Janus Lernutius: Basia en de Ocelli
In: J. Lernutius: Initia, basia, ocelli & alia poëmata. Leiden, 1614
Uitgegeven door Tom Ingelbrecht.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Facsimile bij Ursicula
In deze editie is de tekst van de gedichten in romein gezet
Continue
[
fol. π1r]

IANI

LERNUTII

INITIA,

BASIA, OCELLI,

& alia Poëmata;

Quorum seriem pagina proxi-
ma indicabit.


Ab ipso auctore publicata.

[Vignet: Concordia res parvae crescunt]

LUGDUNI BATAVORUM,
Apud Ludovicem Elzevirium.
M D C XIIII.



[fol. π1v]

                Continentur hoc volumine

INITIA, aeterni Numinis omnipotentiae devota.
EPIGRAMMATUM libri duo.
TROPHAEA AUSTRIACA, victorijs Alberti Archiducis erecta.
PAX BELGICA, ad Ambrosium Spinulam.
IDYLLORUM SACRORUM decades duae.
PRAELOQUIA ENCOMIASTICA.
BASIA.
OCELLI.
ELEGIAE.
ODA.
EPIGRAMMATUM farrago.



[fol. π2r]

Typographus Lectori.

ACcipe, amice Lector, hactenus desiderata Iani Lernutii viri Clarissimi Poëmata, non mutila, quemadmodum antea sunt edita, inscio fere autore: sed fideliter ex ipso autographo typis elegantibus descripta, magnaque ac luculenta accessione aucta. Caetera quae penes ipsum adhuc sunt, tanto majori cura urgebimus, quanto haec tibi esse gratiora cognoscemus. Vivit namque etiamnum superestque Musarum illud corculum, quem defunctum ante decennium & quod excurrit, falsò crediderunt, qui Ligniaci OCELLORUM & quorundam Iuvenilium Carminum novam editionem adornarunt, adijcientes ijs Iani Guilielmij & Valentis Acidalii poëmata; ut sic quasi beatis Trigae istius Manibus parentaretur. Sed errore hoc humano ipsis condonato: scias Lector, plurima partim stricta, partim soluta oratione scripta clarissimum Lernutium adhuc in schedis habere: quae [fol. π2v] bono publico lubenter emittet, nisi refrigeratus a te fuerit. Studium enim calcar addit non scriptoribus modo, sed & nobis, quorum arti ac industriae nullum est precium operae, nisi cum Musis sua constat dignitas. quarum meros amores ac delicias esse hunc poëtam, saepe Lipsius, saepe Dousa publice testati sunt. Quorum tamen hedera non esse huic vino opus, ipse judicabis, ubi gustum ab ijs petieris. Est autem, non Chium, non transmarinum, sed in ipsa Italia natum. Mere οἰκογενὲς, & quod Romuli nepotes apponi sibi non indignentur, neque Aeneadum mater nectari Deorum postponat: cujus quintam, ut illa ait, partem, in Lernutianis praesertim BASIIS lectoribus propinat.
Continue
[
p. 1]

IANI LERNUTI
INITIA,
AETERNI NUMINIS
OMNIPOTENTIAE,
MAIESTATIQUE
INENARRABILI
devota.

[p. 2] [p. 3] [p. 4] [p. 5] [p. 6] [p. 7] [p. 8] [p. 9] [p. 10] [p. 11] [p. 12] [p. 13] [p. 14] [p. 15] [p. 16] [p. 17] [p. 18] [p. 19] [p. 20] [p. 21] [p. 22] [p. 23] [p. 24] [p. 25] [p. 26] [p. 27] [p. 28] [p. 29] [p. 30] [p. 31] [p. 32] [p. 33] [p. 34] [p. 35] [p. 36] [p. 37] [p. 38] [p. 39] [p. 40] [p. 41] [p. 42] [p. 43] [p. 44] [p. 45] [p. 46] [p. 47] [p. 48] [p. 49] [p. 50] [p. 51] [p. 52] [p. 53] [p. 54] [p. 55] [p. 56] [p. 57] [p. 58] [p. 59] [p. 60] [p. 61] [p. 62] [p. 63] [p. 64] [p. 65] [p. 66] [p. 67] [p. 68] [p. 69] [p. 70] [p. 71] [p. 72] [p. 73] [p. 74] [p. 75] [p. 76] [p. 77] [p. 78] [p. 79] [p. 80] [p. 81] [p. 82] [p. 83] [p. 84] [p. 85] [p. 86] [p. 87] [p. 88] [p. 89] [p. 90] [p. 91] [p. 92] [p. 93] [p. 94] [p. 95] [p. 96] [p. 97] [p. 98] [p. 99] [p. 100] [p. 101] [p. 102] [p. 103] [p. 104] [p. 105] [p. 106] [p. 107] [p. 108] [p. 109] [p. 110] [p. 111] [p. 112] [p. 113] [p. 114] [p. 115] [p. 116] [p. 117] [p. 118] [p. 119] [p. 120] [p. 121] [p. 122] [p. 123] [p. 124] [p. 125] [p. 126] [p. 127] [p. 128] [p. 129] [p. 130] [p. 131] [p. 132] [p. 133] [p. 134] [p. 135] [p. 136] [p. 137] [p. 138] [p. 139] [p. 140] [p. 141] [p. 142] [p. 143] [p. 144] [p. 145] [p. 146] [p. 147] [p. 148] [p. 149] [p. 150] [p. 151] [p. 152] [p. 153] [p. 154] [p. 155] [p. 156] [p. 157] [p. 158] [p. 159] [p. 160] [p. 161] [p. 162] [p. 163] [p. 164] [p. 165] [p. 166] [p. 167] [p. 168] [p. 169] [p. 170] [p. 171] [p. 172] [p. 173] [p. 174] [p. 175] [p. 176] [p. 177] [p. 178] [p. 179] [p. 180] [p. 181] [p. 182] [p. 183] [p. 184] [p. 185] [p. 186] [p. 187] [p. 188] [p. 189] [p. 190] [p. 191] [p. 192] [p. 193] [p. 194] [p. 195] [p. 196] [p. 197] [p. 198] [p. 199] [p. 200] [p. 201] [p. 202] [p. 203] [p. 204] [p. 205] [p. 206] [p. 207] [p. 208] [p. 209] [p. 210] [p. 211] [p. 212] [p. 213] [p. 214] [p. 215] [p. 216] [p. 217] [p. 218] [p. 219] [p. 220] [p. 221] [p. 222] [p. 223] [p. 224] [p. 225] [p. 226] [p. 227] [p. 228] [p. 229] [p. 230] [p. 231] [p. 232] [p. 233] [p. 234] [p. 235] [p. 236] [p. 237] [p. 238] [p. 239] [p. 240] [p. 241] [p. 242] [p. 243] [p. 244] [p. 245] [p. 246] [p. 247] [p. 248] [p. 249] [p. 250] [p. 251] [p. 252] [p. 253] [p. 254] [p. 255] [p. 256] [p. 257] [p. 258] [p. 259] [p. 260] [p. 261] [p. 262] [p. 263] [p. 264] [p. 265] [p. 266] [p. 267] [p. 268] [p. 269] [p. 270] [p. 271] [p. 272] [p. 273] [p. 274] [p. 275] [p. 276] [p. 277] [p. 278] [p. 279] [p. 280] [p. 281] [p. 282] [p. 283] [p. 284] [p. 285] [p. 286] [p. 287] [p. 288] [p. 289] [p. 290] [p. 291] [p. 292] [p. 293] [p. 294] [p. 295] [p. 296] [p. 297] [p. 298] [p. 299] [p. 300]
Continue
[
p. 301]

IANI LERNUTI

BASIA,

Genio geniali castae Veneris sacra.



[p. 302: blanco]
[p. 303]

IANI LERNUTI

Ad Nobilissimum Virum

MAXIMILIANUM VRIENDIUM

intimum mihi amicum

PRAEFATIO.

HAec inscripta vides tibi quae mea Basia, Vriendi,
    Annos per plures delituere situ
Abdita in obscuro, dum nos tot casibus actos
    Tantum non pessum Tisiphonea dedit.
(5) Ne mala nostra minutatim nunc cuncta reponam,
    Eheu plus satis est quae tolerasse semel,
Scis quam continuis bellorum agitemur in undis
    Huc usque, & quantas rerum hominumque vices
Senserimus, macti male dira peste fameque,
    (10) Ut nomen nobis vix superet Morinum?
Postquam perfidia Poeni res publica lapsa est,
    Atque impune malis quod libuit licuit.
Scis quoque me lustrum quinquenne per integrum, & ultra
    Libertate paterna, & caruisse domo.
(15) Pluraque perpessum, quam sub Busiride quisquam
    Ante, vel Atracio pertulit Antiphate.
Quis tantas inter turbas cladesque necesque
    Castaliam placido pectore potet aquam,
Aut Vatum contracta sequi vestigia curet?
    (20) Quis decus affectet nobile ab ingenio?
[p. 304]
Sed bene convertit vultum Adrasteia gubernans,
    Aurea post densas lux rediit tenebras.
Nunc olim missos iuvat instaurare calores,
    Et testudinea carmen hiare lyra.
(25) Suaviaque auspiciis dimittere lucis in oras
    Nostra tuis, nimium quae iacuere diu.
Nam quum constanter toties laudaveris illa,
    Ut possint credi perplacuisse tibi,
Cur sciolos metuant? Claria clarissimus arte
    (30) Est mihi pro Criticis Vriendius innumeris.
Accipe laeta meae laetus monumenta Thaliae:
    Accipe iudicio dona probata tuo.
Tamque diu hoc nostri duret tibi pignus amoris,
    Dum Deus in terris nomen habebit Amor.



[p. 305]

IANI LERNUTI

BASIA.

BASIUM I.
AT vos Chaldaeo incerti pendetis ab ore,
    Et ventura magis quaeritis in numeris:
Sanguineus si quando minaci ardore Cometa
    Territat & Reges, territat & Populos.
(5) Sive novum sidus solitis Deus adiicit astris,
    Seu Lunae Solis lumina deficiunt.
Rursus & abiectas leges pacemque doletis,
    Cum fera civilis fertur in arma furor.
Praeterea pestem, febres, incendia, casus,
    (10) Et tot fallacum tristia facta hominum.
Verus amans solo percussus pectora amore,
    Scit causam atque horam funeris ipse sui.
Nec timet ex alto capiti impendentia fata,
    Nec maris & terrae caeca pericla timet.
(15) En ego formoso dominae dum pendeo ab ore,
    Certum est, basiolis mollibus immoriar.
Quin ubi pallentes Erebi novus advena ad umbras
    Venero, iamque atram per Styga lintre vehar,
Si cineri illa meo aut gelido ferat oscula saxo,
    (20) Quo sita sub saxo cum cinere ossa mea;
Illicet in vitam invito vel Dite revertar,
    Et spernam quidquid continet Elysium.



[p. 306]
BASIUM II.
AUt da basiolum tenerum mihi, Vita, petenti,
    Basiolo castus non violatur amor.
Aut dem basiolum tenerum tibi, Vita, volenti,
    Vix minor optari res in amore potest.
(5) Aut si utrumque negas, rapiam sine, Vita, neganti
    Saevitia facili basiolum tenerum.



BASIUM III.
LAbella bella Hyellae,
Et vos genae virentes,
Et vos nigelli ocelli,
Quibus insidet venustas,
(5) Quibus insidet voluptas,
Risusque, Gratiaeque:
Vobis labella bella,
Vobis genae virentes,
Vobis nigelli ocelli,
(10) An creditis carere,
Meque abstinere posse?
Non si mihi labores,
Non si mihi furores
Sint Herculis ferendi:
(15) Non si venena certa
Det haurienda Circe,
Vobis carere possim,
Meque abstinere vobis.
[p. 308]
Agedum labella bella,
(20) Agedum genae virentes,
Et vos nigelli ocelli,
Animam foras vocate,
Animam meam intus aegram:
Corque irrigate fervens
(25) Dum promulo ore vobis
Hoc osculum propino.



BASIUM IIII.
UT mihi sanguineis placuit mea Hyella labellis,
    Misi cor dominae; ipse quoque ut placeam.
Sed dominae captum illecebris captumque lepore
    Non rediit, mansit mellis in alveolo.
(5) Ergo excors, animae suspiria nuntia misi,
    Illa remissa licet saepe abiere retro,
Nec norunt ubi sit, nec quas male transfugum agat res,
    Tantum flatu ignem pectoris usque animant.
Nunc animam mitto, quae si ipsa quoque haeserit illic,
    (10) Ne peream exanimis quid potius faciam?
Nescio, sed fallor, scio: blanditim ora labellis
    Iungam, & lingua ori quidquid inest penito
Scrutabor penitus: sic vel suspiria pellam,
    Et cum corde mihi animam restituam ipsam animam.
(15) Aut hoc si nequeo; moriar ne ignavus, inultus,
    Quae me surripiunt oscula surripiam.



[p. 308]

BASIUM V.
AN parat in nitido se lux mea fonte lavare?
    Quam cupiam fontem vertier in nitidum?
Qui sive intactae libatus virginis ore
    Diluerem accensam frigidulo amne sitim,
(5) Sive pedem abluerem, crinesque & eburnea membra,
    Omni a parte omnes sufficerem illecebras.
Utque olim Eridanus, Phryxque est Puer additus astris,
    Et Crater potuit sidus habere suum,
Sic fortasse aliquis, post tactum atque oscula, cum iam
    (10) Inciperem Hyblaeis dulcior esse favis,
Aspiciens caelo diffusum, diceret: ante
    Orbita erat lactis, nunc quoque mellis erit.



BASIUM VI.
HUnc roseum florem dono tibi muneri Hyella.
    Aspicis ut liquido fulgidus igne micet?
Sic micat illa tuis quae splendet purpura malis,
    Murice Sidonio purpura lucidior.
(5) Nec fragrat minus, & suavi blanditur odore,
    Auram Luciferi sideris esse putes:
Luciferi certe ros sideris imbuit illam,
    Sideris & floris nam domina una Venus.
Illius aura leves sed celsior exit in auras,
    (10) Proximus hic suavi gratus odore suo est.
Pro me blanda tuis igitur ferat oscula labris,
    Cum cupies grato floris odore frui.
[p. 309]
Nam licet & casiam & flores, & cinnama spires,
    Ne pigeat roseo, lux mea, flore frui:
(15) Ne pigeat nitidis sertum imposuisse capillis,
    Compta sibi sertum sit licet ipsa coma.
His sese umbrabat sertis & nuda Dione,
    Judicis Idaei staret ut ante oculos.
His quoque gaudebat, iuveni cum mitis amato
    (20) Delicias omnes diceret & faceret.
O quoties Phrygii recubans Simoëntis ad undam,
    Dum studet Anchisae culta placere suo,
Non aliis pectus collumve ornare corollis,
    Non alio solita est pingere flore comam.
(25) Saepe illa Aethiopum ad mensas, aurum atque smaragdos
    Respuit, & placuit flore revincta suo.
Saepe animum, Vulcane, tuum post retia lentum
    Cepit puniceis conspicienda rosis.
Nec Marti munus potuit dare gratius ullum,
    (30) Quam florem potuit cum dare Diva suum.
Felix flos, nimium felix: sic ergo beatus
    Oscula tu capies, oscula te capient?
Invideo flos belle tibi, misere ipse misellus
    Oscula non capiam, oscula tu capies?
(35) O utinam in partem facilis me admittat, & istas
    Det pariter tecum carpere delicias.
Haerebo dominae roseis ut hirudo labellis,
    Nec saturum avelli me temere inde sinam:
Candida nexilibus sed stringens colla lacertis,
    (40) Vincam flexipedis ambitionem Hederae:
Dum sensim oppresso blanda inter suavia sensu
    Immittam exanimatam illius ori animam.
[p. 310]
Mox lingua uvidula fugitivam & dente secutus,
    Miscebo binas iuncta per ora animas.
(45) Atque ita non noto contingens nectare utramque,
    Efficiam gemini corporis unam animam:
Imo unum potius corpus duo corpora nostra,
    Corporis unius unam animam efficiam.
Quod vere ut possim, tibi si mea munera grata,
    (50) Redde vicem, & florem da mihi, Vita, tuum.
Non ego virgineum venio temerare pudorem:
    Tantum est, quod flori, mi quoque fac liceat.
Sin minus, & floris specta quam sit fragile aevum,
    Et, si non nostri, sis memor ipsa tui.



BASIUM VII.
VIta mihi mors est, & morte odiosior ipsa,
    Cum tibi, Lux, nequeo basia pauca dare.
Quod si quando mihi (quae certe copia rara)
    E roseis liceat sugere mella labris:
(5) Vita quidem mors est, sed vita optatior ipsa,
    Cum Iove nam videor tunc deus esse mihi.
Tu labris committe meis tua mellea labra,
    Et da purpureo, Lux, fruar ore tuo.
Ah nec vita mihi mors est, nec mors mihi vita est,
    (10) Nescio quid patiar, sed scio quo potiar.
Et satis hoc; tu vita vale, vale & mihi mors tu,
    Os mi istud caelum est, vitaque morsque nihil.



[p. 311]
BASIUM VIII.
MOlle reluctanti rapio dum basium Hyella,
    Dum satiare avidum cor in amore aveo:
E medio mihi corde animam rapuere labella,
    Hei nata in poenas bella labella meas.
(5) Quare animam sodes actutum redde, deinde
    Bella labella mihi perge negare tua.
Vel si te raptus delectat, desine Hyella,
    Usque labella mihi bella negare tua.



BASIUM IX.
BElla calent, saevisque calet gens omnis in armis,
    Ipse etiam accendit Mars puerile secus.
Sed quae mens atram per vulnera quaerere mortem?
    Imminet, & tacitis sponte venit pedibus.
(5) Nec Deus est infra, mitem qui conserit uvam,
    Nec Dea quae frugum munere vestit agros:
At Styx, at Stygius pandens tria guttura custos,
    Tisiphoneque feris anguibus hirta caput.
Illic luminibusque cavis & pallidulae ora
    (10) Umbrae errant crassa nocte die in nebula.
Nos potius dum fata sinunt, vivamus, amemus;
    Sectantes dulcem, Lux mea, militiam.
Atque utinam implicitos nexu sic ambo ligare
    Velles, ut morti sit soluisse nefas.
(15) Chaoniae exemplum tibi sint in amore volucres,
    Mordenti rostro carpere basiola
[p. 312]
Gaudentes semper: finem nam quisquis amoris
    Quaerit, quem quaerit non habet ullus amor.
Luna prius sparget radios ac tela diei,
    (20) & Tartessiaca Sol orietur aqua:
Flamma per arentes prius extinguetur aristas;
    Inque mari undoso vivere discet aper:
Quam me suaviolis poterit satiare Cupido,
    Pascar & his vivus, pascar & his moriens.
(25) Quod mihi si tales epulas, mea, ponere pergas,
    Conviva Oceani nec Jovis esse velim.
Si dabis ex animo, fiam immortalis in illis:
    Basiolum unum ipsam condiat ambrosiam.
Qualibus in curis cuncti si vivere vellent,
    (30) & Syrio nardi tingere rore comam:
Non acies, non bella forent, & pace quieta
    Cantaret patrias dux gregis inter oves:
Nec toties vastata igni ferroque cruenta
    Funditus in cineres Belgica corrueret.
(35) Haec certe seri poterunt laudare nepotes,
    Nullius oppressae sanguine plebis alor.
Tu modo dum vivis fructum ne desere vitae,
    Oscula si dederis, reddita, lux, capies.
Ac veluti folia hesternam sprevere corollam
    (40) Aut collo extiterat quae decus, aut capiti:
Sic nobis quibus ales Amor nunc leniter afflat,
    Gaudia turbabit crastina forte dies.



[p. 313]

BASIUM X.
FErt geminas mea Vita rosas uno oris in orbe,
    Altera lacteola est, altera punicea est.
Labra rosis sunt tincta rubris, at circulus oris
    Provocat albentes aequipar atque rosas.
(5) Cum nive non tacta minium sic certat Iberum,
    Sic cana Autumni tempore mala rubent.
Spiritus ipse rosas roseo diffundit ab ore,
    Et spirat quidquid cum Zephyro Enna parit.
Quae miratus Amor, iam cedant oscula matris,
    (10) Os, ait, hoc nobis mattya vera dabit.



BASIUM XI.
QUi fugis illimi cursu per lubrica saxa
    Fons sacer, & liquidae porrigis agmen aquae,
Si Puer ille tuis etiam tibi notus in undis,
    Qui medio Neptunum urit in Oceano,
(5) Quique Iovem toties superis deduxit ab astris,
    Iussit & in pluma dissimulare deum,
En formosa tuo mea Lux lavat ora liquore,
    Verte urnam, & tota desere mole caput.
Nunc tua te fortuna vocat, licet oscula sumas,
    (10) Oscula caelitibus trans mare digna peti.
Alpheo certe longe es felicior ipso,
    Quod procul ille ambit, hoc tibi adire datur.



[p. 314]

BASIUM XII.
DE te si quidnam dici pote candida Hyella,
    Quod de caelesti dicitur ambrosia,
Isto cum ore tuo (tantum cupias modo) possis
    Sistere iam labris profugientem animam.
(5) Si me immortalem omnino vis reddere, Hyella,
    Basia da, omnino quod cupis efficies.



BASIUM XIII.
QUae pectus tibi sollicitum nova murmura turbant,
    Quid terere inceptum, Vita, gravaris iter?
Tantine ulla tibi mendacis fabula vulgi,
    Ut iam displiceant quae placuere diu?
(5) Invidia infelix sine se, Lux, ipsa fatiget,
    Formosis raro parcere fama solet.
Mens tua nullius facti sibi conscia turpis,
    Aspice, Sol, puras, & sine fraude manus.
Quod si nostra ulli forte est suspecta voluptas,
    (10) Ergo voluptatem proicere aegra pares?
Ista senes licet accusent mera suavia duri,
    Nos iuvet inter nos suavia ferre mera.
Illi animum priscis astringant legibus, at te
    Dum tua forma manet, ludere vita monet:
(15) & dare consertim vibrantibus oscula linguis,
    Et capere, alterna nam vice gaudet amor,
In collo tibi dente meo vestigia ponam,
    Indicet ut livor te tenuisse tuum.
[p. 315]
In collo mihi dente tuo vestigia pones,
    (20) Indicet ut livor me tenuisse meam.
Istis complexam pudeat te haerere lacertis?
    Cur pudeat? nulla hic digna pudore nota.
Istis contentum pigeat me haerere labellis?
    Dii melius, possunt nil dare dii melius.
(25) Sed ponet rumor, libeat tibi, Lux mea, mecum
    Avia secretis rura habitare casis.
Illic incinctae poteris comes ire Dianae,
    Prima coronatas inter Hamadryadas.
Illic aëria Musas e rupe canentes
    (30) Cernere, & Aonios imbibere aure modos.
Carmina erunt Musis, patris tot dulcia furta,
    Fluxerit ut Danaës aureus in gremium.
Utque olor Eurotae steterit prope flumina falsus,
    Luserit & taurus falsus Agenorida.
(35) Quod si nemo faces arcumque Cupidinis exit,
    Tam lata in culpa cur metuam esse reus?
Nec te virginei moveat reverentia sexus,
    Hic quoque scit sexus, quam sit amare bonum.
Si tamen in silvis quaedam vim passa iugosis
    (40) Phoebei mater pertulit esse Lini:
Hic ubi me sacrae statuent in parte coronae,
    Et medius laeta fronte micabit Amor:
Tunc ego velari patiar mea tempora myrto,
    Te sine namque lyra est muta sine arte mea.



[p. 316]

BASIUM XIIII.
BEllule flos, grata rutilans qui luce refulges,
    Quam proprio accendit sanguine diva Venus;
Quando ori formosa illi te iunget Hyella,
    Unde in nos torta cuspide saevit Amor:
(5) Pro me pulchra meae Veneris venerare labella,
    Nomine & haec illis dic bona verba meo:
Aemula Paestanis longum florete rosetis
    Tunc quoque cum veniet non reditura dies.
Et si quis caelo est Liber Deus, ille Coronae
    (10) Adiiciat binas concelebretque rosas.



BASIUM XV.
HEsterna, mea Lux, cum fessus nocte cubarem,
    Nec possem maestae ponere mentis onus:
Tandem ubi sol summo caelum rubefecit ab ortu,
    Astraque lascivos deseruere choros:
(5) Post lentas animi curas, post taedia lenta,
    In somnum somno lumina victa dedi.
Hic tu cuncta tibi similis vultumque habitumque,
    Ante pedes lecti es visa sedere mei:
Cumque ego conarer proserpere in oscula, nullum
    (10) Basiolum potui vel dare vel capere.
Et tamen ah quoties visus mihi tendere dextram,
    Teque avida iam iam corripuisse manu!
Frustra: nam simul ac ineici brachia collo,
    Colla retrocedens subtrahis osque mihi.
[p. 317]
(15) Sic fugit exultim natitante per aëra penna,
    Et captatorem ludit inante culex.
Nescio quid sperem; cupido male subdola amanti
    Si, lux, in somnis gaudia vana negas.
Felix Endymion prae me, licet oscula non det,
    (20) Accipit in somnis oscula multa tamen.
Sed scio quid sperem, non vis dare gaudia vana,
    Nec cupidum fictis ludere basiolis.
Spes mea ne fallat, da, Lux, mihi gaudia vera,
    Et cupidum veris imbue basiolis.
(25) Sic ego non Lunam prae te, non Latmia saxa,
    Cum caelo spernam caelicolam at Venerem.



BASIUM XVI.
SOl mundi vigil, aetheriis si forsan ab oris
    Sive sub hac myrto sive sub hac platano,
Cernis in amplexus teneros me serpere amicae,
    Atque animum blandis pascere suaviolis:
(5) Parce tui Clytiaeque memor, memor ante malorum:
    Te quibus atque illam perdidit invidia.



BASIUM XVII.
NOnne haec est manus illa, meo quae vulnera cordi
    Tot dedit, atque animum torruit igne gravi?
Ecce manu constricta mea est, via nulla nec ars huic
    Arripere optatum qua queat effugium.
(5) Nec faculam gerit, aut ferro metuenda volucri
    Aspera in adversum mittere tela potest.
[p. 318]
Fas sit Amor vindictam aliquam modo sumere; duras
    Non dabo, basiolum sat mihi molle dare.



BASIUM XVIII.
NAm quo flore tuus mihi spiritus imbuit ora,
    Ora mihi quoties iungis Hyella tua?
Credo equidem, nec fallor amans, tibi Cypria odores
    Nascenti cunctos indidit Arabiae.
(5) Et tibi sponte caput circum rosa serpit honestum,
    Fontis Acidalii pota liquore rosa.
Sed mihi quando tuis fas conserere oribus ora,
    Et recreare animum spiritu Hyella tuo?
Septima iam redit abiectis Aurora tenebris,
    (10) Nec tua fas saltem conspicere ora mihi.
Cor actum dulci stimulo te, Lux mea, quaerit,
    Ut quaerit foetum bucula per silüas.
Ipse animus micat usque, tuis imo ignibus ardens
    Liquitur, ut telis nix medii icta die.
(15) Pone moram, & saevos mihi quos mora duplicat ignes,
    Temperet hos animae flos, mea Hyella, tuae.



BASIUM XIX.
VInclis age solve papillas,
Gemina haec cur candida poma,
Gemina haec cur flammea fraga
Sic fibula vana coërcet?
(5) Latere informia fas est,
Nefas est pulchra latere.
[p. 319]
Oculis aurum eiice purum,
Flammisque interfice flammas,
Penitus quibus intus aduror.
(10) Sic ignes ignibus olim
Restinxit Iupiter, axis
Cum caeli arderet uterque.
Profer decus oris eburnum,
Et labra micantia pande.
(15) Nolo nunc basia centum,
Nolo, lux, basia mille,
Unum mihi sufficit, unum
Vel dem tibi, vel mihi, Lux, da,
Geminae modo basio ab uno
(20) Animae conflentur in unam.
Alia arce, & contege veste,
Veste invidiosa & amica:
Nam quid cupiam omnia, vitam
Ut iam inter basia fundam?
(25) Satis ah satis, imo supersunt
Labra, os, oculi, atque papillae.



BASIUM XX.
IN silvis Erycina suo forte obvia Adoneo,
    Oscula aperta dedit, oscula aperta tulit.
Vidit ut una aderat Phoebi soror. & nimis, inquit,
    Idali lasciva es, tam cupide ista Deam?
(5) Quid culpas Cytherea refert; me nequior es tu,
    Amplexus nulli vellere vendo meos.



[p. 320]

BASIUM XXI.

Allusio ad Moschi carmen de Amore fugitivo.
NI Veneris male fida fides, ni ludicra pacta,
    Ipsa mihi debet basiolum alma Venus.
Nam vaga dum profugum quaerit per compita natum,
    Incertasque frequens lustrat obitque vias
(5) Et pueri nusquam reperit vestigia, quo quo
    Anxia convertit prostituitque pedem:
Sidereis dominae inveni reparantem in ocellis
    Et sua tela arcus, & sua tela faces.
Quem cur non prodam? mihi cor expectorat inde,
    (10) Inde sibi iuris ius capit omne mei,
Ut mihi libertas redeat prior illa paterna,
    Ut mihi det pactum basiolum ergo Venus.
Nulla mora est: prodam fugituum, & duplice fructu
    Vulgatae laetus proditionis agam.
(15) Diva potens Erycis, Caelo generata parente,
    Quaerere mitte, tuus nam tibi salvus Amor.
Aspicis hanc levi nitidam mage marmore frontem,
    Aspicis haec ciliis lumina cincta suis,
Lumina nigra, meae nivea sub fronte puellae,
    (20) Qua prior a facie nulla puella tua est:
Hic latet, hac celsa vigil insidiator ab arce
    Servitii nectit vincula dura mihi.
Tu face libertas redeat prior illa paterna,
    Tu mihi da pactum basiolum ergo Venus.
(25) Sin est ut nolis, quod debes solvat Hyella,
    Illa mihi pro te sola satisfaciet.



[p. 321]

BASIUM XXII.
TU quae caelitibus mensas ac pocula ponis
    Invicti coniux Amphitryoniadae:
Vis Hebe exhilarare Deos? cum nectare misce
    Exceptum Veneris halitum ab ore meae.



BASIUM XXIII.
NOn sitit in medio torrenti flumine potans
    Tantalus, & refugis luditur arboribus?
Haec ipsa exercet me fabula, quo tibi plura
    Basia do, capior hoc tibi plura dare.
(5) At tu si nostrum cupias sedare furorem:
    Nam sedare potes, non satiare potes:
Cum te mille rogo, da bis mihi basia mille,
    Cum centum, centum bis mihi basia da.
Adiice ter centum, terque adiice basia mille,
    (10) Atque haec ter triplicans, illaque ter triplicans,
Tot mihi tot cupide cupido da basia amanti,
    Assyrius nequeat quot numerare Conon:
Ille Conon, numerare tamen qui messis aristas,
    Ille Conon stellas qui numerare potest.
(15) Innumerum repetens numerum mox ipse, vicissim
    Basia bis centum, bis tibi mille dabo:
Ter-centum adiiciam, adiiciam ter basia mille,
    Atque haec ter triplicans, illaque ter triplicans
Omnia conturbabo, & tot simul insuper addam
    (20) Assyrius nequeat quot numerare Conon.
[p. 322]
Tum veluti flos impresso succisus aratro
    Languet, & aridulis deseritur foliis:
In gremio sic, Vita, tuo cervice refusa
    Deficiam captus sensibus atque anima:
(25) Donec inexpleti renovato ardore furoris,
    Igne iterum incipiam exuri & obire meo.
Sic quoque consumptum Tityo iecur usque recrescit,
    Praebeat ut diro pabula vulturio.



BASIUM XXIIII.
LUx mea quaeso nivem calidam mihi? desipis inquis,
    Nix ubi terrarum visa tibi calida?
Porge manum formosa, manus nix candida, calda
    Ista tua, ardoris maxima causa mei.
(5) Pulchra manus, mellita manus, Veneris facula aureae
    Cur mihi tam raro cernere te licitum est?
Cur non cum libitum est, licitum est te tangere? cur non
    Cum libitum est, licitum est sumere basiolum?
Pulchra manus, mellita manus, Veneris facula aureae,
    (10) Pace tua liceat basiolum capere:
Basiolum ardoris quod nostri incendia sedet,
    Atque abigat maesti nubila spissa animi.
Me miserum, vix en licitum est te cernere, candor
    Perstrinxit clara luce repente oculos.
(15) Ipse animus trepidans membris hinc inde relictis
    Fugit, & ad labiorum oscula se rapuit
Impatiens aestus: quid nunc si tangere coner,
    Et dem marmoreis basiolum digitis?
[p. 323]
Haud dubium certo stabunt mihi gaudia luctu,
    (20) Non potero ardoris vim bene ferre mei.
Me miserum, sic ergo manus te tangere parcam,
    Nec dabo marmoreis basiolum digitis?
Quin potius male ferre mihi certum illius est vim,
    Ut lubet in venis aestuet illa meis.
(25) Pulchra manus, mellita manus, Veneris facula aureae,
    Pace tua liceat basiolum capere.
Quod nisi quamprimum capio, mihi quantulacumque
    Prae desiderio mors erit ipsa mora.



BASIUM XXV.*
CAsta sacerdoti Cybeles da basia Gallo:
    Basia nulla mihi da, nisi des aliud.
Nam seu mille tibi do basia, seu mihi mille
    Basia das, nisi des, Lux, super haec aliud:
(5) Non tamen expletur, non fit saturum inde meum cor,
    Quin magis ardescit, fitque cupido furor.
Haud aliter candens ferrum flamma acrius urit,
    Haud aliter potas appetit aeger aquas.
Basia sed cum das, da plusquam basia. Sic quae
    (10) Ore Venus nunc es, re Venus altera eris:
Sic Erysichthonia infelix qui forte laboro,
    Alter ero Anchises, alter Adonis ero.
Sed nimium volui, nec mos sinit ista pudorque.
    Basia, Lux, tantum da mihi, nolo aliud.
(15) In coetu illo etiam foeda est & fluxa voluptas,
    Hoc amo, quod possum cum cupio capere.



[p. 324]

BASIUM XXVI.
REs fuit in votis olim mihi plurima & aurum,
    Cultaque felicis iugera multa soli.
Sed casus rerum dubios mortisque superbae
    Iura videns, vidi me cupidum esse nimis.
Det mihi sponte sua mea Lux saepe oscula, magno 5
    Caesare maior ero, nil cupiam ulterius.



BASIUM XXVII.
BAsia de geminis conchatim nata labellis:
    Nataque de geminis bina labella rosis,
Quae rictu modice diducto promere risum,
    Et modice adducto condere rursus amant:
(5) Risum quem fugiunt curae, suspiria, luctus:
    At sectatur Amor, Gratia, & ipsa Venus.
Basia caelesti ubertim rorantia melle;
    Atque Cytheriacis ebria deliciis.
Quorum ego concessum mihi dum sorbillo liquorem,
    (10) Nectaris invideo pocula nulla Iovi.
Et tu cinnameum os, penetrante quod halitu in ipsum
    Cor meum odoratas Arabiae indis opes,
Unde intus sine fruge satur rerum omnium haberi
    Iam possum, Phoenix temporis huius ego.
(15) Nam veluti Phoenix solari vescitur aura,
    Aura sic etiam solius oris alor.
Vos quoque vos duo colliculi, vos bella labella,
    Bella, & Erythraeis aemula coraliis,
[p. 325]
In quorum septis nativum ebur ordine pulchro
    (20) Praenitet, & gemmarum oceani instar habet,
Linguaque multiplici sinuosa volumine, cuius
    Concinno appulsu fit mea saepe duplex,
Per Venerem quaeso, ne me male perdite amantem,
    Neve meae causas accelerate necis.
(25) Si caream vobis, mens protinus excidet aegro:
    Vitalis non est vita aliunde mihi.



BASIUM XXVIII.
EXstruite hic cellas, volucres florentis Hymetti,
    Et dominae in vernis mellificate labris.
Nam quaecumque meae libaverit oscula Hyellae,
    Ultra Cecropias nectar habebit apes.



BASIUM XXIX.
VIderat alba meae Mavors Pater oscula Hyellae,
    Alba, sed & minio picta colore rubra.
Ut si quis Parium marmor Tyrio illinat ostro:
    Aut lunam Aemonio carmine ducat anus.
(5) Viderat, artificemque manum miratus Amoris;
    Namque Amor ipse sua pinxerat illa manu.
Nunc ergo in partem ut venias, nunc Iuppiter esto
    Aurum, ait, aut serpens, aut olor, aut aquila.
Ista ego si potero tam bella labella potiri,
    (10) Vulcani laqueis sponte capi capiar.



[p. 326]

BASIA GRAECORUM

ex septimo libro

ΑΝΘΟΛΟΓΙΑΣ

Versa Latine

a

IANO LERNUTIO

& aliis

Ad Nobilissimum Virum

MAXIMILIANUM VRIENDIUM

Piladem meum.

Iubetur libellus adire Vriendii aedes.

PArve liber, magnis Graecorum effecte Poëtis;
    Quorum de celebri laus tibi luce venit.
Laus, quam tot saeclis semper voluentibus aetas
    Laedere non potuit, laedere non poterit:
(5) Me tibi & hos una per quos Romanus haberis
    Si quando exibis publice in ora Virûm
Commendo: Vriendii sodes pete limen amicum.
    Non alio poteris gratior ore legi.



[p. 327]

Basium Meleagri.

IANUS LERNUTIUS.
CUm zephyro zephyritis adest: & lucis in oras
    Elicit afflatis germina feminibus.
Iam violae, iam narcissi, iam lilia florent:
    Daedalaque in viridi veste superbit humus.
(5) At lateri coniuncta meo mecum mea Hyella est:
    Illa rosae geminum quae gerit ore decus.
Quid mihi rus vernis se fragret odoribus? uno
    Vincet Veris opes basio Hyella potes.



IOSEPHUS SCALIGER.
IAm florent violae, atque imbri narcissus amicus:
    Quaeque altis gaudent lilia cana iugis.
Et tempestivis iam florum flosculus annis
    Zenophile suadae floret amoena rosa.
(5) Prata quid o vano florum gaudetis honore?
    Suavior est ipsis sancta puella rosis.



Ruffini.

IANUS LERNUTIUS.
SUave est suaviolum Dominae, summo tenus ore
    Funxerit hoc quamvis leniter & leviter.
Sed non sic solet illa, subit. penetratque etiam ossa:
    Atque animam ipsam imis eximit unguiculis.



[p. 328]

IANUS DOUSA.
ATtigerit summo leviter te Europa labello,
    Sic etiam Europae suave suaviolum est:
At non mos illi hic, sed & os usque ipsaque transit
    Ossa, trahens usque ex unguiculis animam.



Agathiae Scholastici.

IANUS LERNUTIUS.
COnsedi medius geminas forte inter, amator
    Fructu usu alterius, mancupio alterius.
Oscula rapta mihi tulit haec, ego dissimulanter
    Oscula contra isti fur uti pauca dedi,
(5) Assiduam fallens rivalem, barbara cuius
    Expertae metuo iurgia saevitiae.
Atque ita suspirans; Poena inquam haud simplice plector.
    Haec me laedit amans, hac ego laedor amans.



IOSEPHUS SCALIGER.
FOrte duas inter solus mediusque sedebam.
    Illam ardebam, hanc non laedere certus eram.
Meque trahebat amans: ego furabundus at isti
    Non totis labris oscula parca dedi.
(5) Alterius fallens ardores scilicet, eius
    Discidis causas aemula verba timens.
Ingemui, dixique simul: fortassis amari
    Undique supplicium par & amare mihi est.



[p. 329]

Philodemonis.

IANUS LERNUTIUS.
TEr denos totidemque annos Charite aurea complet,
    Suggestusque comae qui fuit ante manet.
Nec rugis sulcata cutis ver spirat odorum:
    Inque labris Charitum millia multa colunt.



LUCAS FRUTERIUS.
SExaginta explet Charite pulcherrima messes,
    Surgit & in cinnos crinis ut ante suos.
Nec rugat cutis, ambrosios sed spirat odores,
    Eque labris stillant innumerae Charites.



Agathiae Scholastici.

IANUS LERNUTIUS.
NOn amo vina nimis: nimium sed reddere vino
    Si me vis, tactum porrige id ore tuo.
Attigeris simul ore, Deus subit intima Bacchus,
    Et Deus in Baccho me subito urit Amor.
(5) Oscula namque calix ad nos tua transvehit, oris
    Et mihi flore tui cor animamque rigat.



IOSEPHUS SCALIGER.
NOn sum vinosus: vin’ me deponere vino?
    Hac si tu libes pocula lege bibam.
[p. 330]
Admoris tua labra, nequibo sobrius esse:
    Nec fas temeto posse carere mihi.
(5) Nam transmissa tuis ad me fert suavia labris
    Ille calix, narrans dona superba sua.



IANUS DOUSA.
HAud meri ego cupidus: madidum sed reddere si vis,
    Porge mihi ante labris pocula tacta tuis.
Libaris modo, iam fieri haud pote sobrius ut sim:
    Nec fugere est lepida mista falerna manu.
(5) Oscula traiiciens abs te vehit uda, leporem
    Mique refert, traxit quem tuo ab ore calix.



Leontii.

IANUS LERNUTIUS.
TAnge calix, tange os, & bella exfuge labella:
    Non tibi ego invideo, sed quod es esse velim.



Meleagri.

IANUS LERNUTIUS.
LAetatur viden’ exultim dum mollia Hyellae
    Ora meae tangens tangitur igne scyphus.
Felix; atque utinam roseo quoque nos beet ore:
    Atque animam quanta est ebibat illa meam.



[p. 331]

IANUS DOUSA.
LAetitiae quae causa scypho nova? fallor? an autem
    Vinula Zenophiles contigit ora meae?
Felix, applicitisque utinam vel amystide labris
    Ebibat illa meae quod superest animae.



Iuliani.

IANUS LERNUTIUS.
UNguentum tibi mitto, Venus quod condiit ipsa:
    Et tamen unguento non tibi gratificor.
Nam simul atque tui perceperit oris odorem,
    Ipso se fiet gratius & melius.



IANUS DOUSA.

UNguentum tibi dono, unguento uti, non tibi honorem
    Conciliem: esse unguento unguen enim ipsa potes.



I. LERNUTI allusio..
QUas here noctiferi sera sub luce notarum
    Quas [Has]* modo Lucifero mitto oriente rosas,
Non tibi Lux gratum ut faciam, facio tamen, atqui
    Ut Veneri, hoc est flos ne illius intereat.



[p. 332]

Dionysii Sophistae.

IANUS LERNUTIUS.
O fiam levis aura: mihi tuque obvia ab ortu
    Excipias nudo flamina nostra sinu.
Aut vernem rosa, selectam quam molliter ungui
    Colliculo gestes pectoris in niveo.
(5) Aut me Iuno suum faciat Saturnia florem,
    Oris uti recreer carptus odore tui.



LUCAS FRUTERIUS.
O utinam in ventum muter, tuque ardua in auras
    Pectore nuda meas excipias animas,
Aut rosa sim, quo me manibus relevansque terensque
    Associes niveis, Lux mea, pectoribus.
(5) Denique vel totum commutem in lilia vultum,
    Corpore quo saturem lumina nostra tuo.



Paulli Silentiarii.

IANUS LERNUTIUS.
TAntaleis graviora malis mala nulla profecto:
    Sed dolor illius par nequit esse meo.
Nam neque te adspicere, & roseis ferre oscula labris
    Vita, nefas illi relligione foret.
(5) Est miser, & magnum adpendens timet aëre saxum
    Tantalus, at geminam non pote obire necum est.
[p. 333]
Ipse Dei iactu certo percussus ad ossa
    Deficio, inque cruces mille ego mortis agor.



LUCAS FRUTERIUS.
ET mea Tantaleos vincunt incommoda casus:
    Et minor illius poena dolore meo est.
Relligio nec enim te illi adspectare fuisset,
    Oscula vel labris figere pauca tuis.
(5) Ille quidem capiti timet impendentia supra
    Saxa, at obire iterum si velit haud potis est.
Ast ego tabifico mentem deperditus oestro
    Langueo, & ex omni mors mihi parte venit.



Iuliani.

IANUS LERNUTIUS.
ILla verecundo suadelae imbuta lepore,
    Et Paesti utravis lucidiora rosa,
Diffundunt exsensa animum mihi mente labella:
    Illa labella, oris limina nectarei.
(5) Ipse Amor e claris iaculatur fulgura ocellis,
    Quae nec ferre prope est, nec procul est fugere.
Parque mamillarum sine labe, sororium, & apto
    Orbe teres, solidum, candidiusque nive
Me quoque me coepit. Sed quid generi ossa canino
    (10) Prodo? monent calami nos tacuisse Mydae.



[p. 334]

PETREIUS TIARA.
ILla salis multi vario conspersa lepore,
    Atque eadem Paphiae tincta colore rosae,
Illa liquefaciunt animum exagitantque labella,
    Oris nectarei mellea vestibula.
(5) Accedunt gemini vibrantes fulgur ocelli,
    Pectoris hi laquei sunt pedicaeque mei.
Parque papillarum compactile, laeve, globosum
    Quod candore nives aequet, odore rosas.
Hoc quoque rete meum est: sed quae dementia tandem
    (10) Demonstrare canum me iubet ossa gregi?
Sponte sua inveniunt, & quam sit noxia frano
    Lingua carens, calami nos docuere Mydae.



Platonis.

IANUS LERNUTIUS.
ATtinui in labiis animam, oscula dans Agathoni:
    Venerat huc, iam iam progreditura foras.



Amicus Gellii in plures versiculos sic vertit.
DUm semhiulco suavio
Meum puellum suavior,
Dulcemque floreum spiritus
Duco ex aperto tramite,
(5) Anima tunc aegra & saucia
[p. 335]
Cucurrit ad labias mihi,
Orisqua rictum pervium
Et labra pueri mollia
Rimata itineri transitus
(10) Ubi transiret nititur:
Tunc si morae quid plusculae
Fuisset in coïtu osculi,
Amoris igni percita
Transisset, & me linqueret,
(15) Et mira prorsum res foret
Ut ad me fierem mortuus,
Ad puerum intus ut viverem.



Angeli Politiani.

IANUS LERNUTIUS.
ASpice in amplexu Dominae me Iupiter, & ne
    Ne mihi tu invideas, non tibi ego invideo.
Tu Iunone tua contentus vive, meamque
    Linque mihi Venerem, meque meae Veneri.
(5) Ter quater & toties felix ego, nectareo ori
    Cui licet & licuit pangere basiola.
O os, o crines, risusque, o lucidi ocelli:
    Te te habeo mea Lux, Lux mea te te habeo.
Certe ego te te mille laboribus exanclatis
    (10) Lux habeo, nostrae dulce operae pretium.
Quid mens turbaris veluti prius? atra recessit
    Cura procul, nihil est cor mage cur doleas.
Nam quae saepe meo movit fera proelia amori,
    Sessitat in gremio pacificata meo.
[p. 336]
(15) Hunc ergo ante aras cape, Diva, palumbum,
    Diva Venus, stabuli nosque in amore fove.
Tu vero inspira mollem mihi molliter auram
    Bella gerens lingua, bellaque dente gerens.



Iuliani.

IANUS LERNUTIUS.
IDa mihi sero quae vespere basia panxit,
Bella puella, mero ambrosiae meme imbuit haustu.
Spirat enim ambrosiam os, & inebrior osculo, amoris
Felix caelesti post quam sum potus in amne.



Macedonii Consulis.

IANUS LERNUTIUS.
LAscivum rides frustra: frustra mihi adhinnis:
    Lumine me frustra sollicitante petis,
Ter lapidem ante Iovem iuravi, mitibus ultra
    Te sic illepidam cernere nolle oculis.
(5) Vive tibi caelebs, & valgis blanda labellis
    Per lusum Aeoliis oscula fige nothis.



IANUS DOUSA.
FRustra ardes, frustraque equulae cupide instar adhinnis,
    Deliciaeque oculo mi petulante facis;
Ter iurata Iovis lapidis mihi numina, non te
    Inscitam ultra oculis lenibus aspicere.
(5) Sola iace, viduisque tibi blandita labellis
    Irrita lascivis oscula fer zephyris.



[p. 337]

In lib. Basiorum meorum.
HIc quia sanguis hebet senio defectus, at ille
    Quod ferat ingratae triste iugum Dominae:
Tertius obriguit penitus quia frigore bruto,
    Aversi sancta sunt simul a Venere.
(5) Alter segnis, iners, ac nil nisi venter, & alter
    Plus aequo elatus suspicione sui,
In levibus frustra nos conterere otia clamant:
    Et petere aeterni nominis inde decus.
Ut libet incilent: licuit dum vivere vixi:
    (10) Nec semel aegrum animum composui arte lyrae.
Illorum certe tunc dicta & facta tacebunt,
    Presserit his posito quum pede Parca caput.
At quandoque mei sub terras ibit imago,
    Ultima nos vel nunc si libet hora ferat:
(15) Sint levia haec quamvis, sic ut rumpantur iniqui,
    Clara mei in scriptis vivet imago meis.



[p. 338: blanco]
Continue
[
p. 339]

IANI LERNUTI

OCELLI,

& Carmina quaedam alia, quo-
rum seriem pagina proxima indicabit.

[p. 340]

            OCELLI.
            ELEGIAE.
            ODA.
            EPIGRAMMATA.



[p. 341]

IANI LERNUTI

OCELLI,

CARM I.
QUis sese ocellis insinuans tuis
    Divûm receptus hos amat? & manu
    Cessante & arcu, crebra nigris
    Tela superciliis coruscat?
(5) Sacrata virtus Numinis, heu quibus
    Ducta illecebris, atque sui immemor
    Consedit istic? an procacem
    Esse Iovem rear, & relicta,
Iunone rursus nequitias dolis
    (10) Moliri opertas, praepetis ut sui
    Cum tectus involucro ephebum
    Sustulit Iliadem? an Puellum
Catum decorae Cypridis; ac faces
    Hinc spargere acres, spiculaque improbo
    (15) Vibranda cornu, nunc venenis
    Tinguere, nunc variare melle?
Vultus ita olim Dardanios prece
    Motus parentis sumpsit, & abdita.
    Divinitate Elissam amicum
    (20) Fratris in arbitrium coegit.
Quid quisque credat, disspiciat: sacris
    Haec fixa myrti carmina ramulis,
    Amorem ocellis ferre Hyellam
    Credere me populis loquantur.



[p. 342]

CARM. II.
FUlgentes oculi bifida qui frontis ab arce
    Stringitis obliquis spicula fulminibus:
cum vobis Puer ille Cnidi postponat honores,
    Excubet & vestris assidue in speculis,
(5) Quo vos compellem titulo? Neque enim estis ocelli:
    Astra estis, tantum queis pote ferre Deum.



CARM. III.
MEns animi, quo caeca ruis? Sic ergo tui exsors
    Alterius pergis te dare in arbitrium?
Vos oculi, quis fervor agit? Quo Paeone fretos
    Vulneris insani non pudet esse viam?
(5) Nempe ope nunc vestra abiectus, quod sit mare amare,
    Cogar ab ingrato discere servitio.
Mens animi o infracta! Oculi o male coniurati!
    In mea tam pronos exitia ire meos?
Aeternum miseri socio languete dolore.
    (10) Fas necis artifices, me moriente, mori.



CARM. IV.
ADspectu sine Vita tuo me pascere ocellos:
    Nec mihi delicias hac, rogo, parte nega.
Sic ego. Cum strophii diducta nube, revelas
    Ora Therapnaeis aemula numinibus.
[p. 343]
(5) Hinc velut aetherei pavefacta fragore tonitrus,
    Abdita festino mox pede tecta subis.
Non est hoc sinere adspectu, Lux, pascere ocellos:
    Est iaculo iniecto tollere, quae dederas.



CARM. V.
TE Lux, te quoties video, subito aestuo totus,
    Sulfur ut accensam cum rapuit faculam.
Te Lux, te cum non video, subito algeo totus,
    Ut cos Alpinis quae latet in nivibus.
(5) Astra Nepae exspectent alii, Capricorni alii astra,
    Et caeli certis se recreent spatiis,
Tu mihi vel tropico sub sidere Sirius ardes:
    Sirio at ardente, tu mihi frigida hiems.



CARM. VI.


QUalis Dardania quondam Citherea sub Ida
    Pastoris Phrygii venit in arbitrium;
Cum nuptam, natasque Iovis Dea livida formam
    Perpulit humano subdere iudicio:
(5) Talis & arcano egreditur mea Vita cubili,
    Nativum nullis artibus aucta decus.
Cernis ut explicito niteat frons aequore? cernis
    Acer ut ex oculis spicula stringat Amor?
His Deus ille, polo, terraque Amathuside missis,
    (10) ut propriis gaudens ludit in hospitiis.
Quam bene caesaries vernans sua tempora obumbrat!
    Emicat e roseis gratia quanta genis!
[p. 344]
Flammea puniceo non cedunt labra corallo:
    Et primis certat narium ebur nivibus.
(15) Quam teretes digiti! Quam laevia colla! Venustum
    Quam latus! Artifici quae data forma pedi est!
Ut non mortalem seprodit! Ut omnia rara,
    Omnia vel magni sunt thalamo apta Iovis!
Dum licet, admissos Tithonia flecte iugales:
    (20) Teque iterum Eois abde sub aequoribus:
Aut ferruginea vultum tege nube, refulget
    Clarior e terris lux modo luce tua
Nifacis; egressam temere pudor obruet aureus:
    Victa meae postquam videris os Dominae.



CARM. VII.

O Frons Hyellae marmore laevior,
    Splendere summi digna toro Iovis,
    Non absque fronte sidera ista
    Sideribus tua adaequo, & ultra
(5) formosi amoenum Luciferi iubar,
    Astris pudorem quo reliquis facit;
    His audeo excitare nomen
    Spumigena Venere invidente.
Impune nemo te videat; sui
    (10) Quin exsul, ipsum se tibi mancipet
    Devotus; extemploque nexum
    Sponte tuum petat: ille cartu
Fallace blandas qui volucres maris
    Sprevit puellas, non queat illicem
    (15) Transire flammam, flamma visam
    Non mage, quam queat ipsa naphtham.
[p. 345]
Perenniclaris tu quoque frontibus
    Iungere posthac, fulgidulos tibi
    Me teste scintillare ocellos,
    (20) Unde faces animet Cupido.



CARM. VIII.

FUlmen habet caeli domitor: fert Aegida Pallas:
    Oceani trino est fuscina dente minax.
Marspiter & curru molitur proelia & ense:
    Pugnis Tyndarides praevalet, alter equis.
(5) Alcides clava bellatur, Mulciber igni,
    Thyrso Evan, virga praepes Atlantiades.
Quei solus pharetra viduus Puer errat & arcu?
    Quei face? Cuncta oculis haec gerit arma Venus.
Quae Venus? Illa mei pulcherrima caussa furoris,
    (10) Mille oculis Veneres quae simul una gerit.



CARM. IX.

EXcors exanimis semper vestigia sector
    Lux tua: & huc illuc irrequietus eo.
An quae olim Clytien damnarunt fata, eadem nunc
    Improba Parcarum net manus illa mihi?
(5) Herculis an sub fronte tibi lapis occultatur?
    Atque animi nobis ingenium ex chalybe est?
An potius radiis istis, velut igne pyrausta,
    Captus in exitium sponte mea rapior?
Eheu quam miserum male versat dulcis amaror;
    (10) Dum tecum sine me me sine Hyella vagor!



[p. 346]
CARM. X.

QUa te luce mihi, mea Lux, fas visere non est;
    Quae lux est aliis nox inamoena mihi est.
Per loca sic manes furvae lugubria Divae
    Errant aeternis palliduli in tenebris.
(5) At qua luce mihi, mea Lux, te visere fas est;
    Turbine lux agili praecipitata fugit.
Sic Iovis ad mensas Heroes nectare fusi,
    Quamvis longa, tamen tempora non numerant.
O mihi te, mea Lux, semper sic visere fas sit,
    (10) Ne caelo invideam, sufficere hora potest.



CARM. XI.

AUra felicis Zephyri, aura felix,
Aura, quam Phoebo Dea mater antris
Clam sub exesis genuit: secundo
                Sic in amore
(5) Chloris ardenti tua semper adsit:
Sic tuis cedant animosa fratrum
flabra; sic regnes: age nunc volatus
                Suscita, & arcem
I, pete Heroi positam Maluto,
(10) Quam Venus, spretis Eryce atque Cypro,
Incolit, simul mea Lux eam oris
                Praetulit istis.
Defer has illi lacrimas, per ora
Quae mihi nivis liquidae instar undant:
[p. 347]
(15) defer & suspiria nostra, ab imo
                Pectoris aegri
Quae traho, noctuque dieque mortem
dum miser vivo miseram, atque curas
Inter insanas iecur usque saevo a
                (20) Vulture rodor.
Dic, bona oppressum nisi sublevet spes,
Mox fore, adspectu ut recreer cupito;
Nil fore, optatum toties subire
                Cur morer Orcum?
(25) Sed quis haec amens tibi? Luce tacta
Ut meae prima fueris puellae,
Flamine actutum ex humili emicabis
                Arduus ignis.



CARM. XII.

TAm procul ergo meo vixi divisus ab igne:
    Et sine te, mea Lux, perditus haud perii?
Mens ergo potuit tantas evincere moles,
    Ultimaque infernae iusta negare rati?
(5) Sic adeo immites lacerarunt intima curae;
    Sic dolor usque suo saeviit ingenio,
Ut superesse hilum mirer mihi pectoris huius;
    Ut mirer fatis me superesse meis?
Nunc demum expertus video, curas in amore,
    (10) Quamvis depressos non temere opprimere;
Scilicet ut miseri magis ac magis excruciemur,
    Inque diem peius nos mala nostra habeant.
[p. 348]
Caucasea infelix ideo de rupe Prometheus
    Pendet, & assidua carpitur a volucre:
(15) Cumque semel leto posset finire aerumnas,
    Perpetuo vivit, perpetuo moritur.
At tu, Vita, tuos ultra mihi ne nega ocellos,
    In rivos lacrimarum ecce abiere mei.



CARM. XIII.

QUANDO Hyella cernere
    Tuos ocellos, hospites Amoris,
fiet integrum mihi
    Rursus: diem prae omnibus diebus
(5) Expetitum & aureum
    Semper fatebor, efferamque semper.
Gaudia ista vel mihi
    Si nox reducat: omnibus diebus
Praeferendam & auream
    (10) Noctem fatebor, efferamque semper.



CARM. XIV.

FOrte sub adspectum dominae cum, Douza, venirem;
    Atque oculis epulas ferre suas caperer:
Extemplo arcanas penetrans vis sacra medullas
    Irruit, & rapidis me ignibus implicuit:
(5) Implicuit graviterque accensum funditus ussit.
    Sic subita Aetnaei fulminis ira ferit.
Miretur iaculos celeres Libyae incola: virus,
    Di magni, quanto maius habent oculi!



[p. 349]
CARM. XV.
EX oculis mea Hyella tuis modo gaudia mille;
    At modo tristitiae semina mille traho.
Cor micat, & trepidis exsultant pectora fibris:
    Spem vultu quotios candidiore facis.
(5) Mens cadit, atque exspes iaceo in maerore, metuque
    Spem vultu quoties turbidiore negas.
Quid iam non in me tibi Di voluere licere,
    Montibus his animum sic mihi quando rapis?
Ah, ducis exemplo Haemonii, Lux, mollior adsis!
    (10) Cumque tot intuleris vulnera, confer opem.



CARM. XVI.
SAncte senex, Nerei quem sunt penes aequora, Proteus,
    Cui fas, in leges te variare tuas,
Omnia si rerum miracula corpore formas;
    Flamma superiecto quei potes esse mari?
(5) Sic ego: Carpathius contra mihi talia vates:
    Nam quae sollicitum cura animum, inquit, habet?
Dic agedum, intuitu quoties tua te Venus urit,
    Frigidus in mediis aestibus unde tremis?



CARM. XVII.
AMorem ocellis flammeolis herae
    Vidi insidentem, credite posteri:
    Fratresque circum ludibundos
    Cum pharetra volitare & arcu.
[p. 350]
(5) Eheu pavore cor trepido salit,
    Mensque icta amoris Numine devium
    Lymphatur. Eheu parce telis,
    Parce gravi puer acer igne.
Fas inquieta sit mihi gaudia,
    (10) Curasque dulces, cuspidis & tuae
    Votiva vulnera, atque amicum
    Arte lyrae celebrare amarum.
Fas & parentis regna Amathusidos
    Porrecta late dicere; partaque
    (15) Tropaea de Titane, & astus
    Mulciberis male pertinacis.
Tu vim leonum, tu tigrides domas,
    Ceteque & uros: perque acies truci
    Dextra Gradivum fulminantem
    (20) Mitem animis placidumque reddis.
Tu post Gigantum terrigenam manum
    Fusam fugatam, tela Diespitri
    Irata tollis: tu relicta
    Coniuge sidereisque regnis,
(25) Quandoque tauro dissimilem sui
    Abdis vel auro; iam gelidis cygnum
    Uris sub undis, iam salacem
    Destruis in Satyrum aut in hircum.
Te bruta tellus, te maris aequora
    (30) Caelumque & invisi horrida Tartari
    Sedes veretur: te veretur
    Ipsa Hecate, Patruusque Pluto.



[p. 351]

CARM. XVIII.
COr mihi nescio quis rapuit? quis? numquid Hyella?
    Sic est: luminibus praeda fuit dominae.
Quid nunc quid faciam? Qua cor ratione reposcam?
    An toties captus audeam adire iterum?
(5) Sirenumque iterum ad scopulos haerere, & iniquas
    ilicet in pedicas non rediturus agi?
An potius maneo? Praestat. Sed corde remoto,
    Languida quei solitus membra calor recreet?
Quo feror ambiguus? Pro me puer ito Cupido;
    (10) Aut Paphiae ceston huc cedo matris: eo.



CARM. XIX.
DUm penitus nostris nondum Puer ossibus haesit,
    Et prima afflatus incalui facula:
Intentis in te pendebam fixus ocellis,
    Argus ut in pastus pellicis Inachiae.
(5) & quamquam infestum lunaret fervidus arcum,
    Et plena circum te streperet pharetra:
Mensque acris praesaga mali trepidaret, & ire
    Ultro se proprium sciret in exitium;
Non tamen a caro potui divellier ore,
    (10) Insolitis gaudens vita cupidinibus.
At iam nunc animum & sensus deperditus omnes,
    Sera ut Nyctimene, ferre aciem nequeo;
Incertusque mei muto, iactorque Medusae
    Tamquam saxificae cernere vultum habeam.
[p. 352]
(15) Nec tamen a caro possum divellier ore,
    Insolitis captus vita cupidinibus.
Heu tacti ad vivum, frustra, frustra estis ocelli!
    Quid libertatis quaerere ius patriae?
Aut quorsum invitos alio contendere gressus?
    (20) Sic Phryga pos damnum sero ferunt sapere.
Quin agedum perstate, avidique haurite venenum
    Vivere cum non sit, sit mihi posse mori.



CARM. XX.
HUc illuc quo quisque means in Sole vagatur,
    Corporis accedit corpus inane sui.
Haud aliter quo, Vita, pedum vestigia flectis,
    Corporis accedo corpus inane tui.
(5) Certe tecum animi vivit pars optima nostri,
    Ne quem me species arguit, esse putes.
Sum tu: cura tui nec te tamen ulla remordet,
    Corporis hinc iactor corpus inane mei.
At simul ex oculis oculos subducis, inane
    (10) Qui modo corpus eram, dispereo in nihilum.
Nec minus hei nihilum luctus, lacrimaeque male urunt!
    Sic post fata etiam Mygdonis orba dolet.



CARM. XXI.
QUem tu, Vita, tuo semel
    Perstrictum placido lumine ceperis,
Illum non vagus Adria
    Iactabit cupidum: non creperae vices
[p. 353]
(5) Ardentem in fera proelia
    Rraptabunt. Neque fors aulica, callidis
Occultum ingenii artibus
    Quod Regum obsequio subdiderit caput,
Adscribet procerum ordini.
    (10) Sed qui sanctus Amor dulcicado madet,
Et formae insolitus lepos,
    Diffundent liquido nectare caelitem.
Caeli me rota tertii
    Concinnat Charites inter amabiles,
(15) Ac sacrum Veneri gregem:
    Et iam mole minus corporis aggravor.
O mortalibus invidas
    Mentis quae tenebras, Lux mea, discutis!
O saeclo quoque reptili
    (20) Incussura aquilae, si libeat, volatum!
Ex omni & merito tuum est,
    Quod cura vacuus degeneri feror,
Nil Deos tacite obsecrans.
    Quod vivo & valeo, sumque meus, tuum est.



CARM. XXII.
ALituum immortale decus, Diis aemulus ales,
    Ipse sibi genitor, ipse sibi soboles,
Qui nostri ex alto spernens consortia mundi,
    Nec Fortunatis cernitur a populis;
(5) sed Tigrim, Gangemque ultra, Nabathaeaque flabra
    Lucifer ardentes mane ubi frenat equos,
[p. 354]
Aurorae roseos inter Titanidis ortus,
    Non adeunda aliis regna beata tenet;
Taedia decurse quoties male fert aetatis,
    (10) Ne fati temere concidat arbitrio;
Aggereum educit tumulum sibi colle sub alto,
    Conspicuum myrrha, conspicuum casia;
Et tumulo adiiciens flores & germina florum,
    Mercibus intactam pauperat Arabiam.
(15) Mox Phoebi ad radios pennas quatit auricolores,
    Accenditque sui funera sponte rogi;
Scilicet ut leto redivivus surgat ab ipso,
    Natalesque ambusta hauriat e cinere.
Sic ego dum nitidos Dominae me verto ob ocellos,
    (20) Instar siderei qui mihi Solis habent,
Spe, desiderio, dulcique agitatus amore,
    Ipse pyra & proprio sum meus igne rogus.
Atque ubi diripuere avidae praecordia flammae;
    Vivere desisto, vivere ut incipiam.



CARM. XXIII.
NOn tibi pulchra satis, Claudi, mea Hyella videtur:
    Nec merito raris digna cani numeris.
Aut miser invidia, aut alio excaecatus amore es.
    Sume meos oculos, & dabis esse deam.



CARM. XXIV.
EN speculum formae testem cape, labraque Hyella,
    Adspice Acidaliis invidiosa rosis.
[p. 355]
Adspice marmoreum frontis decus, adspice Phoebi
    Lumina sidereis aemula luminibus;
(5) ut superet niveos facies candore hyacinthos,
    Et cervix Indum lactea ebur superet.
Quintiliae tali nec contigit esse: nec ipsa,
    Sexte, tua venia Cynthia talis erat.
Talis erat Phrygia praelata duabus in Ida,
    (10) Ad caelum victrix dum Cytherea redit.
Omnia contulerunt in te sua munera Divi.
    Ah, cave, ne cupidis surripiare Diis.



CARM. XXV.
OCellus ille, quem cano, Dei alitis
Ait fuisse nidus unus unicus;
Neque ullius lepori amabilis nurus
Nequisse praenitere, sive seriis
(5) opus foret vacare, sive lusibus.
Et hoc negat Lycaenidis male aemulae
Negare frontem, & auream Critheidem,
Plocenque nobilem, Aeliamque caesiam,
Glyconida, speculumque Belgii Antherin:
(10) Ubi iste post-ocellus, antea fuit
Serena stella. Namque in orbe lacteo
Micante saepe lumen extulit face.
Tabuda magne, tuque ductor Hespere
Tibi haec fuisse & esse cognitissima
(15) ocellus, inquit; ultima ex origine
Choros stetisse dicit inter astricos;
Tuo ustulasse te tuosque in aequore,
[p. 356]
Et inde tot per invidentium greges
decus tulisse, dura sive mollia
(10) Moveret arma, sive mallet Aliger
Simul protervus abdere utraque in iecur.
Neque ulla vota amasionibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a domo
Iovis superbi adusque candidum hunc diem.
(25) Sed haec prius fuere. Nunc Dioneo
Cluitque honore, seque dedicat Tibi
Cupido Amoris, atque Amor Cupidinis.



CARM. XXVI.
CAesarias alius deducat in arma cohortes,
    Aut Othomannorum proelia resque canat
Ipse domi quo Marte premar, quibus impetar ausis,
    Eloquar Idalii perditus insidiis.
(5) Non equites, non me pedites, classesve lacessunt:
    Agminis insoliti fraus nova bella movet.
Lunatoque superciliorum e fornice grassans
    Cruda venenatis vulnera dat iaculis.



CARM. XXVII.
CRedimus in superis aevum si ducere Divos
    Ex quo Saturnum templa Acherontis habent:
Quei nunc caelorum tractu, illecebrisque relictis,
    degere Lux tecum gaudet & audet Amor?
(5) Certe oculi quaecumque tui vis attrahit illum,
    Iure mihi fuerit maior Amoris amor.



[p. 357]

CARM. XXVIII.
HAec hora dicta est: exit ecce patriis
    Factura Diis ritu annuo.
Spectare rarum si iuvat formae decus,
    Nulla ante quale protulit
(5) Aetas avorum, nec futura posteris
    Producet ulla saeculis:
Ut invidis reconditum exseras iubar
    Titan, memento, nubibus.
At ne procaci lumine avius cave
    (10) & mente & axe corruas:
Clademque nati rursus instaures tui,
    Cum terra hiulca incendio
Manes profundi prodidisset Tartari;
    Cymbamque publicam Senex
(15) Pigro paludis abdicarat alveo;
    Et iam ipse Erinnyas furens
Deos in ipsos Dis citasset, amnium
    Ni Rex Paterque perditi
Orbis misertus attulisset ultimis
    (20) In rebus auxilium Padus.
Praesens face adsis, & memor, Cupidines,
    Si quando Divos urere
Redit voluntas, ex ocellulis herae
    Geminas ciere lampadas.



[p. 358]

CARM. XXIX.
LUce oculorum orbus cum fertur utraque Cupido
    Dictat ut Aoniis gens operata sacris:
Queinam tam certo sua spicula discutit arcu,
    Lascivum quoties stat penetrare iecur?
(5) Heu spes ambiguas! Quid non in amore timendum,
    Vulnere si caecus dirigit arte Puer?



CARM. XXX.
LUtea puniceis Matuta iugalibus exit;
    Eque pruinoso excita viri gremio
Tollitur, aequorei adsiliunt sub sidere fluctus,
    Et trahit aurivomos purpurea unda sinus.
(5) Sol pone emergens radiatum insigne reportat,
    Et iuga rimatur ardua luce nova.
Tu quoque, Vita, tuis lucem mihi suscita ocellis;
    Et tenebras laeta disiice fronte meas.
Non audis? & verba nothis facio irrita? Nox est
    (10) Luce vel in media te sine plena mihi.



CARM. XXXI.
FLecte oculos, mea vita, tuos: si cernere pergam,
    Fiam Tiresias alter, & Oedipodes.
Redde oculos, mea vita, tuos: ni cernere pergam,
    Frigidus exanimi pectore dispeream.
[p. 359*]
(5) O dubii vis certa mali! Quid Cypri minaris?
    Quae nova te in clades asperat ira meas?
Aut placidis fruar impune & cum pace; vel aeger
    Ne toties moriar, da semel ut moriar.



CARM. XXXII.
SI quandoque mihi obviam
facta es; hos oculos tuos
Ut vidi, hei geminas faces,
            Quîs dudum misere uror!
(5) Ne rursum exitio sciens
Memet obiiciam; ilicet
Incerto trepidus pede,
            Quâ datur, retro cedo.
Frustra: nam prius aridas
(10) Flamma per segetes strepens
Sedetur; prius in caput
            Cursus Isara flectat,
Quam desiderii queam
Surgentis premere impetum,
(15) Aut menti arbitrio meo
            Legem ponere recti.
Ut quondam (Inachiae fidem
Si veram historiae putas)
Ad pestem ante oculos sitam
            (20) Ivit Amphiaraus:
Sic cernam licet, apparem
Quid mali mihi, ni loco
devitem; tamen in crucem,
            Vel pes me rapit ipse.
[p. 360]
(25) Cur ergo, o oculi, fuga
Vana nitimur? Aestuat
Imis visceribus latens
            Vis concepta veneni,
Quam nec Thessala cantibus
(30) Aut herbis anus enecet;
Quin nec ipse Epidaurius
            Curet arte paterna:
Hic etsi lacerum Deae,
Vitaeque Hippolytum suae
(35) Olim reddidit; haec polo
            Possit diripere astra.
Ah, Amor nimium impotens!
Ah, me clade gravi obrutum!
Iamne condicio feris
            (40) Ipsis mitior exstat?
His & letiferas manus
Pastoris fugere, & sacro
Dictamni antidoto datur
            Plagae posse mederi:
(45) Si quam forte volatili
Percusse iaculo latus,
Dum male insidias cavent,
            Accepere trementes.
Sed nil deprecor, impudens
(50) Sim, si vel puerum sui
Optem dissimilem, aut velim
            Captum luce videre.



[p. 361]

CARM. XXXIII.
CUr faciem quoties istam, Lux, cernere pergo
    Immemor ah animi exsternor & obstupeo?
Nec secus, ac contra tendit qui tela diei,
    Protinus obscura differor a nebula?
(5) Di facerent, Argi cingant mihi lumina frontem!
    Alitis aut cingant lumina fulmigerae.
Arcas virga meos oculos non vinceret unquam:
    In capite hoc somno nec foret ulla quies:
Quin formae tot monstra tuae formosa tuerer,
    (10) Dum mors obtutus solveret una meos.
Et sane dos digna Diis pote, & aequa videri,
    Extulerint cum te dotibus innumeris,
Innumeros tribuisse mihi quoque luminis orbes:
    Mirer ut hos inte, Lux, propiusque sequar.



CARM. XXXIV.
POst obitum in varias animam migrare figuras
    Euphorbo vere si placuit Samio:
Nec mors ingenium mutat, seu flumina canus
    Servet olor, nemorum seu leo tesqua colat:
(5) Ipse ego (quando suo me cepit lumine Hyella)
    Composito gignar funere papilio.



[p. 362]

CARM. XXXV.
AD te si quando accessi, & tua lumina specto,
    Lumina Phoebeis quae mihi pro facibus:
Ut qui monstrifice Phorcynidos ora tuentur,
    Frigidus adstricto pectore dirigeo.
(5) Nec mora: lux animum attonito rapit improba; & alter
    Sum Thamyras, fieri dum volo Arestorides.
Quodque poetarum superat mira omnia, fio
    Hoc mage Arestorides, quo mage sum Thamyras.



CARM. XXXVI.
CUr numquam satier tuos
    Spectans, Lux mea, ocellulos,
    Istos, Lux mea, ocellulos,
    Qui cor sic mihi carpunt
Ignitum faculis suis,
    (5) Ut nec Aenariae obrutus
    Altis vorticibus Gigas
    Coeus ardeat aeque;
Mirabar prius: at modo
    Nil novi video. In necem
    (10) Sponte tendere Pyralin
    Vidi lucis amore.



[p. 363]

CARM. XXXVII.
QUi solis Libyae degit basiliscus arenis,
    Cuncta cenenato lumine trux perimit.
Quid mirum, vastis igitur si regnet in oris,
    Nec quisquam propius audeat ire ferum?
(5) Mirandum magis. Adsector te, Lux mea, semper,
    Cum tamen & miti lumine me perimas.



CARM. XXXVIII.
UT Afro ratis occupata vento,
Dum caelum tenebris, fretumque inhorrens
Solo fulgure claret: ipsa cani
Dum prudentia & ars stupet magistri,
(5) Iam Pollucibus ultimum invocatis;
Si secundior aura spiret, & lux
E Pharo procul emicet, repente
Hanc remis petit, advolatque velis.
Sic istos mihi quando, Vita, ocellos,
(10) Post lentas hiemes amoris offers
Iactato male perditeque: surgit
Celer mox animus, fugaque fluctus
Tam saevos trepidante spernit, & se
In portum penitus suum recondit.
(15) Illum ego ut sequar, assequarque, si quis
Te tunc me sinat usque basiare:
Usque ad milia millies trecenta
[p. 364]
Te tunc te mea basiare pergam,
Aut ultra potius neque osculandi
(20) Umquam me satias moveret ulla;
Non, si praepavitante corde, & ipsis
Tandem deficientibus medullis,
Totus hauriar obruarque totus.
Sed dum te mea basiare pergo,
(25) dum plexus cupidis tibi lacertis,
Ut tenax hedera arbori aut corymbus,
Isto nectare solvor osculorum,
Quo nec suavius ipse Phryx Tonanti
Inter pocula caelitum ministrat:
(30) Nolim vel cupiam, haud queam teneri,
Quin & lucidulos tuos ocellos,
Quin genas roseas, & oris huius
Clari, candiduli duos pyropos,
Unde has delicias mihi creari,
(35) unde haec gaudia gaudeo evenire,
grato lumine saepius salutem.
Di quod hoc genus impotentiae? Ergo
Sic labris misere invidere ocellos:
Nec spem esse auxilii? Huc Meneni: & olim
(40) Si plebem patribus reduxti amicam,
Quam malus temere efferarat error,
Nunc age ingenium excita, allabora,
Cum labris bene congruant ocelli;
Et Deus mihi pacis alter esto.



[p. 365]

CARM. XXXIX.
NOn ita Parrhasiam spectat lapis Indus ad Arcton,
    Occulto magnes nobilis ingenio;
Nec Clytie sic solis equos intenta tuetur,
    Mortua non potuit cuius amore mori;
(5) nec sic aurata rutilantia in arbore mala
    Observat custos pervigil Hesperidum;
Nec sic Phryxei tutatur velleris Hydrus
    Excubat insomni nocte dieque acie:
In te ego ut obtutu semper defigor eodem,
    (10) Lux mea, luce frui fas mihi quando tua est.
Sed quae fata meis credam contraria votis?
    Colchida quamve in me sacra piare querar?
Dum tibi devotos usque aversaris amores,
    Nescia blanditiis reddere mota vicem?
(15) Namque vel adsiduis studiis addicta Minerva
    Secreta certas delituisse domo,
Vel si fors prodire iuvat: velo abdita prodis,
    Tamquam deliciis invidiosa meis.
Ah nostri si nulla tibi, Lux, mutua cura est!
    (20) Saltem sit Pueri mutua cura Dei.
Hic est ille, tuis qui cernere gaudet ocellis,
    Qui tibi cum superis & Venerem antetulit.
Et potes o male grata Deum bis lumine adempto
    Abstrusum caecas deprimere in latebras?
(25) Ne tantum ne offirma animo pulcherrima crimen;
    Quin potius laesi numina concilia.
Ut possis prodire velis, vultu sed aperto,
    Teque palam videat, invideatque Venus.



[p. 366]

CARM. XL.
OCelle Americi soli, volans sacrata Phoebo,
fors inter alites tibi fortuna iure favit,
Quascumque mobile aeris per aequor aura tollit:
Cum labe nulla turpior novoque salva ab orbe
(5) Munusculum Puellulae meae obtigisti amicum;
Atque illius nunc in sinu melos suave lingua
Tentes sonare blaesula; cibisque nunc cupitis
Fruare, nec tuae Indiae te germina aut odores
Morentur; omnia Indiae cum germina ac odores,
(10) Nectarque dulce caelitum trahas velosculo uno.
Dic o mihi, dic, roscido soluta mane somno
Cubile quando deserit, decusque amabile oris
Exsuscitans toro emicat; natale numquid astrum,
Eque occidente oririer stupesne posse solem?



CARM. XLI.
QUid iuvat in nostros dentem distringere lusus,
    Et premere innocuae simplicitatis opus?
Non hic Galbano prurit mihi pagina luxu
    Hellespontiaca nec crepat aera manu.
(5) Nec Didymi exactas renovat sub fornice noctes,
    Aut Nero, quae tacitis gesserat in Capreis.
Adspicis ingenua deducta poemata fronte,
    Qualia dum Paphiis ignibus incalui,
Prima verecundo cecinit mea Pieris ausu.
    (10) Estne quid hic oculi, Zoile, cur doleant?
[p. 367]
Si doleant, tu causa mali. Quos invidia exest,
Intuitu sanos sic vitiant oculos.



CARM. XLII.
NOn insolenti nec dubia ferar
    Via uniformis per superum igneas
    Amator arces; atque nexu
    Corporis ante obitum exsolutus
(5) Terrena spernam. Nil capiet mei
    De parte sacra Persephone nocens,
    Tagaxque Parca, stamen occet,
    Ut lubet, e tribus una nostrum.
Iam iam repulsa nocte animi, vigor
    (10) Conturbat intus, atque hominem procul
    Exturbat aegrum, concitoque
    Pectus obit agitatque motu.
Iam mens inerti carcere libera
    Supra maligni tramitis obices
    (15) Curru Cupidinis levata,
    Evehitur per inane magnum.
Interque caeli septa Quiritium,
    Et Gratiarum virgineum chorum,
    Qua Cyprius movetur orbis,
    (20) Ipsius in gremio Diones
Laetatur omni laetitia: & Deae
    Agnoscit expressam effigiem suae,
    Ardetque, miraturque, & in se
    Liquitur illecebra decoris!
[p. 368]
(25) Frustra latebris, Lux, penetralium
    Peploque gaudes; nusquam oculis abes
    Invisa nostris. Mitte peplum,
    Mitte supervacuas latebras.


AMORE MAGISTRO.
Continue
[
p. 369] [p. 370] [p. 371] [p. 372] [p. 373] [p. 374] [p. 375] [p. 376] [p. 377] [p. 378] [p. 379] [p. 380] [p. 381] [p. 382] [p. 383] [p. 384] [p. 385] [p. 386] [p. 387] [p. 388] [p. 389] [p. 390] [p. 391] [p. 392] [p. 393] [p. 394] [p. 395] [p. 396] [p. 397] [p. 398] [p. 399] [p. 400] [p. 401] [p. 402] [p. 403] [p. 404] [p. 405] [p. 406] [p. 407] [p. 408]
Continue