JOHANNES ISACIUS PONTANUS (1571 - 1639)

Poemata (1634); facsimile bij books.google
Continue

EPIGRAMMA
IN
ATLANTEM MINOREM
BELGICE REDDITUM,
Interprete
V. Cl. atque Amplissimo
DN.ERNESTO BRINCKIO
Urbis Hardervicenae Consule ac Senatore.

QUò te raptat amor, BRINCKI, praestantis honesti,
Et celsae virtutis apex? tua cognita dudum
Mascula vis animi quà Sol oriturque caditque.
Te Boreas vidit, vidit te fulgidus Auster,
(5) Sive sub Arctoâ tenuit te Theutonis orâ,
Seu tu Byzantii proceres Thracemque tyrannum
Inspectas propius, patriaeque & commoda versans
Imperii tanti nobis arcana recludis.
Haud aliter quondam solertia fortis Ulyssi,
(10) Quem velut exemplar cuncits prascripsit Homerus,
Immortale tulit decus extera regna videndo.
Sed scopus hic esto; mentem ut praelustirbus ornes
Dotibus, & tacito veniat sapientia motu.
Hinc quoque crevit honos, & ad arduâ praemia jussit
(15) Tendere te virtus, memorique in pectore fixus
Et consul pater, &, quae consule clarior omni est,
Nobilitas animi, dotas exculta per artes.
    Nec tibi sat lustrasse fuit, describere mundum
Ausus es, & Graiis olim Latiisque Camoenis
(20) Tradita, nunc etiam, duce te, peragrare Batavo
Cuncta libet, Mundumque uno spectare libello.

                            JOH. ISACIUS PONTANUS.

w
In: Atlas Minor, een korte doch grondige beschrijvinge der geheeler werelt met alle hare gedeelten: Eerstlijc van Gerardo Mercatore in ’t Latijn beschreven, ende volghens door Iudocum Hondium met vele Kaerten verbetert ende vermeerdert, ende nu in onse Nederlantsche sprake overgeset door Ernestum Brinck. [Overgeplakte titel]. Amsterodami, Ex officina Ioannis Ianssonii, M D C XXVIII.
GBR: 1360 D 2.



ANNAE MARIAE
à SCHUERMANS,
Virgini omnibus elegantiis, quae
manu ac mente perfici possunt,
excultissimae

SACR.

QUod sequiore viris memoretur foemina sexu,
    Incusare tuo jure, MARIA potes.
Pingis acu, cedro pingisque coloribus ora,
    Et proprias cerâ ducis & aere genas.
(5) Et super haec, doctis mox ludens versibus, ipsas
    Romano tabulas exprimis ore tuas.
Quin & culta suam fateatur Graecia alumnam,
    Et Solymae dicant te simul esse suam.
Cetera quid memorem, te Gallica & Itala, teque
    (10) Haec ut nata domi, non aliena loqui?
Et quae plura potes, ceu cum caelestia caeptans,
    Quae superent hominem, voce lyrâque sonas.
Haec quis cuncta virûm praestet vel praestitit unus?
    Si nullus; sexu cur meliore viri?

                            JOH. ISACIUS PONTANUS.

Continue