Caspar Kinschotius (1622-1649): Poemata in libros IV. digesta. Den Haag, A. Leers, 1685.
Hagae-Comitis, apud Arnoldum Leers, M D C LXXXV.
Exemplaren: UB Leiden 693 E 30; Bayerische Staatsbibliothek P.o. Lat. 772
[p. 182]
Virgini Incomparabili
ANNAE MARIAE A SCHURMAN.
DEcima ô Dearum ter trium, Charis quarta,
Secunda Pallas, ô perenne miraclum,
Et patriae praelustre sidus, ô Virgo,
Sed qua minorem se vir omnis agniscit,
(5) Te, quicquid est ubique, pessimus vatum,
At unicus mirator, at tuae laudis
Ubique buccinator, at bonae mentis
Capax, precatur, flagitat, rogat supplex,
Ut huic libello commodes tuam dextram,
(10) Monumenta quo tui superbus ostentet.
Hoc si impetrarit, gemma saeculi nostri,
Tunc altior, tunc erigens humo frontem
Fecisse se sat credet ad sui laudem.
SCHURMANNA VIRGO.
Ante fuere novem, nunc sunt bis quinque sorores,
Et Pallas nata est altera, quarta Charis.
[p. 183]
JOANNES SECUNDUS.
Haga sui qamvis se jactet principis aula,
Plus debet cunis, Magne Secunde, tuis.
[p. 190]
IN
SUFFENIUM
Qui in linguam vulgarem è Latinâ
transtulit opera
P. VIRGILII MARONIS.
Virgilius iste, quem videtis hospites,
Si quid venusto creditis Suffenio,
Heroici nihil, nihil venusti continet.
Traduxit illum scilicet, non transtulit.