BALTHASAR HUYDECOPER
In: Jacobi Philippi dOrville: Oratio in Centesimum
natalem Illustris Amstelaedamensium Athenaei, habita
in majori Acroaterio, Die VIII Mensis Januarii, MDCCXXXII.
Amstelaedami, Jussu Amplissimorum Curatorum,
Apud Petrum vanden Berge, Civitatis & Illustris Athenaei
Typographum. MDCCXXXII.
UBA XXV C 22 : 3.
CARMEN SECULARE,
pro Civitatis Amstelodamensis,
ejusdemque Illustris Athenaei incolumitate.
DÎ, quibus castae placuere mentes
Semper, intactaeque malis protervi
Saeculi, curae quibus est, eritque,
Candida virtus!
Jura si recte colimus nepotes,
Quae pii sancte coluere patres;
Si fides nostris probitasque nondum
Exulat oris:
Civium voces, redeunte seclo,
Pallas ut nostra tenet urbe sedem,
Supplices audite, novi precantum
Signa favoris.
Artium regina, bonique custos,
Si quae Erechtheis dederas Athenis,
Nunc Athenaeo posuisse gaudes
Nomina nostro:
Aedibus rursum tibi dedicatis,
Quae modo adstantum sonuere plausu,
Praeses antiquo magis auspicatum
Adde nitorem.
Barbaros mores reprimas, Patrumque
Prosperes decreta super docendis
Civibus, mentisque bonae ministres
Semina large.
O maris vasti dominator, almae
Forte munimen patriae; sed idem,
Conciti fluctus simus intumescunt,
Maximus horror:
Peccet in puppes truculentus auster
Africas: at tu Batavûm carinis,
Quae vehunt amplas, revehantque, merces,
Aequora sterne.
Neu sinas flavum violenter Yam
Ire dejectum positos morandis
Objices magno, neque te inprobante,
Fluctibus ausu.
Te quoque, Alcides pater, invocamus
Rite, quem quondam ferus eloquentem
Celta miratus posuisse mores
Fertur agrestes.
Tuque, quem fausto, Jove digna, fudit
Pleïas partu; geminis, quibus tu
Unicè polles, cupidos doceri
Dotibus auge.
Vosque veraces cecinisse, Musae,
Nuper instauratum opus auspicantes,
Vocibus nec non fidibus, futura
Gaudeat aetas.
Alme sol, seu Phoebe probas vocari,
Splendidum* coeli jubar, ô micantem
Qui diem profers, hominumque mentes
Luce serenas:
Amstelae quidquam licet urbe majus
Noveris; at nil melius, nihilque
Amstelae possis vagus intueri
Doctius urbe.
Prome, age, obductas, pater alme, dotes,
Quas situs dudum premit: utque nubes
Mane propulsas, age, pelle tardae
Nubila mentis.
Vosque, conjunctae propiore nexu,
Optimae altrices docilis juventae,
Suada DORVILLI genialis, atque
Astraea SIBENI;
Pergite abrupti per opaca callis
Ducere ad templum juvenes Honoris,
Publicas laeto moderati habenas
Omniore natos.
Vosque, Musarum decus ac Minervae,
Nobiles rerum domini, bonorum
Civium infirmis potiora votis
Jungite facta.
Per manus vestras superorum in Urbem
Dona labantur; veluti per alveos
Limpidi fontis liquor aestuantem
Manat in agrum.
Hoc neque in somnis modo vanus augur,
Nec Sibyllini monuere versus;
Publicae jussit sed amor salutis
Dicere carmen.
Quod velim denos decies per annos
Plus semel seri referant nepotes,
Dulce Lesboae fidibus puellae
Ludere docti.
BALTHAZAR HUYDECOPER.