NOn exiguam à peritis elegantiorum literarum ac Poëtices cultoribus initurum me gratiam confido, collectis hisce & luci publicae expositis Venerandi Patrui mei Poëmatibus, diu sane ab ejusmodi deliciarum cupidis amatoribus, sed frustra hactenus, expetitis ac desideratis; quorum nisi majorem, quam ipse auctor, dum superesset, curam & rationem habuissem, sparsa forsan errassent semper ac delituissent, nec singulari, ut merebantur, volumine digesta in publicum prodiis- [fol. **1v] sent. In his autem colligendis ac disponendis hunc, quem vides, ordinem secutus sum, ut primo libro prolixiora exhiberem carmina, quae vel in Ultrajectina vel in Leidensi Academia, quibus, fatente ipsa Invidia, haud incelebre aut inglorium, dum Literas illic professus est, nomen fuit, publice pro concione dicta erant; altero libro conspicerentur Epithalamia non uni ex amicis ejus cantata; tum Epicedia in obitus Virorum vel meritis in patriam vel eruditione illustrium scripta in tertium conjicerentur librum; denique miscellanea ac diversi argumenti carmina librum sibi vindicarent ultimum: in quibus digerendis ubique adcuratum ordinem chronicum observare non potui, partim cum de singulis non satis mihi constaret, quo tempore ab auctore essent conposita, partim quia, ut de suarum Epistolarum Sylloge monet Plinius, ea collegi, non servato temporis ordine, (neque enim historiam conponebam) sed ut quaeque in manus venerant. Nonnulla quoque Patruus ipse omitti forsan maluisset, quae provectiori aetate ipsi minus, ut fit, adridebant, sed tantum juris mihi adrogare non ausus fui, quia hujusmodi foetus tollere vel abjicere soli parenti, si hoc ipso agere voluisset, licere arbitror, tum ne carmina quaedam omnibus nota atque exposita, quaeque sub suo nomine prodire passus fuerat, hic desiderari lectores quererentur. Alia enim, quae vel ficto vel nullo nomine emisisse dicitur, si unum alterumve excipias, sciens praetermisi, ne crabrones irritarem. Theatrum quoque [fol. **2r] Amstelaedamense, carmen sane elegantissimum & quod ceteris minime cedere debeat, cur his non adjungerem, caussam videbam nullam; itaque id vero auctori, ut certis mihi constitit indiciis, adserere malui, quam indulgere vagae & incertae famae aliis id perperam tunc, cum ederetur, adscribenti. Si forte alia nonnulla meam effugerint diligentiam, quae non visa aut lecta ad manus nostras non pervenerint, ea ut benigne nobiscum communicare velint. illorum possessores, per sacra Musarum precamur; gratias interim maximas, ut par est, agentes consanguineis amicisque, qui tam benevolum in modum vel inedita nonnulla & typis ante non descripta, aut a nobis praeterita, largiti fuerunt, suasque ad hanc editionem contulerunt symbolas. Paucula etiam, quod tamen omittere poteram, hic & illic mutata atque emendata reperientur, quae vel operarum incuriae tribuenda erant, vel festinanti & versus feliciter effundenti potius quam moleste parturienti exciderant auctori, quodque in tanta carminum varietate ac numero, atque in viro tot aliis laboribus occupato fieri vix aliter potuit; minime autem quod nasutulis & simul malignis censoribus (ut nec ipsi Homero sui defuerunt Zoili, aut a Virgilio manus abstinuerunt vitio creati Aeneidomastyges & obstrepentes Anseres ) aliquid in Burmanni versiculis carpendum, aut paedagogicae ferulae castigandum relinqui, ne frustra sibi blandiantur, valde extimescerem: qui si aliquem verae Poëseos gustum umquam se habuisse, [fol. **2v] aut unum saltem tolerabile neque averso Apolline aut invita Minerva conpositum ex cerebro suo extudisse carmen probare possint, tum demum eos justos & idoneos, qui in re poëtica, cui litare numquam potuerunt ipsi, suffragia ferant, judices admittemus. Tu Lector, qui meliori omine sacris his operari, atque ex aequo de poëticae facultatis dotibus aestimare soles, his interim fruere ac Vale. Dabam Amstelaedami d. 5. Julii MDCCXLV. |