ILLUSTRISSIMIS, NO- |
INter reliqua monimenta quibus vel humanum se efferre ingenium, vel acuere industria consuevit; una TRAGOEDIA Regium sibi nomen vendicat: vel quod reges heroasque, ac principes in scenam ea deducat: vel quod non nisi regales sublimesque, atque ab omni vulgari dicendi genere remotos spiritus admittat. Gravissimam eam dignissimamque omnium scriptorum esse, multis argumentis probarunt Romani, & ante eos disciplinarum autores Graeci. Ac ne apud vos rationes e Grammaticorum scholis adferamus, duplici modo eius dignitatem tuetur eius princeps Sophocles, tum quod senex eam scripsit, tum (quod proprie ad vos spectat) quod Reipublicae praefectus. Unum tamen est quod mirari saepenumero soleam, sublimia nimirum illa ingenia, quae non sine singulari eruditione, ac praesertim sapientiae illius, quam Moralem Civilemque dicimus, rerum praeterea cognitione, & industriâ se ad hoc scribendi genus contulerunt, cum solam TRAGOEDIAM omnes vitae humanae casus, fortunas, pericula, eventa rerum, consiliorum exitus amplecti statuerent, prudentiae praeterea magistram esse; eâ tamen ad fabularum vanitatem ac rerum deliria abusi sint: nec sibi vel res gestas aevi sui, vel imperatores, subiectum esse maluerint, quam Oedipodas, Aiaces, Medeas, ceteraque quibus effaeta anus antiquitas credulitati hominum turpissime illusit. Ego vero, ILLUSTRISSIMI ORDINES, Tragoediam vobis offero meam; immo vestram: Quod in eâ meum est, trado vobis: quod vestrum est, ut gratum sit id quod offero, efficiet. Ita simul quod in reliquis Tragicis deplorari solet effugi, viamque mihi ad benevolentiam vestram praeparavi. Ego autem simul & de opere & de operis argumento cogitare coepi, seu potius argumento dignum opus quaesivi, simulque inveni. Nec enim tam factorum gestorumque sterilis vestra Batavia est, ut in eâ materies scribendi quaeratur, quam inveniatur, citius. Hoc vobis affirmare liquido possum, nihil ab antiquis Philosophis pluris olim, hoc uno scribendi genere, factum esse. Hinc imperatores, hinc duces prudentiam apud Graecos suam hauriebant: haec illa disciplina est, quam illi per excellentiam doctrinam dicebant: hinc Tragici quotiescunque in theatrum prodirent publice, docere ab Atheniensibus dicebantur: hinc Aristotelis, hinc Carystii maximorum virorum [Grieks-]perì didaskaliôn[-Grieks] id est de disciplinis libri. In iis Rex philosophorum ille tempus actionis uniuscuiusque Tragoediae diligentissime notarat. Ille sapientiae ac voti humani terminus Plato & scripsit eam, & quidquid in Philosophiâ postea reliquit nobis, ad normam Tragicam & antiquorum [Grieks-]tetralogían[-Grieks] direxit, ut omittam quod Dionysiis quoque certasse feratur. Omitto reliquos minorum gentium Philosophos, omitto magnum Euclidem, qui omnem propemodum quam in sapientiae cognitione operam collocarant, ad unum hoc studium contulerunt. Quod si eam propterea quisquam (ut sunt sinistra hominum hoc tempore iudicia) minoris putet, quod ad poeticen referatur, eum nos, ILLUSTRISSIMI ORDINES per ea convincemus, quae ipse miratur maxime, modo ne ita rerum ignarus sit, ut ab ipsa Philosophia vitae humanae Regina abhorreat. Homeri tempore, qui unus e tam profunda temporis antiquitate nobis relictus est, Philosophiae nomen ne fando quidem auditum fuit umquam. Fuerunt tamen illo tempore qui & rerum causas, principia, motus, ortus, materiem, & pulcherrimae denique machinae huius rationes inquirerent, & quae vera demum sapientia est, fuere & qui de moribus, de recte instituenda hominum vita agerent, non publici modo, sed & privati morum magistri, quos aetas illa simplicissima [Grieks-]aoidoùs[-Grieks] sive cantores dicebat. Illi matronarum thalamis absentibus maritis praeficiebantur, Regum liberos instituebant, mores formabant hominum, virtutis causam agebant, omnia denique philosophi habebant, praeter nomen. Idipsum apparet ex illo cantore qui belli Troiani temporibus Clytaemnestram servavit, dum in expeditione cum reliquis Graeciae proceribus esset Agamemnon, quo interfecto tandem illa potitus est Aegisthus. Non adferam vobis somnia aegrorum, ILLUSTRISSIMI ORDINES, neque id quod volo poetarum testimoniis probabo, ut plerique hodie solent, qui tum demum rem factam habere arbitrantur, cum Peripateticam aut Stoicam philosophiam aut quamlibet eius partem testimoniis ex eadem secta petitis comprobarunt. Quod res est dicam: vox [Grieks-]aídein[-Grieks] sive cantandi ita a veteribus sumpta fuit teste Geographo, ut [Grieks-]phrázein[-Grieks] sive dicere significaret. Ea quae a nobis & ab illo dicuntur, ita se habere probant doctissimae Graecorum magistrorum Glossae, & certius multo quod dicturi sumus. Septem enim illi Graeciae sapientes, nondum tamen philosophi dicti, metra quaedam de moribus ediderunt quae [Grieks-]aìsmata[-Grieks] seu [Grieks-]adómena[-Grieks] (si modo idem utrumque) dixerunt, in quibus & vestigia vocis [Grieks-]aoidòs[-Grieks] animadvertimus, & quid illis propositum fuerit manifeste videmus. Talia primus eorum Thales, talia Chilo, talia Pittacus, talia & Bias, & Cleobulus & ceteri. Nam magnum illum legislatorem Atheniensium, cuius statuta quoque Populus Romanus missis in Graeciam Sp. Posthumio Albo T. Manlio P. Sulpicio Camerino legatis diligentissime descripsit, ad Elegias & omne fere poematum genus se demisisse praetereo, reliquos etiam sapientes ad [Grieks-]sillòus[-Grieks] & alia praetermitto. Nec enim id ego nunc ago, quod a vulgo poetarum toties tractatum fuit, ut Poeticen extollam, quam illi non intelligunt, cuiusque usum antiquissimum ignorant. Aequissimum peto, ILLUSTRISSIMI ORDINES, ut quo tendit mea perveniat oratio, Philosophiam ut laudari patiantur ab illis postulo. Atqui eam illi in ore habent, nec difficulter id impetrabimus. Deinde, ut nobis respondeant, quantum a philosophia facultas poetica afuerit, cum axioma a philosophis pronuntiatum fuit, quod beneficio Geographi adhuc habemus, quo negatur poetam bonum esse posse, qui non prius vir bonus sit. Nam inter illam Zenonis definitionem aliquid interesse fortasse dicerent, cum humanarum divinarumque rerum imitatio Poetice esse dicitur. At me Hercule quantum mihi laborandum hoc tempore esset, si Oratoria facultate antiquiorem eam esse contenderem, nisi me ea molestia & invidia cui vix ferendae essem a Strabone sublevatum scirem, qui tam certis testimoniis Oratoriam facultatem a Poetica oriundam probat, quam a Tragica gravitate familiarem characterem Comicum. Nec hoc agimus, ut in Aristidis reprehensionem incurramus qui false ridet eos, qui solutam orationem vincta posteriorem putant. Verum enim vero satis coacta est illa oratoris calumnia, & quae nobis etiam amplius hac de re cogitandi ansam praebuit. Nam quae de Cadmo, Pherecyde, Hecataeo dicuntur, eruditos saltem fugere non debebant. Habet ergo ad oratoriam illa se, ut ad filiam mater, ad philosophiam autem olim, sicut illa se ad quamlibet sui partem. Quod autem hodie pro paelice sedeat, quod ab hominibus trivialibus, indoctis, barbaris prostituatur, non magis genuinae huic quicquam detrahit, quam castissimae illi Abradatae apud Xenophontem uxori, Phryne, aut Lais aliqua, aut si quid his imprudentius. Nomen ei a Platone illud quod ad nostram usque permansit aetatem inditum gravissimi scriptores testantur. Idem tamen, quod in ore est omnibus quicumque divinam hanc facultatem oppugnare solent, e Re publica sua exegit eos. Nos vero ad illa, ILLUSTRISSIMI ORDINES, videte, quam breviter respondeamus. Primo enim, si illam Rem publicam Platonis recipiamus, exigendus erit ante omnes ipse fundator, cuius ipsa soluta oratio, ut & Herodoti, nusquam a poesi abhorret, nisi quis eam modo poesin esse existimet, quae numeris pedibusque vincta est. Quod si concedamus, ne [Grieks-]ámetra[-Grieks] quidem poesis erunt, immo ne quaedam fortasse [Grieks-]èmmetra[-Grieks], ac ne ipsi Dithyrambi, non quod a vulgari verborum in metris, sed metrorum inter se iunctura abhorreant, ac ne [Grieks-]aísmata[-Grieks] forsan philosophorum. Deinde, ut Platonis cives simus, recipienda erit mulierum communitas, & reliqua; ut certum sit nihil ad eversionem Rei publicae plus conferre, quam eius constitutionem. Sed ego mehercule tam facile eius Politiam in bene constituta urbe esse posse concedam, quam Idaeas in natura. Quod si propterea poetas ille in urbe sua non fert, quod adulteria Deorum & proelia introducat Homerus, metuo ne in eam artem impingat, cuius scientiam profitebatur, ratiocinandi nimirum. Nam illud aut peccatum non est, aut si est, unius tantum. Scimus enim non Grammaticos modo, sed & Platonis discipulos, quae in universum de Diis ab Homero dicuntur, ad naturales rationes referre solere. Quod si, ut diximus, Homerus peccavit, poetae vitium est, non poetices, & quidem illius tantum. Nam omnes ob eam causam poetas exigere tale est ac si quis omnes Philosophos exigat quod Plato ibi male argumentetur. Omitto interim, Platonem eum quem è Republica sua exigit ubique divinum dicere. Clemens certè ille est, qui Homerum ex urbe sua in caelum exulatum mittit, & in Deorum numero citius esse patitur, quam suorum. Iam autem ad vos venio ILLUSTRISSIMI MAGNIFICIQUE VIRI ORDINES, ORDINES POTENTISSIMI, quibus in vindictam Nobilissimo AURIACI sanguini debitam vix universum sufficit Hispanorum nomen. Ducem vobis vestrum offero. Quid admiramini? Ut benevolentiam vestram favoremque conciliem, titulum inspicite. AURIACUM fero. Percussit sat scio, foditque pectus vestrum nominis illius recordatio, mentemque subiit illa, quae vobis communis cum illo fuit in tutandis aris, focis liberisque vestris pietatis imago. Videte quantum spei conceperim: quod vix totis operibus quidam consequuntur, sola operis inscriptione me consecutum video. AURIACUM vobis fero, atque utinam ne talem, utinam & viveret ille, & ego non haec scriberem! Cum vero ille si vixisset diutius nihil praeter nominis immortalitatem propositum habuisset, quae Musarum nostrarum ope nonnihil eget, agedum, id mortuo, si fieri possit, tribuamus, quod unum ille, si vixisset, expeteret. Ambulet ergo in cothurno deinceps, quoniam in huius terrae ambitu, quam vel universam animo suo angustam semper iudicavit, ambulare diutius non potest. Ambulet in animis, in pectore, in manibus iuventutis vestrae, & tenellis animis patriae amorem imprimat, adultis propugnationem eius defensionemque. Videat posteritas vestra, ILLUSTRISSIMI Viri, discant liberi, quanto vobis divinum illud LIBERTATIS nomen steterit, quod non nisi virtute & fortitudine paratur, frugalitate & industria retinetur. Excelsi illi animi, mortisque contemptrix pro patria virtus, latius se fundat, quam ubi nata est. Nec tam angustis limitibus divini hi motus ausaque regia cohibeantur, ut in eadem terra & exstitisse & sepulta esse videantur. Agedum maris imperator BATAVE, iam te appello, cui pro patria mori posse dulcius fuit semper, quam in ea. Tu populi Romani triumphorum, victoriarum, ovationum, omnium denique particeps fuisti, praeterquam ruinae. Tu a terrae dominis, Romuli nepotibus bellum gerere posse didicisti, velle omnes docuisti. Tu vitam, tu hunc spiritum, tu hanc lucem pro libertate semper venalem habuisti. Tu artem ab aliis, ausus a te mutuatus es, ita ut mortem melius inferre illis, tu promptius subire potueris. Illis imperium terrae tempus ademit, tibi maris reddidit. Tu foris Oceano, domi sociis, ubique tibi imperas. Tu, quod olim frustra Xerxes temptarat, Neptuno compedes iniecisti. Cumque alii sive reges, sive principes ultra populos imperium suum extendere non soleant, tu etiam in ventos obtines, inventumque tibi aliquid praeter hominem, quod parere sciat. Accipe principem tuum, BATAVE, sed morientem, qui cum omnia saluti tuae impendisset, se quoque impendit. Accipite, viri, & recordamini, in terra vestra nihil umquam vindicasse Iberum sibi, praeter fraudem, cuius unius artis pudenda est scientia. Agedum, BATAVE, quod solum pro tuis in me beneficiis possum, Musas meas consecravi tibi, quoniam chartae solae, cum ferrum, aes, & chalybs non possint, diuturnitatem annorum & saeculi violentiam perrumpunt. Ego cum bonis exutus omnibus, laribus & praediis meis, nihil Hispanorum tyrannidi, communis religionis ergo, praeter infelicem hanc animam subduxissem, & si quam spem in parentibus, miserrimis & ipsis repositam haberem, tu me excepisti, fovisti, amplexus es: ac, quod mirum maxime, vestrum beneficium maius mihi fecit Hispanorum crudelitas. Inter reliqua & illud accedit, quod in Academia vestra tot iam annos versatus sim, in qua & illud vobis, ut primariae causae, ascribendum puto, quod in hac terra vestra tot summorum virorum familiaritate usus sim, ac praesertim trium Heroum, in quorum tempora me incidisse gloriari soleo: Iosephi Scaligeri (at quantum hoc nomen Dii immortales?) omnis scientiae, ommnium litterarum, omnium linguarum, totius non Europae modo, Viri, ut generis splendore principis. quem vos, cum unum modo eodem tempore in hoc universo Phoenicem posse esse sciatis, in Batavia vestra vivere voluistis, ut imperium simul Maris apud vos sit, & Litterarum. Pauli praeterea Choarti, Christianissimi Gallorum regis apud vos Oratoris, cuius nomen praeterquam quod vobis propemodum sacrum sit, liceat & illud mirari mihi, virum tam Illustrem non de omni eruditione modo iudicare posse, sed & primas in ea tenere. Et Iani Dousae, Senatoris vestri, Curatoris nostri, viri incomparabilis: qui cum de tota litteratura iam olim, nuperrime etiam de patria sua optime mereri coepit: & tamquam parum sit quod infelici hoc aevo litteras restituit, nuperrime etiam Bataviam suam restauravit, qui me filii loco semper habuit. Itaque diutius vel animi grati, vel debiti officii testimonium desyderare vos passus non sum: nec idoneum magis hoc tempore argumentum Patriae vestrae, Vobisque, reperire potui, quam fatalem illum Patriae parentis casum, quem penitus amisissetis, nisi in Filio viveret: Qui vobiscum tot Illustria Hispanorum capita Diis Manibus Paternae necis ultor mactare coepit: quem ut Deus immortalis numquam in Tragoediâ partes habere permittat, optabo; in reliquis verò parenti simillimum, vel virtute, vel animi magnitudine, sibi, vobis, nobisque conservet. Ego verò intereà hoc qualecumque committo vobis. Nobilitatis vestrae addictissimus Cliens DANIEL HEYNSIUS. |