Jacobus de Rhoer: Ad fratrem germanum Matthiam de Rhoer.
Gebruikt exemplaar: KBH 852 B 53.
Jacobus de Rhoer: Prolusio poetica promotioni more maiorum institudendae.
Gebruikt exemplaar: UBL 228 A 36 : 4.
Enigszins vrije Nederlandse vertaling van deze tekst:
Everhard van Driel (student) naar Jacobus de Rhoer: Digterlijk voorspel voor het verrichten der plegtigheid naar de wijze der ouden, gemeenlijk genoemd de bevorderimg met de kap.
Gebruikt exemplaar: UBL 228 A 36 : 5.

Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[p. 1]

AD
FRATREM GERMANUM
MATTH. GULIELM. ADAM.
DE RHOER,
CUM
DIVINORUM ORACULORUM CURAM
IN
ECCLESIA GOUDANA
AUSPICARETUR
Ipsis* Idibus Februarii M. DCC. XLV.

Saepius humanae meditans ludibria vitae,
    Et personato plena theatra bono.
Decipimur falsa, miseri, sub imagine rerum,
    Omnia sunt, dixi, fumus, inane nihil.
Vivimus in dubiis, manet inconstantia constans,
    (5) Quidquid ubique vides, fata rotare solet!
Omnia sunt pulvis, vasti quoque moenia mundi,
    Fortunae merito dixeris esse domum.
[p. 2]
Incole Chalcidicis bene structa palatia tectis.
    (10) Hora ruit, subito vermibus esca jaces.
Ambitiosus ama trabeas sellasque curules,
    Et fluat ex humeris pulpura pulcra suis.
Mox, mortale genus, putridis domus hospita blattis,
    Turpibus et tineis optima praeda cades.
(15) Dulcibus illecebris tenerum quid fallimus aevum?
    Cur patimur studiis indoluisse caput.
Hei mihi! cur olidae fuligo bibenda lucernae?
    Vix juveni toto sufficiente die.
Scilicet, adsiduo marcescere membra veterno
    (20) Dum prohibes, perdas ut juvenile decus.
Scilicet, ut titulis fatuos superare vacerras,
    Ingenio claros deinde querare viros.
Jam satis est (tumidum quod amat plebecula fumum)
    Ad phaleras populi flectere posse caput,
(25) Est tamen, est aliquid Frater carissime, mentem
    Altius erectam, quod satiare queat.
Incolit augustum divina scientia templum,
    Sardonychas habitu vincere sueta suo.
Cujus ubi tetigit quis limina, rancida vulgi
    (30) Somnia, tranquilla spernere mente potest.
Hei mihi! dumosis obsepta sed undique spinis,
    Vix via, vix pedibus semita certa patet.
Et facit ad stupidos nil Palladis area fucos,
    Pellitur a sacro limine vulgus iners.
(35) Illa tibi! Sed quo raperer suffenus amore
    Fraterno, ingenuus conprimit ora pudor.
Te potius placidam laetus comitabor ad urbem,
    Quae sibi de GOUDA nobile nomen habet.
Sacra salutiferi mysteria pandere coeli,
    (40) Omine quo valeas prosperiore, vovens.
Quid precor? inprudens quid agis? trahit error euntem,
    Non juvet ulterius pergere, siste pedem!
[p. 3]
Siccine dilectae linques viridaria terrae?
    HERMELA deliciis nec Tibi cara suis.
(45) HERMELA, quae quinos fovit Te dulce per annos,
    Otia quae Musis materiamque dabat.
HERMELA, vicinas inter formosa sorores,
    Jamque Batesteino facta superba suo.
Non Tibi largifluis Rhenus pater obstrepet undis,
    (50) Isala limosis sed male serpet aquis.
Longius et claris Trajecti amotus Athenis,
    Palladia dabitur non Tibi gente frui!
Praesidet at celebri, fateor, Cyllenius urbi,
    Et solet Attalicas ferre benignus opes.
(55) Jactitat at tanto furum quoque turba magistro:
    Nec facit ad studium sola moneta Tuum.
Obvia non veniet teneris lac Thestylis agnis,
    Non Corydon sociis pocula plena ferens.
Et tibi nec patulis Galatea videbitur arvis,
    (60) Inter ruricolas ambitiosa procos.
Pyramus et Thisbe sociis hic vivere tectis,
    Cynthius hic Daphnen optet amare suam.
Et neque pennigerae voces audire catervae,
    Purpureo poteris sole vehente diem.
(65) Nec laqueis, stupidos nec arundine fallere pisces,
    Compensat nimiam dum bona praeda moram.
Quam tibi dulce suit, si perca famelica falli,
    Posset ab objecto, sed male cauta, cibo.
Alea jacta tamen, voveo quid inania stultus?
    (70) Poenitet et voti Frater amate mei.
Numinis, i felix, placida, pius, urbe sacerdos,
    Vibrans eloquii tela parata Tui.
Et sua cum fertur variis Ecclesia fatis,
    Hostis et infestas spargat ubique minas.
(75) Dulcibus adloquiis fac ut moribunda revivant
    Pectora, sed veri, plena timore, Dei.
[p. 4]
Atque decet, placidi dum gens furit inscia fraeni,
    Saepius et rigidas voce tonare minas.
Prodeat o utinam mutilis inscitia membris!
    (80) Et verae vigeat cognitionis amor!
Haeretici pereant quos fastus ducit inanis,
    Sed nullum verae religionis opus.
Nam licet haud temere numero sit habendus in isto,
    Dicitur, at nocuae, qui novitatis amans.
(85) Ut nimis, antiquo, multis, Epiphanius aevo
    Haereseos, rigidus, crimen, inesse putat.
Interea solidis Ecclesia fulta columnis,
    Dogmata veridici discit ab ore Dei.
Vendere nec vacui ludibria stulta cerebri,
    (90) Pro vero, et vera religione decet.
Illa cucullatis agitetur fabula mystis,
    Et sibi qui plaudunt, ingeniumque crepant.
O ita sic videas pratis saltare leones,
    Nec metuat rapidum laetior agna lupum!
(95) Sic vigeas longum, Frater Dilecte, per aevum,
    Omine sic currant prosperiore dies!
Denique si votis locus est mihi forte jocosis,
    Quae tamen ipse mea, seria, mente puto.
Quot coelum stellas, tot habet tua GOUDA puellas
    (100) Optima sitque tuo, Dulcis Adame toro!

                                                JACOBUS DE RHOER.
Continue
[p. 1]

PROLUSIO POETICA
PROMOTIONI MORE MAIORUM INSTITUENDAE.
QUA
SERENISSIMI ET CELSISSIMI
WILHELMI QUINTI
PRINCIPIS ARAUSIAE ET NASSAVIAE,
FOEDERATARUM BELGII CIVITATIUM GUBERNATORIS
HEREDITARII, ET SUMMI TERRA MARIQUE
INPERATORIS, &c. &c. &c. &c.

ACADEMIAE GRONINGO-OMLANDICAE RECTORIS
MAGNIFICENTISSIMI, ET CURATORIS PRIMARII.

EIUSDEMQUE REGIAE
CONIUGIS


AUGUSTAM PRAESENTIAM CELEBRAVIT

IACOBUS DE RHOER.

ELOQ. ET LINGUAE GRAECAE PROFESSOR ORD.
IN CHORO TEMPLI ACADEMICI,
DIE X. SEPTEMBRIS MDCCLXXVII.
ILLUSTRISSIMORUM ACADEMIAE CURATORUM
IUSSU EDITA.
_______________________________

GRONINGAE,
Apud HAIONIS SPANDAW Viduam et Filium. 1778.



[p. 2: blanco]
[p. 3]

PROLUSIO POETICA.
AD
WILHELMUM V.
ARAUSIAE ET NASSAVIAE
PRINCIPEM,
FOEDERATARUM BELGII CIVITATIUM
GUBERNATOREM HEREDITARIUM, ET
SUMMUM TERRA MARIQUE INPERATOREM,

ACADEMIAE GRONINGO-OMLANDICAE
RECTOREM MAGNIFICENTISSIMUM, ET
CURATOREM PRIMARIUM.

Non semel auguribus volucres spectasse faventes
Sufficiebat enim, visu nisi laeta secundo
Sponderent iterum, firmaretque omina Numen!
    Adventus sic ante Tuus licet, OPTIME PRINCEPS,
    (5) Omnibus acciderit gratissimus, hoc tamen omnes,
    Hoc votis precibusque rogavimus, hora veniret,
    Qua rediens tanti signes documenta favoris!
[p. 4]
Nulla mora est, roseis en lux advecta quadrigis,
Hospite et optato rursum Groninga triumphat!
(10) Aurea lux salve, salve Sol auree, Tu qui
Auriacum nostram salvum deducis in urbem!
    Unde sed insolito visu percellit imago,
    Quae mentem atque oculos? nobis Tune ipsa videris
    Calliope? Pallasne suo descendit olympo?
    (15) Agnosco augustam speciem, vultumque, habitumque,
    Intulit in nostrum certe nova se Dea templum,
    Agnosco SOPHIAM, dignamque hoc Numine formam!
Nec temere hanc sedem cessit Tritonia, fallor?
Ipsa an hanc pompam laetis caput exserit astris,
(20) Divaque miratur Neptem Regina venustam!
Dulce decus gentis, fatur, sic nomine nostro,
Sic claro appares dignissima sanguine proles!
Scis olim his studiis ut nostra vacaverit aula,
Quum daret hospitium, quum nobile semper asylum,
[p. 5]
(25) Ingeniumque, artesque et morum blanda venustas
Se mihi debuerunt, caris adserta Borussis.
Haec mihi vita, homines inter dum vita manebat,
Iamque experta loquor, iam plena in luce refulgent
Plurima, vos inter me quae LEIBNITIUS ingens
(30) Ille meus docuit, didici quoque multa, petenti
Principia et rerum, caussae et cognoscere caussam,
Quidque Infinitum, Spatiumque, Nihilque notarent,
Solvere quae potuit mihi nunquam aenigmata vates. (*)
[(*) V. Memoires pour servir à l’Histoire de la maison de Brandebourg. T. II. p. 36. Berlin 1767.]
Quare age, Dulce Caput, cum magno haec sacra Marito
(35) Perge fovere, Tuos meritisque obstringere Belgas!
    Sic ait: et talis sequitur Te Regia Coniux,
    Illa animique oculique Tui lux unica, PRINCEPS,
    Luxque eadem patriae, populi & sperata voluptas.
Induit en hilarem felix Academia cultum,
(40) Ipsa stolam sumsitque novam, sumsitque coronam
[p. 6]
Pallas, et Augustum laeta Par voce salutat.
Iamque agitare meam praesentia Numina mentem
Experior, quamvis frigentem incendere vatem
Possent tot pulcrae per docta sedilia formae!
    (45) Tolle, superba, Tuum, quid enim formosius umquam
    Hospitibus tantis subiit Tua moenia, laetum
    Tolle, Groninga, caput, patriaeque amplectere Patrem!
At Tu, pone, precor, curas, et pone labores,
Quîs urguent patriae studium Te, et nobilis ardor,
(50) Dum res Belgarum, dum publica commoda tractas,
Quid poscant aliae gentes, Europa quid omnis,
Suspensa ad motus, quibus acris America servet.
Pone, precor, curas, GULIELME, et pone labores,
Haec Hagam obsideant, fugiant nec Loïa Tempe,
(55) Otia at hic moriens Tibi dulcia praebeat aestas!
    I, Generose animi, nostrosque revise penates,
    Ut Tibi dilectae stupeas miracula terrae,
[p. 7]
    Naturae et dotes, iter huc non sufficit unum.
Huc ades, atque altam videas florere Groningam,
(60) Frisiaci fuit illa soli Regina, manetque
Nunc etiam claras inter veneranda sorores,
In dorso cubat illa suo, Te Praeside, tuta.
    Cernis, in amplexum ruit omnis, et omnibus una
    Mens est, atque eadem vox est, ferit aethera clamor,
    (65) Mille voluptatum species, Te mille sequuntur
    Vota, Deoque hominique caput carum, OPTIME PRINCEPS.
Haec inter nostrae spernis neque sacra Minervae,
Cui quondam hanc aedem vovit Nassavius Heros,
Hanc Patres fovere Tui, Tua cura nec illam
(70) Deserit, hoc omnes grata Tibi mente fatemur.
    Se meritis efferre suis Academia Pallas
    Gestit, et invidiam sperat, Te Praeside rerum.
    Hic Artes habitant doctae, Pietasque, Fidesque,
    Hic Pax, hic habitat Concordia, nobile numen,
[p. 8]
    (75) Atque trahunt molles animos exempla Docentum.
Hanc cathedram Auricaci nomen resonare iubemus.
Subque Tuis ista doctos adfectat honores
Auspiciis animosa cohors, en rostra loquentur,
En haec hora dabit spectacula pulcra, supellex
(80) Ista Groninganae peploque intexta Minervae,
Nomen et AURIACI, clara et fulgebit imago,
Nomen et AURIACAE puro radiabit in auro.
    His faveas utinam! sunt digni, haec illa iuventus,
    Haec Auguste, illis fuit orta parentibus, olim
    (85) Qui Marti doctas sociabant Palladis artes,
    Atque cucullatos pepulere a moenibus hostes.
    Mens eadem cunctis. Soldurius et Tibi nostrûm
    Quique erit, intrepidi Tua nos vexilla sequemur.
Protege nos, aedemque Tuum, Mitissime PRINCEPS,
(90) Et Tibi sunt cultae, dignae sunt Principe Musae.
Quin etiam Auriacum iam nomen honosque iacerent,
[p. 9]
Acta tacerentur proavorum ingentia, si non
Narrasset seclis olim gens docta futuris.
Et Tu tantus eris quondam, voluere periti
(95) Quantum artis, Tua nunc animat quos gratia, vates.
I, precor, I felix, iter huc non sufficit unum.
    Sive animum capiat primi cognoscere mundi,
    Reliquias, priscae vestigiaque inclita formae,
    (Deucalioneae seu sint haec rudera stragis,
    (100) Aut alia eluvies, quae nostrum everterit orbem,)
    Hic oculos animum Tuum miracula pascent.
Nam procul a pelago conchas spectare marinas,
In duros lapides versos hic cernere pisces,
Illorum domos, et viva coralia quondam,
(105) Et lusus Naturae alios Te mille iuvabit!
    Attonitum rapiet tumulorum saxea moles,
    Quos olim immanes hic construxisse Gigantes,
    Fabula narrat anus, vetulis sed fabula digna,
[p. 10]
    Magnorum momumenta ducum nam credere fas est.
    (110) I, precor, I, PRINCEPS, iter hoc non sufficit unam.
Iamque Groninganas peragra feliciter oras,
His radiare locis coepit Nassavia virtus,
Respicere hic primum Libertas aurea Belgas.
Et Tartessiaco fuit ausa occurrere monstro.
(115) Hic Hilgerlaei campi, silvaeque, paludesque,
Inclita Arembergi loca clade, et sanguine ADOLPHI,
Qui victor dulci pro libertate cadebat,
Fallor, an audito hoc servet Tibi nomine sanguis?
    Progredere, et natas mirare ex aequore terras,
    (120) Hic ubi nauta prius pelagi vada salsa secabat,
    Florentes pagos, et culmina celsa stupebis.
    Flava Ceres laetis ubi tempora cingit aristis,
    Et vocat ad mulctram plenas iam lacte iuvencas
    Thestylis, aequoreis piscis ludebat in arvis!
    (125) Quas nunc segetes, PRINCEPS, miraris agrosque,
[p. 11]
    Hesperidumque hortos, et formosissima rura,
    Omnia pontus erant, postquem maris impetus atrox
    Avulsit terras, atque aequore corpora mersit,
    Et bona maiorum rabidis sepelivit in undis.
    (130) Tum lacrimae: miseros tum dira premebat egestas,
    Sed flendi quae caussa fuit prius, en lacrimarum,
    Laetitiae nobis nunc fons, et caussa salutis.
    Poenituit tandem saevo indulsisse furori
    Neptunum, et raptos cum fenore reddere campos
    (135) Nocte dieque studet, ditat nos virgine terra,
    Dullarti spoliis ut laeta aeraria crescant.
Flecte pedem, lustranda Tibi nam multa supersunt,
En ubi continuo surgunt nunc ordine pagi,
Turba frequens ubi nunc dense strepit, omnia plena
(140) Navibus et nautis, serpentibus ante lacertisque
Haed domus apta fuit, vix haec centesima messis,
Quum campi steriles, desertaque tuta iacerent:
[p. 12]
Tum sisara et frutices, infelixque herba virebat,
Nunc rosa, nunc rident en candida lilia, mater
(145) Almaque fecundis vestit nunc frugibus arva.
Mexica quae peperit, vix sunt Perusina metalla.
His pretiosa magis, crustam mutavimus auro,
Inferior tellus habitanti est commoda sedes.
    Inde vides fossas, actamque canalibus undam,
    (150) Limes ubi positus Tarantia dividit arva,
    Grande rudimentum: sero prodesse nepoti,
    Ut Groningani studeat pia cura Senatus.
    I, precor, I, PRINCEPS, iter hoc non fufficit unum.
Iamque per Omlandos pergas feliciter agros,
(155) Ampla regna Ceres, tenet ampla hic regna Palesque,
Floraque, pulchra suis Pomonaque praesidet hortis.
    Et Te forte rogas, facies antiqua locorum
    Quae fuerit? tam longa et quid mutaverit aetas?
Edita sunt haec, miseranda Vitellius olim
[p. 13]
(160) Agmina quo duxit, vimque exsuperavit aquarum,
Quum subita obrueret legiones unda Quiritum,
Noxque infelices premeret. Manarmanis illic
Portus erat, veteris superest et nominis umbra.
Hic humiles habitare casas gens pauper amabat,
(165) Collibus inque illis tutum inveniebat asylum,
Aequora cum patulos tegerent Neptunia campos.
Splendida villarum surgunt nunc culmina, et arces
Nobilium, cara pro libertate quid ausi
Atque olim fuerint, forte est meminisse voluptas!
    (170) SONOII domus haec, dices, qi foedere magno
    Nobilium, fractis ausus succurrere rebus:
    Agnoscis meritumque viri, nomumentaque priscae
    Virtutis, nostrum pignus quod durat in aevum,
    Ornamenta inter seri pretiosa nepotis. *
[* Viri Illustris, G. ALBERTA, Toparchae in Dyksterhuis &c. Academiae nostrae Curatoris;
    Cuius tritavus fuit D.
VAN SONOY.]
[p. 14]
(175) Hic stetit ENTESII: pars clari et foederis ipse,
Belgarum Primus, praedam super aequora cogens,
Infregit tumidi vires animosque Philippi.
    Qui sedem hanc tenuit, (quod nunc quoque nobile nomen)
    Se socium tantis RENGERSIUS addidit ausis,
    (180) Libertasque illis capta dedit oscula Brila.
    I, precor, I, PRINCEPS, iter huc non sufficit unum.
Plurima sed restant: nec enim maris ostia, nec Tu
Amisiam spernes, clarum mirabere portum,
Unde tot in patriam, fluerent tot commoda in urbem,
(185) Invidia et fati nisi vis aeterna negasset.
    At neque Martis opus, Fortissime, negligis, ut quae
    Cognoscas Batavum sepes hic muniat hortum,
    Moenia quae patriae, quae propugnacula bello,
    Quod Martisburgum (sic dicebatur Ibero,
    (190) Quo victore etiam nunc forte urbs splendida staret)
    Atque alia in nostris valeant munimina terris.
[p. 15]
    I, precor, I, felix, iter huc non sufficit unum.
Nec venisse satis Tibi bis erit, OPTIME, cuncti,
Quos transis, reditum laetis clamoribus optant:
(195) Et quibus hoc forsan nunc invida fata negabant.
Principis accessum votis ardentibus orant.
    Longius at quid ego Te circumducere conor,
    Et monstrare viam? quid ego Tua tempora sistam?
    Ignosce errori, PRINCEPS Placidissime, Musae!
(200) Nempe, ut odorifero Phoebi stillare capilli
Rore putabantur, quocunque incesserat ille,
Guttaque decideret, felix ea terra feraxque.
Haud aliter de Te speramus, Maxime rerum,
Novimus Augusti quae sit clementia, nulli
(205) Mitius ingenium tribuit natura benigna.
Tu quocunque pedem tuleris! Tu noster Apollo!
Irrita nec fieri patieris vota bonorum.
    Hora ruit: nostra mox ut discesseris urbe,
[p. 16]
Accipiat salvum Te Loä, et reddat ut Hagae,
(210) Cum subole optata, dulci cum Ciniuge, longos
Utque Pater patriae felix dicaris in annos,
Expetimus summis omnes, Deus annue, votis!

Continue
[fol. π1r]

DIGTERLIJK VOORSPEL
VOOR HET VERRIGTEN DER PLEGTIGHEID NAAR DE
WIJZE DER OUDEN, GEMEENLIJK GENOEMD
DE BEVORDERING MET DE KAP.
IN DE HOOGE TEGENWOORDIGHEID
HUNNER DOORLUGTIGSTE
EN
KONINGLIJKE HOOGHEDEN
IN LATIJNSCHE DIGTMAAT
UITGEVOERD
DOOR DEN GEWONEN HOOGLEERAAR IN DE WELSPREKENDHEID
EN GRIEKSCHE TAAL
JACOBUS DE RHOER.
EN
IN NEDERDUITSCHE VERZEN OMSCHREVEN.

&&&&&&&&&&

Te GRONINGEN,
_________________________________

Bij de Wed. H. SPANDAW, en ZOON. 1778.


[fol. π1v: blanco]
[fol. A1r]

DIGTERLIJK VOORSPEL
AAN
WILLEM DEN VIJFDEN,

PRINSE VAN ORANGE EN NASSAU,

ERFSTADHOUDER, CAPITEIN GENERAAL EN AMMIRAAL
DER VEREENIGDE NEDERLANDEN,
OPPERSTE BESTURER EN EERSTEN BEZORGER DER HOOGE SCHOOL
VAN
GRONINGEN EN OMMELANDEN.

’t Was niet voldoend genoeg aan de oude wichelaren
Gevogelt’ van geluk slegts éénwerf aan te staren.
O neen. Men wagtte nog een tweede ontdekking af;
Een Godsbekragtiging, die ’t zekerst uitzigt gaf.
Dus, schoon Uwe eerste kost, volmaakte VORST, ons streelde,
Bad groot en kleen, bad elk: ,, ach! dat Hij mij bedeelde
Met gunstverzegeling, Zijn weêrkomst! IJllings daagt
APOLLO’S rozenkar, die vn Uw komst gewaagt,
[fol. A1v]
Te viervoet op. De bede, om WILLEM in te halen,
Gedijdt, o Groningen. Weest welkom, gouden stralen,
Wees welkom, gouden Zon, oranje Dageraad,
Die ons ORANGE brengt, het zonligt van den Staat.

[...]

Continue