Continue

Twee gedichten van G.N. Heerkens (17-17): ‘De valetudine literatorum’
(Leiden, J. Luzac 1749, UBL 693 B 11 : 2) en de ‘Alauda’ uit de
Aves Frisicae (Rotterdam, C.R. Hake, 1788, UBL 693 B 11 : 1).

Continue

G. NICOLAI HEERKENS,

GRONINGENSIS,

DE

VALETUDINE

LITTERATORUM,

POËMA.

_________________
_________________

LUGDUNUNI BATAVORUM,

APUD JOANNEM LUZAC, 1749.




[p. II: blanco]
[p. III-VIII}
Opdracht aan Henricus Croeserus, hoogleraar in de medicijnen te Groningen.



[p. 1]

G. NIC. HEERKENS,

DE

VALETUDINE

LITTERATORUM,

LIBELLUS.

Quid faciat morbos Helicone colentibus artes,
    Quâ-que sibi quivis consulat arte; canam.
Vidimus ante diem studii solîus amore
    Tot celebres flenda forte perire viros.
(5) Vidimus, atque animum miseratio quando subibat,
    Impetus Aönidos linquere saepe fuit.

[...]
[p. 19]
Ut domus implacidi consumitur hospitis usu,
    (350) Sic quoque nostra suum mens terit usque larem.
Felix qui valido sibi corpore consulat ipsi,
    Nec medicos animi quaerat habere malis!
Est tamen in Medico, mens laesa juvetur ut aegris,
    Desipere ut fanum pharmaca certa jubent.
(355) Consilio nunquam sapiente reducitur amens,
    Anticyrae miserum nobilis herba juvat.
Quid? quod & ingenitos flectas medicamine mores,
    Arsque trucem reddat, qui modo comis erat.
Cernite, quam variae variâ sint indole gentes,
    (360) Ut varia varium pro regione merum.
Torpemus Batavi, sibi displicet usque Britannus,
    Tu Rhodani felix accola semper ovas.
Omnia demonstrant, animis dominetur ut aër:
    Quamve levi causa mens viget atque jacet.
(365) Sed satis HERQUENIO, si corpora corrigat aegris:
    Sicut enim Musis, Paeonis arte valet.

FINIS

Continue

GER. NICOLAI HEERKENS

GRONINGANI

AVES FRISICAE.

[Houtsnede: Alauda, J.L. Anselin sculp.Parisiis].

ROTTERRODAMI
apud C.R. Hake
_________________

M. DCC. LXXX.VIII.

[p. 1]

GER. NICOLAI HEERKENS

AVES FRISICAE.
______________________

ALAUDA.

Proma avium nostris dicetut Alauda libellis,
    Omen felici nomine quod det avis,
Quodque licet multum de frigore, deque malignis
    Aucupibusque tulerit, mox tamen adstra petit.

[...]

[p. 9]
Vere novo imprimis, fac, pendeat ante fenestras:
    Mirum est, ut streperis urbibus inde canat.
(155) Dicitur expertis, tricenos posse per annos
    Vivere. Vixit avis cognita quinque minus.
Hordea nec praeter, paleis mundata, dabantur.
    Raraque de trita cannabe mensa fuit.
Nec tamen arguerim, quod brassica secta minutim,
    (160) Herbaque, si desit brassica, detur avi.
Cordaque subjungas conscissa, minutaque valdè.
    Libera vermiculis, ut bene vivat, eget.
Liberaque in bruchos fertur, viridesque locustas,
    Quosque oblectat avis carmine, purgat agros.
Continue
Satyrae.

MARII CURILLI
GRONINGENSIS
SATYRAE.

Vignet: Fleuron]

GRONINGAE,
Apud JACOBUM BOLT, Bibliopolam.
MDCCLVIII.

SATYRA I. Ad ANDREADEN.

SEmper ego insanus videar, nunquamne po‘tis
Me potero eximere, & Sirenes spernere Musas?
Continue
  • Nederlandse Neolatijnse poëzie
  • Voorkeurenpagina Opleiding Nederlands