Viderat Eoâ rediens de gente Cupido
Plurima languenti carmina scripta manu:
Indoluitque simul, regnique pericula cernens
Concidit ante oculus, docte BRUNAEE, tuos.
Atque ait, ô juvenis cunctis mihi dulcior undis,
Torrida cum Phoebus prata calore premit,
Utere jam calamo, mea fervida regna fatiscunt,
Et mea lethali membra dolore tument:
Tu poteris quaecumque cupis, seu condere versus,
(Cumque canis flagrant tecta superba Iovis)
Sive velis Batavas incendere Carmine nymphas,
Uritur in Batavis quaeque puella meis.
Praemia magna feres: pharetram si poscis & arcum,
Sive velis famulum, jam famulatur Amor.
Dixerat: Hinc versus mellitos, nectaris instar,
Ad Batavas fundis, chare Brunaee, tuos.
Atque Amor ante pedes, postquam tua carmina legit,
Pegaseo aggreditur quaelibet auctus equo:
Tecta strepunt superum: flammas miratur Olympus:
Majoremque videt sol Phaëtonte suo.
Et quae vovit Amor, praestat; proprioque poetae
Versibus in cunctis servit amica manus.
NaÎs amat, servet mediis quoque Thetys in undis,
Ardentemque suum cernit ubique gentem.
In: Jan de Brune: Veirzjes. Amsterdam, J. Broersz, 1639, fol A5r. KB Den Haag 29 C 34.
Francisci Vossii I.C. Carmen de victoria navali, felicibus auspiciis illustrissimorum foederatae Belgicae ordinvm, & celsissimi Aravsionensivm principis; ductu nobilis, & strenui herois, Martini Hereberti Trompii.