae tantùm imbellis sum foemina, vinco
    Naturam; vinci tu quoque, Caune, velis.
Tu mihi Natura es, tu plus: te vincere possim.
    (90) Naturam vici ut te quoque, Caune, queam.
Iuppiter in caelo cum diis omne exigat aevum,
[p. 159]
    Invideam caelo nulla ego, nulla Iovi.
Angustus nobis caelumque sit angulus orbis;
    In Cauno caelum se rotat omne mihi.
(95) Caunus habet caelum, Caunus: hanc sola per aulam
    Regnem; non caelum, non ego regna velim.
Ignorem fera tela Iovis, fera fulmina regum;
    In Cauno rex & Iuppiter ipsa mihi.
Caune meus, qui sic humilem me regibus aequas,
    (100) Caune, parem summo qui facis esse Iovi.
Maiorem Iove te, maiorem regibus esse
    Convenit, è terris qui super astra vehis.
Ne te cognoscant, iam victima flebilis Orco
    Immiti caderes icta secure caput.
(105) Subiectas cuperent hi terras, Iuppiter axem;
    Méque iterum cuncti sub sua regna vocent
Hi ponant leges, me fumine terreat ille:
    Atque sub antiquo cogerer ire iugo.
O ne cognoscant. reges, & Iuppiter ille
    (110) Tu sis, Caune, mihi, sim quóque, Caune, tibi.
Sis mihi quidcunque est; ego rex & Iuppiter ille
    Imperio patiar subdita colla tuo.
Tu posthac toto leges dictabis in orbe,
    Caune, geres saevâ fulmia, sceptra, manu.
(115) Iuppiter eiectus, Saturno ut fecerat ipse,
    Errabit profugo per tua regna pede.
Et miser exilii passus mala taedia iusti,
    Membra tuo ponet contumulanda solo.
[p. 160]
In vestro liceat vitam mihi ducere caelo,
    (120) Caune, mihi vitam non ferat ulla dies.
Ambrosiam mihi tu, & manantia nectare dîo
    Pocla dares, solis pocla bibenda diis.
Non mihi perpetuo claudantur lumina somno,
    Luxque mihi ex oculis surgeret una tuis.
(125) O vivam tecum, mi Caune, ô fallere tecum
    Fata utinam liceat tristia, Caune, mihi.
Utque suo damnata pependit ab aethere Iuno,
    Pendeat à collo sarcina nostra tuo.
Hoc optem, si sit pereundum, occumbere letho:
    (130) Supplicio premat hoc me Iovis ira mei.
An refugis frater? frater miserere sororis.
    In miserae frater vota sororis ades.
Hei, cur imprudens malè convenientia pono
    Nomina? sic memorem non amor esse sinit.
(135) Plura fero infelix quàm credas posse puellam,
    Caune, tuus tamen hoc dat mihi robur amor.
Ut quondam impositis succumbens nubibus Atlas.
    Debuit Alcidae poscere fessus opem.
Sic ego: vester amor caelíque sub axe locavit,
    (140) Nec benè sustineo virgo prementis onus.
Saepè procul, dixi, turpis discedite flammae:
    Saepè procul, dixi maesta, facessat amor.
Sunt aliae dignae magis ad sua sceptra venire:
    Apta mihi tanto non benè colla iugo.
(145) Quaesivi effugerem violenta Cupidinis arma:
[p. 161]
    Non licuit, pennis utitur ille Deus.
Quáque fugam ornabam multò pervenerat antè,
    Sic potui nulla tuta latere loco.
Perdere me voluit, sed te sine perdere, Caune,
    (150) Non potuit: tu fer, Caune, benignus opem.
Caune, laborantem propera servare puellam,
    Maximus ille tibi, Caune, triumphus erit.
Submittet pharetram, & saevos puer aliger ignes:
    Accipiet dominum te Cytherea suum.
(155) Ille, cui prono se inclinant vertice divi;
    Illa, cui in superos ius sedet omne Deos.
Atque utinam nasci diverso fata dedissent
    Sanguine, non alio coniuge laeta forem.
Quàm benè, Caune, tuo poteram nurus esse parenti?
    (160) Quàm benè, Caune, meo tu gener esse patri?
Omnia praeter avos essent communia vellem;
    Tu mihi sis iunctus, Caune, ego iuncta tibi,
Factus es ergo mihi frater quò perdere posses?
    Omnia debueras qui dare, cuncta rapis!
(165) Si igitur Natura dedit communia nobis
    Omnia, ut in medio sanguine nulla forent?
At quoque quae normam potuit fregisse decori,
    Vincula dissolvat sanguinis illa mihi.
Non mihi sit frater qui in viscera condidit ensem;
    (170) Non soror exstiterim cui grave vulnus alo.
Nemo quod audebit venturis credere seclis,
    Esse quid hoc nullâ cum ratione juvat?
[p. 162]
Non ego te fratris, non tu me voce sororis,
    Non soror, aut frater, Caune, vocare potes.
(175) Convenient aliis haec nomina rectius, in quîs
    Plus fratris, vel plus, Caune, sororis erit.
Nos autem totis longè disiungimur astris:
    Sunt tua nulla mihi, sunt mea nulla tibi:
Caune juva, precor, & moriturae ferto puellae
    (180) Promptus opem, facilem porrige, Caune, manum.
Caune juva, nullâ poteris pallescere culpâ;
    Nil erit in toto crimine, Caune, tuum:
Si peccas, nostro certè discrimine peccas:
    Te pietas claro nomine ad astra feret.
(185) Non ut ames posco, sed me patiaris amare:
    Sufficit haec votis gratia facta meis.
Aut etiam satia nostros invitus amores,
    Biblidi dum liceat te modò, Caune, frui.
Non nimis haec teneros audacia dederet annos:
    (190) Caeca mihi est aetas, est quoque caecus amor.
Nullaque commoti mihi iudicis ira timetur;
    Longaevi metuant tristia iura senes.
Ipsa quidem pro me caussam Venus aurea dicet,
    Poena patrocinio non erit ulla deae.
(195) Praetereà sequimur summorum exempla deorum;
    An scelus est ipsi ad quò praeiêre dii?
Oceano soror est & coniux vitrea Tethys.
    Est Rhea Saturno, Iuno marita Iovi.
Cypria Mulcibero tenerorum mater Amorum,
[p. 163]
    (200) Bellona horribili qui gerit arma Deo:
Nec tamen aut facinus damnatum est iudice coelo;
    Aut aliquam thalami sustinuere notam.
Et meritò: namque unde sibi sperabit amorem
    Rectiùs, à charo quàm pia fratre soror?
(205) Et meritò: fidum nam quae praestabit amorem,
    Impia si fratrem nescit amare soror?
Non toties hominum turbent connubia rixae,
    Iuncta soror fratri si foret usque suo.
Sanguinis hîc insunt, insunt ibi vincula iuris:
    (210) Ius sed in amplexu sanguinis omne jacet.
Cogitur affectus illîs, hîc nascitur ultrò:
    Integer imperio non benè sugit amor.
Ah, quoties mediâ noctis resupina quiete,
    Caune, latus videor conseruisse tuo?
(215) Et saepè erubui, ceu crimine noxia vero;
    Erubuisse iterum mox ita saepè velim.
Visaque non vellem, mens anixa laeditur illis:
    Et mihi, quem cupiam perdere, crescit amor.
Mox iterum laetor, visâque in imagina plaudens
    (220) Exilio, eventum ceu mihi certa ferat.
Ah, quoties nimium celeres accedere soles,
    Et vacuum Aurorae questa cubile fui?
Ah, quoties pleno fudit mihi gaudia cornu
    Luna, ferens fratrem, sed sine fratre, mihi?
(225) Saepius &, Phoebus quae noluit, omnia Phoebe
    Concessit, nostris auxiliata malis.
[p. 164]
Pugnavit fratri pro me soror, atque coëgit
    Tradere constrictas in sua vincla manus.
Fallor? an omen inest? & nos te, Caune, fruemur?
    (230) Et dominae servus, Caune, sororis eris?
O veniant simili multae sub imagine noctes:
    Sic ego vel sortem quamlibet aequa feram.
O mihi perpetuae veniant longo ordine noctes,
    Lux nimis est votis invidiosa meis.
(235) Te fruar ô utinam, possim benè luce carere:
    Et lucem in mediâ tu mihi nocte dares.
Damna ego nulla feram, suppleveris omnia solus:
    Unica votorum tu mihi meta jaces.
Fallor? an omen abest? nec adhuc te, Caune, fruemur?
    (240) Nec desiderio terminus ullus erit?
Caune, precor, miserere mei, miserere rogantis:
    Si non immitis pectora tigris habes.
Caune iuva, pereo, lento consumor in igne:
    Saevitiâ dicar, Caune, perempta tuâ.
(245) Caune iuva, potes esse minus crudelis amanti:
    Caune metus sceleris cur tibi vanus obest?
Quàm benè fraterno circundabo brachia collo;
    Oscula complexo quàm benè multa feram?
Quàm benè, cùm libeat, pariter secreta loquemur?
    (250) Quàm benè, cùm libeat, verba futura palàm?
Frater amat meritò, dicet, quiqunque videbit:
    Quiquid erit culpae sanguinis umbra teget.
Quàm benè Biblin amat frater pius; inde sororem
[p. 165]
    Discet ab exemplo frater amare tuo.
(255) Quam benè Biblis amat fratrem soror; hinc quoque fratrem
    Quae soror, exempo discet amore meo.
Evenient magnae sic nobis praemia famae:
    Et pia posteritas vix habitura fidem est.
Et pater haec natis, charisque nepotibus aevo
    (260) Fractus in exemplum commemorabit avus.
Et teneris nutrix semper narrabit alumnis,
    Dicens, sic soror, & tu quoque frater ama.
Tu quoque frater ama, & quae mox exempla daturus,
    Iam statue in miserâ Biblide, tempus erit.
(265) Nescio quae mihi scaeva animus praesagia dictat;
    Elapsi calami sum modò facta memor.
Omen habet, lectâ neque littera parte placebit:
    Cùm calamo exciderit pes quoque tota suo.
Et mihi nunc illud, nunc istud pallida fingo:
    (270) Haec, dico, sortis tam mala caussa meae est.
Vulneris indicium nimis, ah, temeraria feci:
    Haec tacito fuerat corde premenda mihi.
Cur etiam mutis commisi verba tabellis?
    Debueram praesens rectiùs ipsa loqui.
(275) Aspiceret flentem, & lacrymas miseratus amantis,
    Commoto placidus pectore ferret opem.
Irruerem collo, vultuque adfixa negantis
    Mollirem assiduâ pectora dura prece.
Forsitan & famuli quaedam sit culpa ferentis,
    (280) Tempora qui dandis non satis apta leget.
[p. 166]
Haec mihi, Caune, utinam tam vana! pericula fingo
    Quae mihi tu, cupias, tollere, Caune, potes.
Quae mihi tu tolles, aut me tibi. delige Caune.
    Ius mihi tu vitae, Caune, necisque tenes.
(285) Si servas, novus ecce Deus narraberis orbi:
    Namque, homini vitam restituisse, Dei est.
Si perdis verò, offensam servabo sub imis
    Manibus, & Stygias exstimulabo Deas.
Quin etiam è tristi dicet convitia busto
    (290) Littera vix ullo deperitura die.
Tuta fides nusquam est, mortalia disce viator:
    Hîc iacet à saevo fratre perempta soror.

Caune deum malim: sed tu quoque rectius optes
    Esse deus; pietas hoc dabit una tibi.

Continue

[
p. 167]

ARGUMENTUM.

Cepalus cùm in monte Hymetto venaretur, ab Aurorâ ob formae elegantiam raptus est: quem ut comperit dea Procridis coniugis amore implcitum à se velle divertere, fecit ut mutatâ specie remissus Athenas contenderet, & mueribus eius pudicitiam tentaret, quod fecit, & expugnavit: Procris autem ubi comperit à marito Cephalo se esse deceptam, prae iracundiâ conspectum eius dedignata in silvas abiit, ibique has literas scripsit, in quibus perfidiam, & flagitium admissum illi exprobraret.

PROCRIS CEPHALO.

EN tibi quae, Cephale, è silvis lustrisque ferarum
    Tristis ab eiectâ coniuge cera datur.
E silvis, quas sum magis esse experta benignas,
    Quàm mihi vel thalami saeve fuere tui.
[p. 168]
(5) Nomina non posui mea, quae cognosecere nolis;
    Et cavi indigno ne tibi juncta forem.
Nil minus & quae sim, & quid feceris improbe nôsti,
    Impia si memorem mens tamen esse sinit.
Quin etiam quod sum coniux tibi scripta, putabis
    (10) Opprobrium sceleris, non titulum esse thori.
Sed tua cur posui? debebam omittere certè
    Nulláque qui ferres nomina dignus eras.
Scribere quae nollem sors non satis aequa coëgit,
    Impletur tardâ vix benè cera manu.
(15) Atque utinam nequeam, vel ne tibi scribere saltem,
    Aut ex desertis cogerer ipsa locis:
Coniugis è silvis nec coniugis ergo tabellas
    Coniux nec coniux tu scelerate leges?
E silvis, inquam, coniux ubi coniugis exul
    (20) Sustinet exilii taedia lenta sui?
Mentiris saevus titulum malè coniugis hostis,
    Foedus amicitiae vulnera dira facit.
Non benè conveniunt bona nomina coniugis hosti,
    Nomina non hostis sunt satis apta viro.
(25) Altera sustineas cùm non benè, proxima praestas:
    Proxima debebas, altera nulla forent.
Nunc me vir laedis, thalamique es nomine tutus,
    Et spem castigas perfidiose meam.
Quid querar infelix, aut quò suspiria vertam?
    (30) Saeva manu jubeor vulnera ferre viri.
Quoque magis doleam facit impia coniugis ira.
[p. 169]
    Plus mihi plus coniux vulneris hoste facit.
Haec quis vera mihi venienti credat in aevo;
    Aut, quam res superet, possit habere fidem?
(35) Scilicet hoc addis sorti crudelis iniquae,
    Audeat ut nemo credere facta tamen.
Sic quamvis scelere ante alios immanior omnes,
    Iusta feres sceleris praemia nulla tui.
Sed tamen & placet hoc, iustaeque satisfacit irae:
    (40) Hoc mihi vindicta est accipienda modo.
Quaeque negata via est, quò non etiam ire liberet,
    Inferet audacem littera nostra pedem.
Mille tibi quae pro domina convitia dicat:
    Hei mihi, quod poenae non satis illa ferunt.
(45) Sed quoque sufficient animo, placabimur istis:
    Coniugis opprobrio maxima poena venit.
Ah, cur me miseram genitor tibi iunxit Erechtheus?
    Cur mihi coniugium fata dedêre tuum?
Coniugium aversus quod fastidivit Olympus;
    (50) Pronuba non Iuno, non Hymenaeus erat.
Funereas tenuêre faces & Erinnyes atrae,
    Et gemuit thalami in culmine bubo sedens.
Et mihi quos sequerer gemitus rauco edidit ore;
    Et mihi tristitiae praescia signa dedit.
(55) Caelum incusabam, magnóque sepulta dolore
    Tristia deflebam damna ferente Deo.
Et nunc ille meus, dicebam, poscitur astris.
    Scara Iovi puero pro Phryge pôcla dabit.
[p. 170]
Praetulit aut Ceres alma sui Iasionis amori,
    (60) Aut fortè amplexus Endymionis habet.
Aut dignata illum est Cytherea Cupidinis armis.
    Dignaque quidem tanto numine forma fuit.
Omnia sic timui, quia caussa timoris ubique
    Iusta mihi, & nôram facta fuisse diis.
(65) Invida caelitibus vivebam, accensa dolore,
    Sed mea solabar fata in honore tuo.
Iamque tuâ levius caussâ mea damna ferebam:
    Hoc etiam, ut vellem ferre, iubebat amor.
Et bona spondebam per te mihi gaudia demens,
    (70) Et per te faciles in mea vota Deos.
Et quicunque mihi Cephalum deus abstulit, illi,
    Aiebam, nostrae curáque sortis erit.
Improbe sed visum est tibi spes eludere nostras,
    Nulláque pro rapto caussa timoris erat.
(75) Ignoscat coelum, neque quae convitia fecit
    Sentiat ultorem lingua maligna suum.
Impietatis opus summâ pietate tueri
    Fas mihi sit; chari coniugis ussit amor.
Sed piget, & iam quas merui non deprecor iras:
    (80) Obruat hoc saevo Iuppiter igne caput.
Impia quae numen pro te scelerare deorum
    Non timui; crimen tu scelerate facis.
Me feriat rutilo qui volvitur ignis in axe:
    Poena mihi certè quaelibet apta venit.
(95) Quin etiam omne genus poenarum misceat aether;
[p. 171]
    Par nondum sceleri poena futura meo est.
Exsupero, patiarque minus: non Tartara caeca,
    Non mihi supplicii sat Rhadamantus habet.
Adde quod & meritis se iunget prompta voluntas;
    (100) Dignáque quae patiar omnia, laeta feram.
Cuncta libens, animóque nihil trepidante subibo;
    Mens tantum meriti conscia robur habet.
Tantum animus iustâ laesus qui exaestuat irâ,
    Supplicii certè non timet omne genus.
(105) Et mea vindictam de te mihi poena datura est;
    Et quicquid patiar muneris instar erit.
Huc properate necem summo si numina caelo
    Degitis, experiar vestra quid ira queat.
Ergo viri posthac audebis credere amori,
    (110) Si sapit, exemplo faemina nulla meo.
Nulláque cum fido solatia coniuge quaeret,
    Candida sperabit tempora nulla sibi.
Quamlibet & sanctè flammantem iuret Olympum,
    Advocet & testes in sua verba Deos.
(115) Quamque volet, tutô nequeat quia, cerdere nolet:
    Omnibus est uno in te violata fides.
Perfide sic ergo es nostras ingressus in aedes,
    Ut pessum nomen coniugis omne dares?
Cur autem coniux non sat tibi casta videbar;
    (120) Laesa pudicitia est quo tibi visa modo?
Scilicet iniecit tantum tibi forma timorem
    Nostra, fuitque aetas fraudibus apta capi.
[p. 172]
Credere adulterium facies annique iubebant:
    Moribus haec igitur plus valuêre meis?
(125) Et tamen ipsa domus domino nimis auxia rapto,
    Signa sub adventum sat tibi casta dabat.
Quocumque adspiceres impleverat omnia luctus,
    Ut solet in domini funere maesta sui.
Nec facilis verò mecum data copia fandi est,
    (130) Vix aditum structi mille dedere doli.
Cumque tibi conspecta fui resupina cubili,
    Aptus adulterio non mihi vultus erat.
Non aliter Cytherea suum deflevit Adonim
    Quem ferus indomito dente necârat aper.
(135) Omnia quae diris poterant avertere coeptis,
    Exitio fuerat mens nisi certa meo.
Ingrederis, miseramque nimis solaris, & aurem
    His tibi principiis conciliata dedi.
Utque tuis deinceps via fraudibus amplior esset,
    (140) Leniter alloquio mens mihi capta tuo est.
Progrederis, finemque premis, iamque ultima poscis
    Turpiter, atque audes, sollicitare fidem.
Quàm tunc pugnavi votis contraria vestris,
    Immensae damnans impietatis opus.
(145) Et quoties uni, dixi, mea gaudia servo:
    Quid frustrà tentas? unius uxor ero.
Attamen haud cessas, precibus quoque munera iungis,
    Qualia caelicola saepe dedere dii.
Victa fui tandem, sed quis mirabitur illud?
[p. 173]
    (150) Mens aberat saevo fracta dolore mihi.
Et mea simplicitas tam magnis fraudibus impar,
    Muneribus cedidit non benè victa tuis.
Hei pudet, at toto nihil est in crimine nostrum:
    Solus & opprobrium crimini omne feres.
(155) Ulta satis pereo; satis haec mihi poena, quod olim
    Perdita narrabor faemina fraude viri.

Continue

[
p. 174]

ARGUMENTUM.

Myrrha Cinyrae filia patris amore accensa, cùm spes potiendi nulla esset, suspendio liberare sese conatur, sed nutrix audito strepitu in conclave virginis irrumpens caepta prohibet, cognitâque caussâ commiserata pollicetur operam. Itaque solemni Cereris festo, matre operante, noctu eam ad patrem deducit: ille verò tertiâ nocte videndae cognoscendaeque amasiae cupidus, lumen inferri iubet. At cùm filiam esse cognovisset, stricto ense eam insequitur, profugientem in insulam, ubi & misericordiâ Veneris post partum in eiusdem nominis arborem est mutata. Ante tamen quam mutaretur, hanc epistolam patri, animum eius tentatura scripsit.

MYRRHA CINYRAE.

ERGO tuos oculos nostrae violare tabellae,
    Et sacrum audebunt sollicitare thorum?
Nec satis est peccasse semel, peccabimur ultrà;
    Atque scelus certum nescit habere modum?
[p. 175]
(5) Tentandum est; Fortuna dabit fortasse roganti,
    Quod mihi iura negant. haec via sola patet.
Stultum est amissi iam damna timere pudoris,
    Et benè velantur facta priora novis.
In dubio est animus quo te benè nomine dicam,
    (10) Cumque ego perdiderim, quod mihi nomen erit?
Anne parens dicam? sed fecisti esse parentem.
    Filia? sed coniux filia facta tibi est.
An pater, & coniux? quo verò proloquar ore?
    Nomina conveniunt non ea iuncta simul.
(15) Qui pater est, illi non nomina coniugis aptem?
    Et coniux etiam non pater esse potest.
Neutrum & utrumque mihi es, sed nec iungetur utrumque
    Si neutrum dicam, quod tibi nomen erit?
Sunt antiqua patris, multis, quae tradita ab annis,
    (20) Nomina; coniugii sunt modò nata mihi.
Coniugis imposuit tibi sors, Natura parentis:
    Praeteritis dicam coniugis ergo patrem.
Coniugis & quanquam plus forsan nomina possent,
    Hoc tamen in casu defugienda reor.
(25) Blanditias illic aptas fortassis haberem,
    Et tua mollescat lusibus ira meis.
Sed quò blanditiae, quas plena opprobria frangunt:
    Testes fortunae quas habitura meae?
Quid, miseram quae me fecerunt, nomina ponam?
    (30) Quas semel evasit naufragus horret aquas.
Cùm verò offensae meritam nunc deprecer iram,
[p. 176]
    Offensae certè caussa tacenda mihi est.
Cumque suâ periisse velim male nomina caussâ,
    Non irae tibi sit, non mihi caussa precis.
(35) Filia peccavi, non coniux. filia dicam
    Filia pacatum sentiat esse patrem.
Filia peccavi, male filia, filia dico:
    Peccato at supplex filia facta suo est.
Quod si delicti gravitas vetat esse benignum,
    (40) Iura mihi faciant sanguinis esse tamen.
Non minus esse quidem offensae tibi diebuit usquam;
    Verùm nec veniae spes mihi prompta magis.
Filia si patrem quadoque offenderit, illi
    Parva sat in magno crimine poena facit.
(45) Peccavi, fateor, peccato obnoxia magno:
    Peccato at veniet laus tibi magna meo.
Da veniam, lapsumque dolenti ignosce benignus;
    Poena gravis* satis est criminis ipse dolor.
Inspicias autem, iustóque examine crimen
    (50) Perpendas, veniam protinus ipse dabis.
Quid, precor, admissum est? adamavi filia patrem.
    Filia non igitur debet amare patrem?
Filia dilexi, sed non ut filia, patrem,
    Filia sed voluit coniugis esse loco.
(55) Filia nulla suum potis est sat amare parentem,
    Nec natam votis sufficit esse meis.
Ulteriùs pergo, quoque exstimulabor amore,
    Dicebam infelix, nulla negata via est.
[p. 177]
Sunt in amore gradus, succumbit filia matri:
    (60) Quamque velis palmam victa tulisse nequit.
Invidi, sed & haec pietas est, aemula laudem:
    Et magno optavi par in amore forem.
An scelus hic amor est igitur, poenamque meretur;
    Atque mihi pietas criminis instar erit?
(65) Ergo suprema mihi votorum meta negatur,
    Nec tutum patet ad culmen amoris iter?
Nulla quidem caelo subducta cacumina gressum
    Admittunt facilem culmine tuta suo.
Si quis at exsuperet vestigia fixa tuetur,
    (70) Gaudiaque exacti plena laboris habet.
Ascendi, & magno superavi culmina nisu;
    A patre dejicior non sat amata meo.
Haec igitur nostri sunt praemia iusta laboris,
    Atque odium in summo cogor amore pati?
(75) Filia non essem, plus quàm tibi filia certè
    Esse queam. ô voti terminus ille mei est.
Esse minus cogor, quia sum. mihi filia posthâc
    Expers ullius nomen amoris erit.
Sanguis & officium cùm poscat ab omnibus, una
    (80) Dicar ab officio libera facta meo.
Ah cur non vitae caelo mihi fata sub isto
    Ordia donârunt, quod mea vota ferat.
Turpia Barbaricae facimus convitia genti,
    Ulláque vix hominum nomina ferre damus.
(85) Attamen & patrem plus filia diligit illîc,
[p. 178]
    Et minor obsequio nostra puellae pio est.
Et pietas illîc summa est quod crimen habemus,
    Et iustae facinus praemia laudis habet.
Quaeque soror fratri fuerat, sit mater eidem;
    (90) Atque pius nati nomina frater amat.
Nec matris quaequam pellex. nec adultera patris
    Dicta per opprobrium turpiter ulla fuit.
Sed pietas surgit duplicato maior amore,
    Et gemina obsequium caussa fidele iubet.
(95) Et meritò; nam quid certè sunt nata paterque?
    Nomina Naturae cognita nemo putet.
Sanguinis indicium, quod mitior horreat omnis,
    Et lex in poenas ingeniosa dedit.
Et cur iura vetant, postquam Natura remittit;
    (100) Siccine Naturam iura superba regunt?
Ipsi exempla dii praebent, & laudat Olympus,
    Nec benè Naturae ius ibi damnet opus.
Ecce Tonans natus Cereri est, & nata Tonanti
    Lurida Persephone regna Acherontis habens.
(105) Et nato est mater coniux, & facta parenti
    Filia, nec probro qui daret ullus erat.
Nomina nimirum complectitur omnia coniux,
    Sceptráque ibi pleno numine gestat Amor.
Tota quidem lato praesens oriente juventus
    (110) Certatim thalamos optet habere meos,
Certatim & sese tali putet esse beatam,
    Nec minùs ipsa etiam fortè beata forem.
[p. 179]
Sed quia, supremae spectans praeconia laudis,
    Esse minor fido nulli in amore velim.
(115) Et mihi sit genitor conjux, ego nata marito:
    Vincula constringunt haec geminata magis.
Ergo ut me tetricis etiam benè legibus aptem,
    Victa maritali turpiter igne ferar?
Damnaque quae cunctis iustae mortalibus arcent,
    (120) Damna mihi longè maxima ponte dabunt?
Ergóne dum sancto nullis in amore secunda
    Esse velim, mihi vir nullus amandus erit?
Ergóne dum gressu propero ad fastigia laudum,
    Continget primo non mihi stare gradu?
(125) Felicem dico toties te conjuge matrem,
    Percitáque invidiâ non tamen esse velim.
Laetor, & invideo: quis credat vera loquenti?
    Utraque in utroque est caussa parente mihi.
Et laetor, tenerè quoniam mihi mater amatur;
    (130) Invidiaeque mihi est caussa paternus amor.
Gratulor & matri satis officiosa maritum,
    Ille tamen posset non pater esse velim.
Sic spes blanda mihi longos soletur amores,
    Et tandem votis sim fruitura meis.
(135) Quique futurus erat fracti illi terminus aevi,
    Iste daret plenâ gaudia nostra manu.
Nunc nullus votis finis sperabitur istis,
    Nulláque tam magni meta laboris erit.
Utque gravi saxo nigra Taenara Sisyphon urgent,
[p. 180]
    (140) Sic ego sub saxo non leviore premor.
Hei mihi, cur natam Cinyrae me fata dederunt,
    Aut infelici cur pater ille mihi est?
Cur non, cùm placidâ peterem solatia morte,
    Corporis elisâ fauce pependit onus?
(145) Cur mihi conatus fregit malè sedula nutrix;
    Cur non mandatum zona peregit opus?
Vita quidem certè quod non velit, atra dedisset
    Mors mihi; quaesita est inde, negata tamen.
Promisit finem nutrix miserata dolores,
    (150) Dum leto instantem vult revocare pedem.
Implevitque fidem, quantum res tanta ferebat;
    Sed mihi principium vix tamen ipsa dedit.
Concubitus inter primos, atque oscula prima,
    Finem concipiens spes violata mea est.
(155) Scilicet hoc miserae, caecis cùm freta tenebris
    Ausa fui in thalamos turpiter ire tuos,
Praescius infausto praedixit carmine bubo,
    Et sensi offenso non bona signa pede.
Quóque magis doleam, subii tibi nata cubile:
    (160) Nec potui castum nata referre pedem.
Facta tibi coniux sum turpiter, inque parentis
    Strata loco, feci nata parentis opus.
Nec coniux, néque nata tamen. quo nomine dicar?
    Amisi quicquid nominis ante tuli.
(165) Amisi memet, nec, quò circumferar, usquam
    Invenio, tanti caussa mihi ipsa mali.
[p. 181]
Praetereà infelix uterus quem sustinet infans,
    Non illi genitor, non quoque mater erit.
Tene patrem dicat? sed avum quis nesciet esse?
    (170) Me matrem? nato sum soror ipsa meo.
Et patrem quoties, te dixerit esse scelestum
    Impius, opprobrium nomina sancta ferent.
Et quoties matrem, turpes damnabit amores,
    Victáque sub nato iudice mater ero.
(175) Appellabit avum? nolint hoc nomina patris:
    Sic patrem, sic te nemo vocabit avum.
Me dicet, matris non audens voce, sororis?
    Sed mihi grata magis nomina mater habet.
Sed quaecunque tamen dicet, malè nomina dicet:
    (180) Opprobrium scelerisque impius usque dabit.
Impius, at nullo laesurus crimine famam:
    Impius, at sceleris nos quóque caussa sumus.
Commoveant haec te, ut positâ mihi lenior irâ
    Sis coniux; neque iam nomina patris amo.
(185) Nomina iam patris non covenientia damno,
    Et coniux, quod sum nunc tibi facta, ferar.
Nomina non ultrà quicquam mihi sanguinis obsunt,
    Nomina coniugii nulla pudenda mihi.
Obvia nam pridem comitante Cupidine Cypris,
    (190) Fecit ne, posito sanguine, nata forem.
Utque subinde hominum commutant numina formas,
    Quasque libet donant, sic mihit sancta venus:
Quicquid erat patris Cinyra tibi, sustulit omne:
[p. 182]
    Quicquid erat natae sustulit omne mihi.
(195) Quid refugis Cinyra retrò vestigia torquens?
    Non mihi iam pater es, non ego nata tibi.
Libera complexo posthâc tibi basia figam,
    Et nullum noster crimen habebit amor.
Participem nullo admittet cùm crimine lectus,
    (200) Sanctáque coniugii pignora utrique dabit.
Per quae te, Paphiaeque oro per nomina supplex;
    Pondera perque uterus quae tua noster habet.
Da mihi quod Venus alma iubet, non pectora rectè
    Caelicolûm donis aemula nemo gerit.
(205) Da mihi quod Venus alma dedit, tua postulo nulla.
    Sunt mea quae posco, Cypride dante tuli.
Quàm vereor ne mox à te Venus exigat ipsa,
    Et tua castiget furta severus Amor.
En Cinyra, fidae moneo te coniugis Amor.
    (210) Antè mihi coniux quam tamen esse velit.
Esse velis, aevum Cinyra tibi diva habebit:
    Esse neges, iam te tristia fata manent.

Continue

[
p. 183]

ARGUMENTUM.

Minos, Iovis & Europae filius, cum vindicare Androgei filii caedem vellet, Megaram, quâ in urbe regni sedem Nisus fixerat, obsedit. Scylla, Nisi filia, saepe maenia urbis ascendens, animi oblectandi caussâ, propter lapidem vocalem, qui ob depositam ibi ab Apolline aliquando lyram, suavem sonum edebat, ut animadvertit in castris Minoem cultu regali splendidè ornatum, formâ capta in amorem eius incidit, cuius cùm potiendi nulla spes esset, ut mutuum amorem impetret, promittit ei litteris scriptis victoriam, desecto traditoque purpureo patris crine quo fata patriae continebantur. Sed Minos proditionem accepit, proditricem verò deseruit.

SCYLLA MINOI.

HANC Scylla obsessâ Minoi ex urbe salutem
    Mittit, & optet amans addere posse, suo.
Hei, cur non licet hoc, tua cum sit? nempe decebat
    Esse suum, cùm se dixerit esse tuam.
[p. 184]
(5) Non benè, si tentes, disiungi haec nomina possunt:
    Alterutrum si quis tollat, utrumque perit.
Non tamen accuso, neque nostri es certus amoris:
    Atque vices forsan cognitus ille ferat.
Ingredienda via est maestae quae conscia mentis
    (10) Nostra tibi referat vestráque vota mihi:
Littora dum latè Minos Lelegeïa vastas
    Ense fero, Scyllae pectora vastat Amor.
Urbi mortalis tu pugnas, maximus ille
    Arma deus tenerâ in virgine saeva gerit.
(15) Excitat Androgei te debita manibus ira,
    Iustáque damnatum caussa tuetur opus.
Nulla illi offensa est, nisi si quam sumpserit ipse:
    Esse deo imbelli in virgine nulla potest.
Et te laus manet, & clarus cùm laude triumphus:
    (20) Illi cum nullâ laude triumphus erit.
Si non hoc illi fortasse merebitur unum,
    Sub iuga quod domitam iusserit ire tuâ.
Et meriti certè hoc magni juvat instar habere,
    Omnis in hoc uno cardine vertit honos.
(25) Sed cape iam nostri cunabula prima laboris,
    Et miti, ut debes, omnia mente lege.
Regia sublimi se tollit in aethera turris
    Vertice, spes urbis magna decusque meae.
Plurima vicinis vocalia maenibus haerent
    (30) Saxa, lyram hîc posuit pulcer Apollo suam.
Impressitque notam, quò postera nosceret aetas,
[p. 185]
    Et dedit acceptos saxa referre sonos.
Saepe illuc laetâ consueta ascendere pace,
    Ferret ut excussus gaudia plena lapis.
(35) Hei mihi, cur tenui vix pacem murmure dico,
    Aurea quâ mundus secula dante capit?
Maxima tristitiae mihi pax cur aurea caussa est,
    Nomina cur animo sunt ea nota meo?
Scilicet illa foret, constarent gaudia nostra:
    (40) Illa fuit quia, nunc ista fuere mihi.
Bella vehis, Minos, & patria concutis armis
    Littora, grassatur militis ira tui.
Bella probo tamen, (at quàm tu non hostis amanti
    Esses optarem.) te mihi bella dabunt.
(45) Tu mihi plus multò es, Minos, invisáque pacis
    Tu mihi, tu Minos, nomina grata facis.
Pristina pax nostris placidè ut dominetur in arvis,
    Non possim laetâ te sine pace frui.
Intima crudeli flagrarent viscera bello,
    (50) Tu pacem mihi per tristia bella dabis.
Ecce ut in hoc casu tot se contraria iungant;
    Et veniant quae tu posse venire neges.
Quis deus ah priscam non aequo lumine sortem
    Vidit, & in luctum gaudia nostra dedit?
(55) Pristina ubi afflictae quaero solatia mentis,
    Edita tristitiae caussa repentè fuit.
Nam te conspecto saevos hausi ossibus ignes,
    Méque tuus mea per lumina cepit amor.
[p. 186]
Sic mihi qui patriae communi nomine terrae
    (60) Hostis in extremi debuit esse loco.
Plus mihi quàm genitor, plùs quam communis amatur
    Patria, & affectus possidet ille meos.
Turpiter occultâ peredit mea viscera flammâ,
    Quemque parat patriae me prius igne terit.
(65) Crimen in hoc illum iuvitque Cupidinis arcus,
    Vexit & in venas missa sagitta deum.
Tu mihi, tu Minos deus ille es, tu mihi numen,
    Omnia tu coeli fulmina solus habes.
Es mihi tu quodcunque polus vehit axe deorum,
    (70) Tu me ut ames timeam non ego tela Iovis.
Sed cùm caelestis venerer te numinis instar,
    Fac venias votis mitior ipse meis.
Quasque preces facio supplex, lacrymasque profundo,
    Mente legas placidâ, mens decet ista deum.
(75) Scilicet humanis offensa erroribus iras
    Condonant precibus numina laesa suas.
Te tamen haud laesi, nisi si quid laedit amando
    Integer & plenus simplicitatis amor.
Si tamen hic aliquod fortassis crimen habebit,
    (80) Res agitur patriae, non tua, damner ibi.
Officium tibi sit quo patria laesa putetur,
    Supplicium haec mihi, tu praemia iusta feras.
Praemia dum referam per te donata, profectò
    Nulla dabit patriae vindicis ira metum.
(85) Et quovis facilè eludam sub iudice culpam,
[p. 187]
    Nulláque quae feriant fulmina legis erunt.
Fata regunt orbem, dicam, res fata gubernant:
    Fata solum patrium, me gravis ursit amor.
Fata negant homini iussam deflectere sortem;
    (90) Impiger occurras, iam tibi parcit amor
Non aliter dubiis nimiùm mens provida rebus,
    Noxia quae leviùs noverit esse, legit.
Et tamen hoc ipsum, sceleris quod culmen habetur,
    Immensae faciam sit pietatis opus.
(95) Aspera fata tuis vinci armis nostra volebant,
    Nostráque sub vestrum mittere colla iugum.
Quanta sed innocui metuenda impensa cruoris,
    Saeváque victoris civibus ira fuit.
Et patriae magno iussis sub legibus esse
    (100) Constet & opprobrium sors tibi laeta ferat.
Avertique, & habet tua nunc victoria laudem,
    Iussáque devictis mitia ferre dedi.
Servare ut possem perdenda erat: artibus ergo
    Laesa tibi patria an salva putanda meis?
(105) Patria servata est, servatum quicquid in illâ
    Impius hausurus sanguinis ensis erat.
Quid, precor, accuser tanquam scelerata parentis
    Ausa sacrum fuerim sic violare caput.
Mille neces uno pariter sunt crine redemptae,
    (110) Debebat pater hunc civibus ipse suis.
Me totam impendi, iacturáque maxima nostra est:
    Nostra quidem fuerit iusta querela magis.
[p. 188]
Laetor at impensâ quod patria libera tali est,
    Vilis ego & patrio cuncta minora solo.
(115) Impietas haec est, & poenâ digna severâ?
    Nullius officium grandius esse reor.
Nulla mihi posco praeter te premia, Minos,
    Praemia quae officiis sunt leviora meis.
Patria quae debet, quia debebam ipsa, remisi
    (120) Omnia; debueram nil tibi, solve mihi.
O me felicem si quod volo consequor, ô te
    Felicem, Minos, si mea vota dabis.
Quae dabis oranti, tua si vis certa tenere:
    Si mea non cupies, da tua vota tibi.
(125) Nulla tibi sine me succedent praelia, nullus
    Nunquam finito Marte triumphus erit.
Purpureus summo patri de vertice crinis
    Haeret, in hoc patriae condita fata iacent.
Sospite quo nullâ praeceps convulsa ruinâ
    (130) Occidat, exitium & posse timere neget,
Hunc ego sustulerim, meta & tibi tacta laboris
    Ultima sit, voti sit quoque tacta mei.
Ecce rogo ut vincas, poteris sprevisse rogantem?
    Iuncta meis tua sunt vota, negare potes?
(135) Alterutrum dederis, dabis utraque: victa triumpho,
    Nec, nisi me pateris vincere, victor eris.
Si mea non cupies, neque vis tua gaudia, Minos.
    Fata vices poscunt, da quod habere velis.
Si tibi de magno certè constaret amore,
[p. 189]
    (140) Non, puto, difficilis in mea vota fores.
O quoties rigidi spectans certamina Martis
    Pro vitâ facio pallida vota tuâ.
O quoties, ne quis saevo te vulnere laedat,
    Impia caelicolas voce fatigo Deos.
(145) Ut vincas supplex caelestia numina posco,
    Atque iuvo precibus sic tua bella meis.
Cum video, dii te, dico, genuere parentes,
    Ista nec humano semine forma venit.
Arma geris? validis pendentia laudo lacertis:
    (150) Et par Gradivo diceris esse patri.
Corporis induvias in amato corpore laudo,
    Tecta nec in caecâ casside forma latet.
Impiger adducto diffundis spicula nervo?
    Diceris Ortygio non minor esse Deo.
(155) Portat equus, freno & spumantia corrigis ora?
    Materies oritur laudis & inde tuae.
Omnia quae tangis multùm felicia dico,
    Iamque, tibi quicquid tangitur, esse velim.
Impetus est rapido saltu descendere, perque
    (160) Hostica virgineos agmina ferre pedes.
Omnia diductis vel castra admittere portis,
    Vel quo tu cupias vincere cunque modo.
Omnia perpetiar, faciamque tibi omnia, Minos
    Te, Minos, potiar, tu potiare meis.
(165) Audendum semel est, & desperata salutis,
    Quâ liceat nobis, invenienda via.
[p. 190]
Hanc miserae tua concedet clementia certè,
    Aut erit allatâ morte parata mihi.
Sed facilem spero, genus ut solet esse deorum:
    (170) Aspera Lethaeis corda premuntur aquis.
Et merui hoc uno, ne sis crudelis amanti,
    Hostis quod patrii saevus amere soli.
Patria sit tibi dos, & pro victoria dote
    Sit tua, cum patrio quam tibi crine feram.
(175) Accipias igitur tua me in connubia, Minos,
    Non maior casto iungi in amore potest.
Quem mea vota, illum quoque habebit epistola finem:
    Ut mihi tu dones posse valere, Vale.

Continue