Dominicus Baudius (1561 - 1613)

Continue

DOMINICI BAUDII

POEMATUM

NOVA EDITIO,

tertiâ parte nunc locupletatâ, &
in concinniorem ordinem
redacta.

Accedit Autoris Vita, & Epitaphia.

[Vignet: Concordia res parvae crescunt].

LUGDUNI BATAVORUM,

Apud LUDOVICUM ELZEVIRIUM,
M D C XVI.

Continue


Illustribus, amplissimis, ac
praepotentibus DOMINIS
ORDINIBUS
CONFOEDERATATUM BELGII
PROVINCIARUM.

NOn diu mihi, nec sollicitè deliberandum fuit, ILLUSTRES, AMPLISSIMI, AC PRAEPOTENTES DOMINI, quodnam sibi nomen in operis Poëmata nostra praescibendum haberent. Quum enim sub praesidio vestrae legitimae & auspicatissimae potestatis haec otia literaria nobis concedantur, aequum fuit, ut eorum usus ac fructus in rationes vestras referretur.

Continue

DOM. BAUDI

IAMBICORUM

LIBER I.
__________________________________________

Praefatio ad Lectorem.

BEnigne lector, si redundas otio,
Manumque nugis admovere non piget,
Hoc te pudenter author oratum cupit,
Ne crimineris, neu sinistrorsum trahas,
(5) Si quid vel haud satis pudicè, vel nimis
Scriptum licenter forsan occurret tibi.
Nos Belgica de gente simplices sumus,
Quibus pudoris absque jacturâ licet
Scapham scapham vocare, parsimus tamen,
(10) Verbis, honorem queis opus praefarier.
Germana virtus, mosque majorum placet,
Rem quamque privo qui notant agnomine:
Sed hacce fini censeo utendum jocis,
Facetiisque, ne quid incestum pias
Conspurcet aures, aut probrum aspergat probis.

Continue