Cornelius Schonaeus: Vitulus
In: Comoediarum altera pars (Amsterdam, 1599)
Uitgegeven door drs. P. Koning.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton083680UB Leiden
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
De aanduidingen van afwijkende metra zijn niet overgenomen.
Continue
[
p. 184]

VITULUS.

FABULA LUDICRA.

ACTORUM NOMINA.

    COROEBUS, rusticus.
    CANTHARA, Coroebi uxor.
    BACCHIS,
SYRA,
}meretrices.
    CHREMES, rusticus,
    PINALDUS, Lanio.
    DORIO, Pinaldi famulus.
    SOSTRATA, Chremetis uxor.
    BERALDUS, Exorcista.*



[p. 185]

PROLOGUS.

Iambici.

SAlutem vobis plurimam precor viri,
Ac feminae, huc quotquot venistis, scenicos
Spectatum ludos: quos nunc exhibebimus
Iocosos, atque ludicros: castos tamen,
(5) Atque verecundos: Obscoenos enim jocos,
Salesque inurbanos noster didascalus
Cane pejus, & angue fugiendos sibi putat.
Nihil turpe est rudi instillandum testulae,
Quae odorem, quo semel imbuitur, servat diu.
(10) Et quanquam id hactenus cavisse sedulò
Se existimat; haud desunt tamen, qui in illius
Comoediis quaedam parum pudica esse asserunt.
Qui falli, & totâ mihi videntur errare
Viâ. Rerum, ac verborum castimoniam,
(15) Et puritatem amat choragus noster, at
Superstitionem morosam, & nimis anxiam,
Tetricamque curiositatem planè despicit.
AEquis hominibus, atque candidis suam
Probari cupit industriam. Dedit aliàs sacras,
(20) Ex mysticis vobis depromptas literis.
Iam ludicram, ac profanam accipite fabulam.
Iocos, facetiasque hoc tempus postulat.
Advertite animos, atque cum silentio
Auscultate obsecro argumentum fabulae.



PERIOCHA.

Trimetri Iambici.

COroebus ab uxore ad mercatum mittitur.
Qui de viâ fatigatus, divertit in
Cauponam: ubi à meretriculis potu obrutus,
[p. 186]
Vitulino tergori insuitur, atque ebrio
(5) Chremeti venditur pro vitulo. Accersitur
Manè lanio: qui voce Coroebi territus,
Fugit. dein’ exorcista vocatur, ut suis
Furentem incantamentis placet belluam.
Hic quoque metu tremens abit. Mox cognito
(10) Fuco, ridetur affatim. Coroebus à
Chremete, & Sostratâ domum ductus, redit
In gratiam cum uxore deceptâ dolo.
Continue

ACTUS I. SCENA I.

COROEBUS.

Iambici.

NAe ego hominum, qui vivunt, sum infelicissimus,
Cui tam molesta, ac rixosa uxor contigit.
Quae non humaniter me, atque ut bonam uxorem
Decet, tractat, sed quae miserum durissimis
(5) Quotidie, atque adeo indignis exercet modis.
Non maritum me suum esse deputat,
Sed vernam potius, aut mancipium vilissimum.
Nulla mihi per eam quies, nulla intermissio
Conceditur laboris: neque me respicit
(10) Quicquam, neque aetatem meam.
Molesta, superba, procax, morosa, contumax.
Aequum sit, an iniquum, quod imperat, nihil
Videt, nihilque pensi habet.
Cui si pergas repugnare, irrites magis.
(15) A solis exortu usque ad occasum, aut domi,
Aut in agro sudandum, & laborandum est mihi.
Nunc sunt mulgendae vaccae, nunc curandi equi,
Nunc frumentum flagellandum, nunc defricanda
Mulctralia, nunc purgandum stabulum. Denique
(20) Nullum ocium datur mihi: neque eam miseret mei
[
p. 187]
Unquam. Verùm hoc unum illi curae est maximè, ut
Sibi sit bene, cùm mihi est malè.
Porrò ad malum hoc isthuc quoque accedit, mihi
Quod multò omnium est gravissimum:
(25) Nimirum quod me illa uti hominem insulsum, atque fatuum
Contemnendum, atque adeo illudendum proponat sibi.
Me caudicem, bardum, stupidum, insipidumque esse, usque clamitans.
Quae nisi omnia patienter feram; aut si me unico
Saltem verbo excusare, aut illam refellere
(30) Parem, ex insanâ insaniorem eam reddo mihi.
Cui ego malo quod remedium jam inveniam, planè nescio.
Sed crepuit ostium. at at, ipsa exit foras.
Vae capiti, scapulisque meis, nisi me sedulò
Laborantem conspiciat. Mulctrale igitur hoc
(35) Mihi defricandum, ac abluendum sumam. Sic agam.



ACTUS I. SCENA II.

CANTHARA, COROEBUS.

Ejusdem rationis versus.

PRovido quid meus agat cessator: quo non puto
Alium magis esse ignavum, tardum, ac desidem
Usquam. stipitem, non hominem esse dixeris.
Hebes est, iners, vecors, ac stolidus. stertit noctes, & dies.
(40) Nae ego infelix sum, quae tali marito nupserim.
Sed eccum caudicem. adoriar.
Probè, ut putat, officio nunc fungitur suo:
Qui cùm se maximè movet, nihil promovet.
Hem, quid agis furcifer? Cor. Blanda herculè salutatio.
Can. (45) Quid tecum mussitas mastigia? Cor. Nihil mea Canthara.
Can. Nihil? hem, negas? Quid de salute garriebas impudens?
Cor. Salutem tibi precabar plurimam. Can. Credo, ut soles.
Sed ausculta, ut scias, quid absque morâ sit agendum tibi.
[p. 188]
Cor. Quid, an rursus me ablegare paras quòpiam?
Can. (50) Itane statim responsas? vah, crucior mihi
Fustem deesse, quo scapulas tibi conteram ignavissimo.
Cor. Hem, perge sodes mea Canthara. Can. Faciam, ac vide, ne me
Ad eundem interturbes modum. Cor. Non fiet. Can. In oppidum
Tibi est eundum protinus. Cor. Eho, in oppidum?
(55) Mulctrale igitur hoc deponam. sed quid eò? dic mihi Canthara.
Can. Tergus vitulinum, & ova, quae collegi plurima, ad
Mercatum deferes. praeterea ex gallis alterum.
Cor. Quid gallum? quamobrem quaeso? Can. Quia nihil aliud
Quàm totos pugnant dies. Neque mirum, cùm unicum
(60) Arbustum non alat duos erithacos,
Cor. Quid hoc sibi vult proverbium? Can. Tace stolide, &
Tuâ quod nihil refert, omitte percontarier.
Cor. Probè herclè intelligo. quanquam tuum arbustum
Non admodum gravatè aluerit duos. Can. Tace inquam,
(65) Et ad iter te accinge, ac perones indue. I
Intrò, parata ibi reperies omnia.
Me miseram! quàm vereor ne haec etiam malè curet, factu tamen
Quae sunt facillima: adeo nihil sapit caudex.
Et animus, nescio quid mihi praesagit mali.
Cor. (70) En, redeo uxor, probè, uti conspicis, ad viam
Instructus. Can. Video: sed ubi tergus vitulinum? cedò.
Cor. Quia non potui simul omnia. Can. O hominem ignavissimum!
Ehem, adfer ocyus. Cor. Hîc est. Sed quo modo,
Gestabo cuncta haec, qua vix asinus, aut mulus ferat.
(75) Et, ne ova frangam, metuo. Can. Quid cessas tardissime?
Ego tibi modum, quo facilè gestes, ostendero.
Demitte caput. Cor. Quid tu nunc inceptas? Can. Ita
Gestabis commodè. sine. Cor. Hem, sino. Quis nunc tibi
Videor? Can. Quis? alter Hercules:
[p. 189]
(80) Non leonis, sed vitulino tergore
Formidabilis. Cor. Clavam insuper mihi
Da, ex quâ corbem suspendam gallinariam.
Can. Rectè dicis. Hem tibi. Cor. Sic incedam commodè.
Et, ne ova frangam, nullum jam erit periculum.
(85) Sed dic mihi, quanti haec vis vendi omnia? Can. Singula
Vendes stupide, non omnia simul. Cor. Etiam ova?
Can. Garris? de gallo, & tergore loquor. Cor. Nunc intelligo.
Sed quanti vendam? cedò sodes. Can. Gallum decem,
Tergus triginta, si potes, sestertiis.
Cor. (90) Curabo sedulò. Can. Sed audin’? pluris indica.
Cor. Scio. Iniquum petam, ut quod est aequum feram.
Can. Tenes. De ovis nihil habeo quod mandem tibi.
In his vendendis fac foro te accommodes.
Cor. Memorem dices te monuisse mea Canthara. At
(95) Priusquam me in viam dem, lactis obsecro
Mihi adfer cymbium. Can. Adferam. Cor. Benignè
Dicis. Nunc te laudo. Can. Hem, ad saturitatem jam bibe.
Cor. Non herclè est ferenda sitis. Nectar hoc mihi sapit
Lac. Can. Cessatum est satis: i, & negotium tuum
(100) Fac exequare gnaviter. quodque aliàs est
Peccatum, nunc ut sarcias vide. Cor. Dabo operam sedulò.
Vale. Can. Vale, ac matura reditum, andin’? Cor. Cras admodum manè
Faxo reversum me videas. Can. Hem, quid ais? pessimè
Excipieris, nisi revertaris vesperi.
Cor. (105) An avem me nunc esse putas, quem testudinem
Appellare soles? _____________



ACTUS I. SCENA III.

CANTHARA.

Ejusdem generis.

_______________ Abijt tandem furcifer:
Atque utinam redeat nunquam. Ego aedepol eam
[p. 190]
Iacturam parvi momenti esse deputem.
Nam quam quaeso mulierem usquam reperias, quae non
(110) Libenter, atque adeò cupidè tali careat viro?
Non arbitror in toto hoc vico similem huic invenirier:
Adeo ejus stulticia, atque socordia superat omnia.
Atque ideo nihil est, quod tutò illi commiseris.
Quare non mediocriter vereor, ne hoc quoque negotium
(115) Nunc malè curet stupidus. Tum cauponas metuo,
Quae simplicibus insidiari solent agricolis.
A quibus hic noster quamvis delusus sit saepius,
Tamen, ne rursus illi verba dent, periculum
Esse puto maximum. namque os illi subleverint
(120) Facillimè. praesertim si vel unicum
Cerevisiae biberit cantharum. Itaque lactis cymbium
Illi dabam libenter, ne sitiret in viâ.
Nunc ad vicinam hanc ibo Lesbiam, atque de optimâ
Ut mihi cerevisiâ promat jubebo. mox
(125) Sub vesperum domum redeo. Quo tempore
Si nondum reversum nostrum cunctatorem reperero,
Vae illius scapulis: quas tam molles, atque pultem reddam ei.



ACTUS I. SCENA IIII.

COROEBUS.

Ejusdem generis.

IAm de viâ, atque his bajulandis oneribus,
Planè me defatigatum esse sentio.
(130) Neque id mirum profectò, cùm & gravissimum
Pondus sustineam, & solis aestus hactenus
Perpetuò tolerandus fuerit mihi. Nunc ad
Urbem me tandem devenisse gaudeo. ibi, ut existimo,
Quiescendi dabitur locus. Atque utinam emptorem statim
(135) Inveniam: ut ante vesperum mihi domum
Reverti liceat. Atque istud ni fiat, vae capiti meo:
[p. 191]
Quod totum uxor mihi tuber reddet undique.
Quanquam id jam defessum est satis,
Etiamsi verberibus non contundatur insuper.
(140) Utinam hîc esset aliquis, qui hoc tergus mihi exuat.
Sed solus sum, neque quenquam huc accedere
Conspicor. ipse ut mihi sim adjutor necesse est. Sic agam.
Nunc hinc rectâ viâ ad forum me confero.
Continue

ACTUS II. SCENA I.

BACCHIS, SYRA.

Iambici.

PErpaucos pol Syra reperias meretricibus
(145) Fideles evenire amatores. vel Phormio
Hic, vicinus noster, quoties jurabat Bromiae,
Quàm sanctè, ut quivis facilè posset credere,
Se nunquam illâ vivâ aliam ducturum domum.
Hem, duxit. Syr. Scio, peccatum ab ipso maximum est.
Bac. (150) Id illi nil morantur perfidi: huc tantùm
Incumbunt, ut blandiciis suis, precio
Quam minimo voluptatem suam expleant.
Nam formâ impulsi vestrâ, vos illi colunt.
Haec ubi mutata est, aliò animum continuò conferunt.
(155) Nisi prospectum est interea aliquid vobis, deserta vivitis.
Syr. Verum mihi videris Bacchis dicere.
Bac. Nunc itaque te moneo, atque exhortor sedulò,
Ne cujusquam istorum te unquam misereat, quin
Spolies, atque mutiles, quemcunque nacta sis.
Syr. (160) Itane, ut eximium neminem habeam? Bac. Neminem.
Nam veluti vos illi ex animo non diligunt,
Sic a vobis pecuniam illorum potius, quàm eos
Amari convenit. Fragile, fluxum, ac fugax
Bonum est forma: haec priusquam deperit, tibi
(165) Consulas necesse est. Syr. Memorem dices te monuisse. Quin
[
p. 192]
Et me, & meum amorem, & vitam permitto tibi.
Te, quae aetate, & prudentiâ me major es,
Operâ, atque tuo consilio ut me adjuves, rogo.
Bac. Faciam pol sedulò: tu dicto pareas vide.
Syr. (170) Pro viribus enitar mea Bacchis, ut per omnia
Tuis me admonitionibus obsequentem praebeam.
Bac. Facis ut te decet. At miror huc nullum hodie ex civibus
Potatum divertisse, cùm tamen magnus
Toto hoc die fuerit aestus. Syr. Penuria, ac
(175) Annonae caritas, frugalitatem nunc docet
Plurimos. Bac. Est ut dicis. Spero tamen
Ex ditioribus adolescentes aliquot, aut rusticos
Bene numatos, huc venturos sub vesperum.
Syr. Ego agricolas non minus opto, quàm cives: ex quibus
(180) Lucrum plerumque nobis provenit uberius.
Bac. Rectè, Sed, nisi quid me fallunt oculi, procul
Video adventare, nescio quem, onustum probè.
Syr. Nihil fefellit te prospectus: rusticus
Est aedepol. sua, quae non potuit vendere,
(185) Ex urbe domum refert. Bac. Illam praedam fore
Spero nostram. observemus quid sit acturus.
Si longiùs ire pergat, blanditiis, ac commodè
Loquendo detinebimus. Hîc itaque foris
Subsistamus paulisper, eumque sedulò
(190) Observemus, nec abire impune sinamus. Syr. Hem, placet.



ACTUS II. SCENA II.

COROEBUS.

Ejusdem generis versus.

UT te Dij, Deaeque uxor perdant, quae me à prandio
Hodie ad mercatum miseris. Meque adeo, qui
Tibi paruerim, & non flocci, nihilique fecerim.
Credo ego fecisse illam hoc de industriâ, quò me
[p. 193]
(195) Ultrò citroque currendo fatigaret miserum:
Aut quòd sola voluit esse domi: aut ad Lesbiam
Vicinam nostram potatum ire: quò inscio
Me saepe commeat. Nam nisi tale quid esset, cur obsecro
A meridie me ablegasset? quo tempore
(200) Alcedonia in foro esse solent. Sedi ibi diu:
Cùm interea nec licitator, nec emptor ad me quispiam
Veniret. Tandem cùm spes nulla vendendi mihi
Istic superesse videretur, surgo, ac totum oppidum
Perambulo: neque emptorem invenio tamen.
(205) Nunc itaque domum reverti certum est: non tamen
Prius, quàm in diversorio
Hoc proximo famem, ac sitim sedavero.



ACTUS II. SCENA III.

BACCHIS, SYRA, COROEBUS.

Ejusdem generis.

SAtis istic substitit diu. nunc huc viam affectat:
Praeda haec pol nostris digna est unguibus. Blandè
(210) Hominem compellabo, tu orationi fac
Subservias. Syr. Faciam: nam quo modo id fieri soleat
Calleo. Cor. Cauponam eccam cum ancillâ ante ostium
Stare video. commodè herculè. Bac. Noster est, huc se
Deflectit atque adeo is est, quem nunc maximè
(215) Nobis dari velim. Syr. Nostin’? Bac. Probè. Coroebus est,
Homo stolidus, & insulsus: praesertim cum adbibit
Plus paululo: quod pol libenter, & cupidè facit.
Cor. Salvete matronae. Bac. Coroebe, salve. Cor. Quid? nostin’
Me, & quo appeller nomine? Bac. Quidni, cùm non semel
(220) In aedibus his nostris potaveris. Cor. Iam etiam sitis
Ingens me torquet, nec minor fames. Bac. Bene
Habet, ego isti malo remedium facilè invenero.
[p. 194]
Ingredere, atque onera haec depone. Cor. Non est tempus
Ingrediendi, appetit vespera, & iter mihi
(225) Restat longius. Syr. Hem, intra sodes. Cor. Non herculè
Faciam. Hîc pro foribus considebo. tu cerevisiae
Mihi prome cantharum. ipse, quod comedam, mecum attuli:
Bac. Nae tu frugalior es, quàm par est. Quod si tales caeteri
Essent agricolae, ad restim propediem cunctis
(230) Iam deventura res esset cauponibus.
Cor. Magnum vectigal parsimonia est. Bac. Etiam sententias
Tenes Coroebe? Cor. Teneo. Sed verborum jam est satis.
Prome potius: fauces enim ariditate crepant mihi.
Ego merendam, quam attuli domo, super
(235) Scabellum hoc apponam. Bac. Abi Syra, ac prome ocyus.
Cor. Non pol sapit cibus, nisi prius aridum
Guttur potu colluero. Syr. Coroebe, haec fausta sit
Tibi cerevisia. Cor. Euge, beasti. cedo cantharum
Sodes. Syr. Accipe. Bac. Quopacto illa tibi sapit cerevisia? Cor. Ut
(240) Nectar merum. Bac. Bibe largiùs. Cor. Quid, etiam largiùs?
Totum ebibi. Bac. Hem, bene fecisti. laudo. Syra
Prome iterum. atque audin’, diligenter annota. Syr. In
Hoc obliviosa, aut tarda soleo esse minimè.
Cor. Nunc mihi cibus sapere incipit meliusculè.
Syr. (245) Hem, accipe Coroebe plenum cantharum. Cor. Bene
Facis: nam etiam nunc sitio. tanta est sicci gutturis
Ariditas. Bac. Quin bibe largiter. cerevisia optima est.
Cor. Talis herclè videtur mihi. Quod est tibi
Nomen? Bac. Mihi? Bacchidem appellant. Cor. Hem, Bacchidem?
(250) Ego pol talem Bacchidem, quàm Bacchum malim. Syr. Eho, bene,
Atque facetè. Cor. Quod tibi juvencula? Syr. Syra. Cor. Meminero
Probè. Praebibo tibi Bacchis. Bac. Sit saluti
Coroebe. Indulge genio, atque hilarem te praebe. Cor. Hem, Syra,
[p. 195]
Micas istas da gallo: ac potum etiam admove:
(255) Ne, dum ego satur sum, ille pereat inediâ. Syr. Curabitur.
Bac. Estne hic gallus venalis? Cor. Est, & caetera
Etiam: tergus nimirum vitulinum, atque ova omnia.
Bac. Quanti indicas? Cor. Singula, non omnia simul ut
Vendam, mea mihi praecepit Canthara. Syr. Valeat
(260) Illa. an tu, cùm vir sis, mulieri parendum tibi
Putabis stulte? Vah, magnâ pol te, & alios viros
Ignominiâ afficis. Quanti? indica sodes. Cor. Non herculè
Faciam: memini enim in mandatis quid sit datum mihi.
Bac. Hem, praebibo tibi Coroebe. Cor. Habeo gratiam
(265) Mea Bacchis. Bac. En, totum ebibi. tu uti respondeas
Vide. Cor. Bonâ fide? Bac. Optimâ. Cor. Bene fecisti. cedò cantharum.
Syr. Promam. Cor. Quid cessas? non herculè committam à muliere
Ut superatus videar. Syr. Hem tibi. Cor. Quid nunc ais Bacchis?
Quid tu autem Syra? Syr. Virum te praebuisti strenuum: laudo.
Cor. (270) Nunquam etiam usquam fui, quin omnes me laudarent plurimùm.
Bac. Nihil mirum: nam merito istud semper tibi accidit tuo.
Cor. Oh, rectè. Syr. Non sentit caudex sibi palpum obtrudier.
Bac. Coroebe, quo nunc animo es? nondum has tuas
Vis vendere merces? Cor. Ova primùm à me emite, mox
(275) De reliquis videro. Ecce contemplamini,
Recentia sunt omnia. Syr. Coroebe, praebibo
Tibi dimidiatum hunc cantharum. Cor. Totum ebibe.
Syr. Lubens id fecero, si idem te facturum promittas mihi.
Cor. Promitto. quid cessas? Syr. Hem tibi. Cor. Bene fecisti Syra.
Syr. (280) Coroebe, recentem tibi promam cantharum.
Bac. Propera. Cor. Mea Bacchis, mea festivitas, quanto
[p. 196]
Nunc mihi formosior videre, quàm dudum.
Bac. Et tu pol multo hilarior. Sine Cerere,
Et Baccho friget Venus. Cor. Euge. osculum mihi
(285) Da mea vita. Bac. Neque hoc, neque si quid aliud amplius
A me petas, tibi negandum existimem.
Syr. Accipe Coroebe, atque ebibe. Cor. Nihil est, quod aequè fecero
Lubens, Bac. Ut bibit helluo. nae nos te, ut dignus es,
Exercebimus. Cor. Oh, nunc demum mihi vivere
(290) Lubet. amplectere me obsecro Syra cum suävio.
Syr. Faciam, & lubenter aedepol. Cor. Non tam nectar sapit,
Quàm istud osculum. Sed vespera appetit.
Abeundum nunc erit mihi: si modò domum
Luce venire velim. & metuo ne uxor ebrium
(295) Me esse sentiat. Syr. Manebis hîc Coroebe,
Si nos audias: neque sub noctem te dederis in viam.
Cor. Nihil agitis. subducatur ratio. quot cantharos
Prompsisti Syra? Bac. Mitte isthuc, ac bibe largiùs.
Eho, propino Coroebe. Cor. Sit salutiferum mea
(300) Bacchis. Sed tamen abeundum est mihi: quo meo animo nihil
Est aegrius. Syr. Valeant ista, & nobis bene consulentibus
Obsequere sodes. Quàm non sit tutum, de nocte per
Viam ire hominem solum, nosti. Cor. Surgendum est tamen. At at, quid hoc?
Vicit cerevisia quam bibi. Syr. Nimirum hoc Bacchidis
(305) Consilium rectum erat: ut apud nos hîc maneres
Coroebe. Cor. Agitedum, si id mihi arbitramini
Expedire, faciam. mos gerendus est
Bacchidi. Bac. Coroebe, nunc mihi videris
Sapere. Hem, sessum illum recipe Syra. Syr. Hîc mihi latus
(310) Dextram claude Coroebe. Cor. Osculum mihi da, mea
Vita. Bac. Hem tibi cantharum. Cor. Iucunda oratio.
Syr. Pol ebrius est totus. Bac. Iam jam in nassam incidet:
Nunquam enim hodie casses evaserit meos.
[p. 197]
Syr. Tota haec praeda est nostra. Cor. Ut sapiunt ova mea? Bac. Labitur:
(315) Hem, sustine illum Syra. Syr. Ego eum nihil moror.
Labatur furcifer. Bac. Ha, ha, hae, in cacabum incidit,
Aquâ repletum, sordidas ut abluat nates.
Syr. Spectaculum risu dignum. Bac. Extrahamus pecus:
Ne fortè expergiscatur, frigus sentiens.



ACTUS II. SCENA IIII.

BACCHIS, SYRA.

Ejusdem generis.

(320) QUid? quid venire in mentem nunc posset mihi?
Quidnam? quo ludos hîc aliquem faciam lepidos?
Si modò fortuna se secundam praebeat
Mihi. Syr. Quid istud obsecro? Bac. Ridebimus affatim,
Ut opinor. Nec ea res nobis incommodo
(325) Erit Syra. Syr. Oh, quopacto? dic sodes. Bac. Age
Dicam, at primùm tu gallum, atque ova intrò aufer. Haec
Ut nobis cedat praeda, efficiam callidè.
Syr. Eo. quanquam, quid inceptes, non intelligo.
Bac. Quin majus hinc nobis spero lucrum, si Fors
(330) Modò faverit. Ut stertit sterquilinium. Nae ego
Te exercebo probè. Syr. Hem redeo. Nunc, quid facere
Constitueris, dic mihi amabò. Bac. Ausculta. Ebrium
Hunc tergori involvemus, & consuëmus undique:
Eumque modò sub noctem rustico alicui probè
(335) Poto, venum obtrudemus pro vitulo. Syr. Vah, callidum
Consilium, modò venerit aliquis. Bac. Bene ominare: non
Diu erit, quin mirum conspicias spectaculum.
Hem, tu filum, atque acum mihi expedi. Syr. Effero.
Bac. Credo hanc rem nobis successuram ex sententiâ,
(340) Adeo mens mihi, nescio quid, praesagit boni.
Syr. Hem Bacchis, accipe acum, & filum satis longum,
[p. 198]
Ut arbitror. Bac. Tu hîc nunc esto adjutrix mihi.
Syr. Iuvabo sedulò. Bac. Crumenam ei primùm adimam. Nihil
Omnino sentit caudex: mortuum illum dixeris.
(345) Quid cras futurum arbitrare Syra, crapulam
Cùm edormierit? Sed video huc adventare, nescio
Quem. Dij nos respiciunt Syra. is pol ebrius
Est quoque, nisi oculi hallucinantur mihi. Syr. Bene
Mecastor factum, gaudeo. Hic jam colligatus, &
(350) Consutus est satis. Vide obsecro Bacchis,
Malè peream, nisi vitulum esse putaveris.
Bac. Rectè. Sed aliud est quod nunc ago. Viden’
Accedentem? Syr. Quid ni. Ebrius est totus. Bac. Ego
Meo hunc circumveniam modo.



ACTUS II. SCENA V.

CHREMES, BACCHIS, SYRA.

Ejusdem generis.

(355) NAe nos cutem curavimus, genioque indulsimus
Lautè, atque prolixè, à summo mane usque ad vesperum.
Utinam tales frequentiùs eveniant mihi
Compotationes, in quibus
Me planè asymbolum effecit commoda duarum
(360) Vaccarum venditio. Bac. Audin’ quid dicat Syra?
Syr. Audio. Vaccas se gloriatur ex sententiâ
Vendidisse. Bac. Ita est. Chr. Sed antequam domum
Me conferam, vicinae hae mihi mulierculae
Sunt compellandae, atque ab ijs osculum petendum.
(365) In quo quidem minimè difficiles fore eas arbitror.
Bac. Pro Iupiter! vicinus hic noster Chremes
Est. Nullum nunc mihi magis optarim dari.
Hic faceto erit nobis illudendus joco.
Namque hominem magis emacem, ac vendacem illo invenias neminem.
[p. 199]
Chr. (370) Sed eccam commodè pro foribus stare utramque conspicor,
Quod de Syrenibus poëtae fabulantur, id
Hîc praetereuntibus accidit quotidie: quos suis
Blandiciis illae in fraudem illectant, ac malis
Gravibus multant saepissimè. Sed ego mihi
(375) Ab eis cavero. nam non ingrediar: at foris
Cum illis paulisper fabulans,
Non nisi unum mihi promi jubebo cantharum.
Dein’ domum rectâ me recipiam viâ. Bac. At
Nos te tractabimus ut mereris furcifer.
(380) Huc te qui contulisti in tempore. Lux dubia dolis,
Ac fraudibus est accommoda. Alloquar. Salve
Chreme. Chr. Eho, salvete mulierculae. Quem ante ostium
Hîc praestolamini tam vesperi? Bac. Lucri
Bonus odor evocavit nos foras. Chr. Rectè. Sed osculum
(385) Ab utrâque mihi volo. Syr. Nihil detrectamus. Chr. Bene
Herculè fecistis. laudo. prome cantharum.
Syr. Fiet. Bac. Hilaris pol nunc mihi planè videris
Chreme. Credo hunc tibi diem illuxisse prosperè.
Chr. Prosperrimè. tales ego mihi optarim plurimos.
Bac. (390) Et nobis quoque felix, faustusque fuit satis.
Syr. Chreme, accipe cantharum. Chr. Cedò. Sed dic mihi
Sodes Bacchis, quidnam id sit, quod vobis hodie accidit
Feliciter? Bac. Dicam. Vitulum emimus modò,
Bene admodum saginatum, ex sententiâ.
Chr. (395) Ubi iste est? Bac. Eccum eum. Chr. Crassus herclè, ac pinguis
Est totus. Sed rursusne hunc vultis vendere?
Bac. Volumus, si emptor contingat commodus. Chr. Mihi
Eum vendite: pecuniam numerabo protinus.
Bac. Placet. Chr. Quanti indicas? Bac. Florenis quatuor. Chr. Ah,
(400) Nimio profectò. tres dabo. Bac. Vah, itane Chreme
Licitare? mirum ni esse furtivum putes.
Chr. Age age, decem adjiciam sestertios. Satis
[p. 200]
Id sit vobis. Bac. Sed praesentem pecuniam,
Ut dixti, numerari nobis volumus. Chr. Dabitur statim.
Bac. (405) Agedum, ratum esto. Chr. Nunc tibi praebibo Bacchis.
Bac. Bibe largiter. Chr. Bona herculè est cerevisia.
Sed vitulum statim a vobis velim
In haram hinc abducier. cras admodum manè
Iubebo vocari lanionem. Bac. Pecuniam
(410) Prius numera. Chr. Accipe, lectum est. conveniet numerus,
Quantum promisi. Quin duo sestertij
Supersunt, quos pro cerevisiâ datos puta. Bac. Adjuva
Me Syra. Syr. Praestò sum. Bac. In harâ concludamus pecus.
Chr. Ibite oblecta: supremum supplicium crastino
(415) Lues die. Bac. Nunc intrò abeamus hinc Syra.
Nae nobis hic ludus cessit feliciter.
Dii boni, quantus cras populi erit risus,
Ubi noster hic innotuerit fucus. Nunc ostio
Clauso, nos ad somnum componamus. Syr. Rectè mones.
Continue

ACTUS III. SCENA I.

CANTHARA.

Iambici.

(420) ME miseram, vix sum compos animi, ita ardeo iracundiâ.
Neque somnum hac nocte oculis vidi meis. Quin nescio
Quid suspicer, aut quid ei evenisse cogitem.
Sed dubium non est, quin in ganeum aliquod se immerserit,
Ubi totam hanc noctem inter meretrices degit suäviter:
(425) Nae ego illum modò, domum ubi redierit, ut dignus est,
Exercebo mastigiam. Ah, quàm nunc illum mihi
Dari velim, ut in eum hanc animi evomam aegritudinem:
Utque in capillum illi involem, oculosque unguibus
Exsculpem sceleratissimo. Qui me sibi
(430) Tam audacter, & impudenter illudendam existimat.
Mox supplicans, opinor, aderit. Sed nihil
[
p. 201]
Aget. nimium pol errat, si me precibus, aut
Lachrymis placari posse putat. Satis, satis
Iam uxor lenis, ac placabilis fui.
(435) Iram nunc ejus faxo ut sentiat, cujus patientiâ,
Ac lenitate turpiter est abusus hactenus.
Si ille sibi in prostibulis, & diversoriis
Consumendum arbitratur, quod comparcimus
Nos, nostrum defraudantes genium: ego vicissim
(440) Eum probè ulta, in tempore prospiciam mihi.
Sed fortasse aliud erit, quod illum sit remoratum tam diu.
Istud quidem velim. quanquam, ne sit quod suspicor,
Nimium vereor. ubi ubi est, celari non poterit diu.



ACTUS III. SCENA II.

CHREMES, PINALDUS, DORIO, COROEBUS.

Ejusdem generis.

QUid isthuc? itane ad clarum dormivi diem?
(445) Et tamen adhuc nox multa oculis inest meis:
Neque hesternam etiamnunc satis edormivi crapulam.
Nimis herculè largiter potaveram, & gulam
Ad summum oppleram luxu dapsili. Neque
Sine magno etiam meo lucro, atque commodo.
(450) Mitto jam vaccas nimio venditas. Vitulum insuper
Emi à vicinis his meretriculis, bene
Saginatum, ac pinguem, precio admodum vili:
Quem jam mihi mactandum puto. Itaque lanio nunc
Huc erit accersendus Pinaldus. Quin Syro,
(455) Famulo nostro id dabo negotij. Sed commodè, &
Per tempus video eum huc accedentem cum servulo,
Securi, alijsque, armis probè instructum. Nihil
Posset mihi nunc accidere opportuniùs.
Pin. Move te Dorio. Dor. Moveo me pol sedulò.
[p. 202]
Pin. (460) Credo, sed aut nihil, aut parum
Promoves. non cogitas jamdudum septimam
Praeterijsse horam? Sed Chremetem ante ostium
Consistentem video. hui, tam manè, qui heri
Tantum biberat. Chr. Hem, salve Pinalde. Pin. Eho, Chreme,
(465) Quid te tam diluculò è lecto evocavit?
Res seria sit oportet. non tibi dolet caput?
Chr. Mitte isthuc. aliud nunc agendum erit tibi.
Pin. Si quâ in re meâ operâ tibi fortè est opus,
Age, impera, ac factum puta. Chr. A vobis heri
(470) Digressus, emebam vitulum. Pin. Quid, vitulum tam vesperi? Chr. Hunc
Velim nobis mactes. Pin. Quanquam aliò propero, tamen quia
Amici sumus, effectum id tibi dabo statim.
Sed ubi est vitulus? Chr. In harâ reperies. Pin. Extrahe Dorio.
Ego cultros expediam. Dor. Faciam herculè sedulò.
(475) Hu, hu, erige te. Cor. Quid vis tibi? Dor. Pro Iupiter!
Quid isthuc est monstri? succurrite obsecro.
Pin. Quid vociferare, aut quidnam expalluisti Dorio?
Dor. Formidine pol me iste exanimavit vitulus. Si modò
Vitulus dicendus est, & non potius cacodaemon quispiam.
Chr. (480) Dij meliora Dorio. Pin. Ipse eum adoriar.
Hem, surge, surge: & progredere. Cor. Sine, sine me. Pin. Deum
Immortalem! quid hoc est prodigij? metu
Animus planè obstupuit mihi. In malam crucem
Chreme hinc abi tuo cum vitulo. Dorio, sequere
(485) Me: nolim mihi cum isthoc monstro quicquam esse negotij.



ACTUS III. SCENA III.

SOSTRATA, CHREMES, COROEBUS.

Ejusdem generis.

QUas excitari hîc turbas audio? Chreme,
Quid extimuisti? aut quid palles? Satin’ salvae
[p. 203]
Res? Hem, taces? Chr. Quid ego tibi dicam miser?
Quem heri vitulum emi, eum negant esse vitulum.
Sos. (490) Quid igitur? Chr. Quid? cacodaemonem. Sos. Prohibeant hoc
Superi. Chr. Lanio cum famulo aufûgit territus.
Sos. Mira praedicas. Chr. Atqui verissima.
Quod si fortè mihi non credis, rem ipsa experire,
Haram ingressa. Sos. Ah, tun’ me, quod ipse non audes,
(495) Facere jubes? Chr. Bis jam tentatum est, neque sine
Magno periculo. Sos. O viros fortes, ac strenuos!
Chr. Siccine ais? accede propiùs, si tutò te id facturam putas.
Sos. Nae ego formidolosa sim, vitulum mihi
Si metuendum esse existimem. Her, her, satis dormivisti diu,
(500) Surge. hic dies tuae neci
Est destinatus. Cor. Vah, sine dormiam. Sos. Dij boni!
Servate me obsecro. Chreme, succurre miserae
Mihi. Chr. Quid nunc ais Sostrata? satin’ credis
Non esse vitulum? Sos. Eheu me infelicissimam!
(505) Genua terrore mihi succidunt. Hem, sustine
Me oro Chreme. Chr. Nae ego hunc vitulum emi auspicio malo.
Sos. O rem prodigiosam! Quid agimus nunc? aut quid das consilij?
Chr. Neque quid dicam herclè, neque quid consulam scio:
Ita mihi mentem ademit hoc inexpectatum
(510) Malum. Sos. Tamen consilium nobis erit inveniendum Chreme.
Chr. Quid si exorcistam huc accersi jubeamus, ut
Pecudem incantet, malumque istum genium, qui eam
Exagitat, expellat. Sos. Placet: namque incantationibus
Magnam, atque admirabilem vim inesse praedicant.
Chr. (515) Ego ad illum eo: tu me domi opperire, dum
Redeo. Sos. Propera. Enimvero quid suspicer,
Aut quid conjectem nescio: nisi à Deo
Nostris criminibus offenso, hoc incommodum
Esse immissum. nam ex quâ aliâ causâ tam grave
[p. 204]
(520) Nobis oriretur malum?
Quale in vitâ ego nulli unquam evenisse memini.
Ibo intrò, neque toto hoc die foras quoquam pedem efferam.
Nolim mihi rem esse cum incantationibus.



ACTUS III. SCENA IIII.

BERALDUS, CHREMES, COROEBUS.

Ejusdem generis.

INcredibilia sunt, quae praedicas Chreme.
Chr. (525) Nil falsi dixi Beralde. Ber. Quis vitulum loqui
Humanâ voce audivit unquam? Chr. Ego quidem,
Praeterquam nunc, aliâs nunquam. Miraberis,
Ubi audieris. Ber. Nihilominus, nisi me meae
Fallunt artes, remedium isti inveniam malo.
Chr. (530) Faxint ita Superi. Hem, isthaec hara est, in quâ
Fascinatum reperies pecus. Ber. Tu cereum
Accende. ego exorcismum, qui hanc accommodus
Ad rem maximè erit, quaeram. Chr. Faciam sedulò.
Ber. Bene habet. inveni herclè satis efficacem: quo
(535) Vel tres ad Inferos facilè pepulero cacodaemonas.
Chr. En cereum accensum tibi. Ber. Cedò, exordiar.
Adjuro te cerita pecus, per. Cor. Quid tibi rei
Mecum est? aut quid vis? Ber. Prò Deûm, atque hominum fidem!
Quid hoc monstri est? pavore animus tremit mihi.
(540) Chreme, malè tibi sit cum tuo vitulo. Vale.
Chr. Quid nunc faciam infelix? exorcista aufugit,
Et totus etiam paveo, atque horreo formidine.
Mirum qua saga nobis praestigiis suis
Hanc excantarit pecudem. Quicquid est, ego
(545) Hinc me intrò conjicio: neque fenestras, neque ostium
Toto hoc aperiam die, etiamsi pulsent plurimi.
Continue
[
p. 205]

ACTUS IIII. SCENA I.

COROEBUS.

Iambici.

DIsperij, quid agam, quò me vertam, aut in quem hominem
Commutatus sum infelix? Nae haec mirabilis
Est metamorphosis. Dij meretriculas illas
(550) Malè perdant, quae mihi os subleverunt tam turpiter,
Quae me vitulino tergori insutum, ludos,
Ac delicias fecere sibi. Circunspice
Coroebe, an te hic habitus, & vestitus satis
Deceat. O me miserrimum! Vah, dispudet
(555) Mihi sic data esse verba, ubi marsupium?
Ubi ova? ubi gallus meus? Perierunt omnia.
Quid dicet uxor, ubi domum rediero. oculos,
Sat scio, ex capite eruet mihi. Malè herculè
Potatum est. Sed quò me nunc recipiam? namque hîc
(560) Si maneam, risui, ac ludibrio ero omnibus.
Ad proximas has aedes accedam, in quibus
Chremetem habitare existimo. Sed ostium
Clausum est. pulsabo. Nam verecundia homini inutilis
Est, dum necessitas urget, durum, ut ferunt, telum.



ACTUS IIII. SCENA II.

COROEBUS, CHREMES.

Ejusdem generis.

(565) HEus heus, aperiat sodes aliquis ostium.
Quid istud, nemon’ prodit? Non pol desinam
Pultare. hui, quid hoc? an calcibus fores
Erunt effringendae? altùm hîc omnes dormiunt:
Quanquam jamdudum clarus illuxit dies.
(570) Pulsabo denuo: neque finem faciam, donec prodeat
[p. 206]
Aliquis. Chr. Quis toties, atque tam graviter nostras pepulit fores?
Cor: Eho, fenestram potius, quàm ostium aperis Chreme?
Chr. Quis tu homo es? aut quid apud has aedes negotij est
Tibi? Cor. Aperi ostium sodes, ac me intromitte. Chr. Pape,
(575) Unde hic emergit homo, vitulino tergore
Indutus? Cor. Ostium aperi quaeso mi Chreme.
Chr. Ignotum ego intromitto neminem. Quis es?
Cor. Coroebus sum, minimè ignotus tibi. Chr. Deum
Immortalem! est is ipsus. mira hîc nobis accidunt.
Cor. (580) Quin ostium aperi. quid cessas? an diutius
Hîc mihi morandum erit? Chr. Faciam, atque ipse ad te prodibo foras.
Cor. Propera. Chr. Quid, audebone progredi? Cor. Quid ni.
Nihil tibi à me erit expectandum mali.
Chr. Mirum ni tu hoc fueris monstrum, quod nos exterruit
(585) Hactenus. Cor. Ego nemini terrori, quod sciam,
Fui: at ne risui, & ludibrio plurimis
Fuerim, metuo miser. Chr. Miris certè modis
Hîc terruit nos vitulus. Quid tibi contigerit nescio.
Cor. Quid audio? vos vitulus terruit? ubi iste
(590) Erat? dic mihi amabò. Chr. Rogas? in isthac nostrâ harâ.
Cor. Quid ais, in harâ? atqui ex illâ ego prorepsi modò.
Chr. Tun’ ex harâ Coroebe? Cor. In eâ hac nocte diversorium
Fuit mihi. Chr. Nae tu nos horrendo perterruisti
Metu. Sed commodè eccum huc redeuntem lanionem conspicor:
(595) Eum mihi opperiri certum est, ut mirabilem
Hanc rem illi impertiam. Cor. Ego intrò eo, nolo me quispiam
Amictu hoc involutum conspiciat. nam me pudet mei.



[p. 207]

ACTUS IIII. SCENA III.

PINALDUS, CHREMES, BERALDUS.

Ejusdem generis.

HAc nunc domum redeo, ut visam quid agat Chremes:
Et quopacto res cesserit ei cum execrabili
(600) Isthoc vitulo, qui me planè exanimaverat metu.
Sed eccum pro foribus eum consistentem video.
Multo nunc, quàm modò erat, est hilarior.
Quid illi acciderit miror. Compellabo hominem.
Hem, quo modo se res habent Chreme? satin’ ex sententiâ?
Chr. (605) Eho Pinalde, te hîc praestolor accedentem:
Nam nullus est nunc omnium, quem ego mihi
Malim dari quàm te. Pin. Quid ita sodes? cedò.
Chr. O nos stultè meticulosos, qui eum nobis
Vitulum tantopere fugiendum putavimus!
Pin. (610) Quî sic Chreme? certè mihi videbatur formidandus nimis.
Sed quid rides, aut quid accidit obsecro?
Chr. Iocularium in malum herclè incidimus inscij.
Pin. Hem, quid factum est? ne retice, ut tecum rideam. Chr. Nihil
Unquam risu magis dignum cuiquam evenisse arbitror.
Pin. (615) Quin dic, quid est. Chr. Dicam. sed video accedentem Beraldum.
Hic quoque incantationibus suis modò
Aggressus pecudem, subito correptus metu,
Aufugit turpiter. ut nunc etiam palleat
Vide. ô exorcistam animosum, atque strenuum!
Ber. (620) Deum immortalem! ut me larvatus ille terruit
Vitulus? & vix etiam nunc confirmatus sum satis.
Nihilominus tamen cupio cognoscere,
Quam tandem haec res sit sortitura catastrophen.
[p. 208]
Ob id itaque nunc huc speculatum revertor. Sed
(625) Video Chremetem stare ante ostium. Quis ille alter?
Pinaldus est lanio, qui territus quoque
Fugit, accersitus ad mactandam belluam.
Sed quid hoc? nihil aliud quam rident. quid acciderit
Miror. accedam, ac compellabo. Hem Chreme,
(630) Quid agitur? rides? Eho Pinalde, tu quoque hîc
Eras? ubi execrandus iste vitulus? Chr. Ex harâ
Erupit, evasit. Ber. Abeat in malam crucem.
Sed quid rides? an risu digna ea res tibi
Videtur? Chr. Defessus jam sum ridendo. Ber. Quid accidit?
(635) Cedò. hem taces? Chr. Multùm tu herculè vales tuis
Incantationibus Beralde. Ber. Siccine
Ais, & ludis? Chr. Qui vitulum in hominem commutaveris
Nobis. Pin. Quid audio? Ber. Irrides? pol referam gratiam.
Chr. Nequaquam. quod res est loquor. Pin. Dic seriò
(640) Chreme, & jocari desine. Chr. Non equidem jocor.
Iam faxo ipsi hominem esse videatis, qui vitulus erat
Modò. Pin. Nae tu nugator es facetus. sed
Mitte jocos, & quid acciderit narra obsecro.
Chr. Faciam, atque libenter herculè: namque ego vobis
(645) Commemorare id malo, quàm vos, qui percontamini, scire.
Ber. Quin igitur incipis. an nondum etiam solus risisti satis?
Chr. Herì mihi probè poto festivè admodum
Os subleverunt vicinae hae meretriculae.
Ber. Quopacto? cedò. nam audire gestio. Chr. Ebrium
(650) Coroebum, atque vitulino insutum tergori,
Pro vitulo, ebrio vendidere mihi. Pin. Ha, ha, hae, nihil
In vitâ audivi factum festiviùs:
Nihilque facetum, atque lepidum magis. Ber. Quid ais Chreme?
Coroebum pro vitulo? Chr. Sic est factum. quanquam mei
(655) Me pudet. Pin. O rem novam, atque auditu jucundissimam!
Abeo, per urbem totam hanc dispersurus fabulam.
Valete. Chr. Tu me intrò sequere Beralde: ibi
[p. 209]
Faxo magis rideas, ubi vitulum videris, tuo
Exorcismo in hominem commutatum nobis. Ber. Sequor.



ACTUS IIII. SCENA IIII.

SYRA, BACCHIS, PINALDUS.

Ejusdem rationis.


(660) FAcetè pol Bacchis, lepideque rusticos
Illos duos delicias, atque ludos fecimus.
Neque in toto, ut opinor, reperias oppido
Quenquam, qui non isthuc à nobis, & bene
Dicat factum, & laudet maximè. neque
(665) Dubito, quin modò huc confluxuri sint plurimi,
Totam rem à nobis ut exquirant exactiùs.
Bac. Isthuc quidem non est dubium mihi. Syr. Ridebitur
Pol affatim. Sed lanionem Pinaldum commodè
Huc accedentem video: rectâ ad nos pergit viâ.
Pin. (670) Conveni aliquot ex nostris compotoribus,
Illisque rem omnem commemoravi ordine. Quis risus, &
Cachinnus passim exortus sit, verbis meherculè
Effari non possem. Nunc mihi negotium
Dederunt, ut apud has meretriculas jentaculum
(675) Iubeam apparari: atque omnes symbolis datis
Sequuturos se promisere protinus.
Bac. Audin’ tu Syra quid dicat? Syr. Oh, audio,
Et in sinu gaudeo. Pin. Sed opportunè eas
Pro foribus stantes conspicor. alloquar. hem mulierculae,
(680) Vitulum vos hîc habere venalem, bene
Saginatum, mihi quidam ex vicinis dicebat modò.
Bac. Eum ex sententiâ vendidimus heri. Sed furiis is hodie
Coepit miserè exagitarier. Pin. Quid audio? Syr. Oh,
Quasi nescias, cùm exanimatus formidine,
(685) Vix effugeris insanientem bestiam.
Pin. Tacete obsecro. jam ridendo omnes defatigati sumus.
[p. 210]
Bac. O fortes, strenuosque animos! O confidentiam
Ingentem! quid autem exorcista? ille se virum
Praebens, furiosam pecudem tam placidam, atque ovem
(690) Suis reddebat incantationibus.
Pin. Tace sodes mea Bacchis: rem omnem, ut audio,
Nostis. Nae vos lepidam meditatae estis fallaciam,
Quae per totum jam divulgata est oppidum,
Et quae risum passim excitavit maximum.
(695) Sed nunc quâ gratiâ huc veni dicam. Ientaculum
Erit apparandum tibi. Mox belli aderunt homunculi.
Bac. Nihil est quod aequè fecero lubens. Pin. Totus
Hic nobis ridendo, atque jocando transigendus est dies.
Continue

ACTUS V. SCENA I.

CHREMES, BERALDUS.

Iambici.

AD satietatem jam risimus Chreme:
(700) Ut tandem hinc abeam me tempus monet. Sed quid?
Audebimusne posthac quoquam prodire? Chr. Quid ita?
Ber. Rogas? quia risui erimus omnibus. Tu qui
Hominem ebrium pro vitulo mercatus es ebrius: ego
Qui tam stultus fui, ut eum, tanquam bestiam
(705) Furijs exagitatam, incantandum existimaverim mihi.
Chr. In ore erimus omni populo. tum in diversorijs
Fabula compotoribus. Ber. Ebrietas te Chreme
Utcunque excusabit. sed quid de me futurum est, qui
Manè sobrius illudendum me tam turpiter
(710) Praebuerim. Chr. Ut Dij Deaeque istas meretriculas
Malè perdant. Vah, pudet sic verba data esse mihi.
At, si vivo, mox referam gratiam: ne me
Impune sycophantiis, & fraudibus suis
Circumvenisse videantur. Ber. Ego quoque quid imprecer
(715) Eis mali, pol nescio. Chr. Imprecationes
Nostras illae nihil morantur improbae.
[
p. 211]
Inveniendum mihi erit aliquid, quo par pari
Referam: ne illae suos dolos feliciter
Sibi cessisse glorientur diu. Ber. Huiusmodi
(720) Obsecro aliquid inveni. Chr. Meditabor herculè sedulò.
At uxorem eccam cum Coroebo exire conspicor.
Ber. Tu eas hîc opperire. ego domum rectâ
Eo viâ: nec toto hoc quoquam progrediar die:
lta me pudet mei. _____________



ACTUS V. SCENA II.

SOSTRATA, COROEBUS, CHREMES.

Ejusdem rationis versus.

________________ Esto animo bono Coroebe, ego
(725) Domum ipsa te reducam, atque ut cum uxore in gratiam
Redeas, enitar sedulò. Neque dubito
Quin id reddam effectum tibi.
Tu tantùm, ne ipse tibi desis, etiam atque etiam vide. At
Eccum nostrum Chremetem, cujus operâ in hac re opus
(730) Erit mihi. Cor. Compella, ne quò hinc abeat longiùs.
Sos. Hem, quò parabas ire Chreme? an rursus potatum quòpiam?
Chr. Minimè. satis heri potavi infeliciter.
A potu mihi posthac temperandum censeo.
Sos. Siquidem possis, nihil prius, neque melius:
(735) Verùm si incipias, neque perficias gnaviter,
Metuo ne error postremus sit futurus pessimus.
Cor. Valeant ista mea Sostrata, atque consilio me, uti
Promisisti, adjuva miserum. uxor improba
Mihi est domi: quam quâ ratione placem, nescio
(740) Infelix. Chr. Memineris te esse virum. Eho, tun’ feminam
Tibi metuendam existimas? Cor. Non satis qualis
Ea sit, nosti Chreme. non mulierem, sed Tisiphonem, aut
Aliam infernalem Furiam esse dixeris,
Si cum illâ res sit tibi. Chr. Apagesis, nimis herculè
(745) Formidolosus es Coroebe. Quin cave potius,
[p. 212]
Ne femina imperet tibi. Nodo malo
Malus est quaerendus cuneus. Cor. Hei misero mihi.
Si id solum consulis Chreme, sat consilij habeo. Sos. Quiesce, ego
Huic malo remedium quaeram. Sed tuo mihi
(750) Ad hanc rem, quam paro, opus erit auxilio Chreme.
Chr. Hîc sum, utere: nam, huic benefaxim lubens.
Cor. Habeo gratiam, & habiturus sum, quoad vivam maximam.
Scio vos antea nunquam usos amicitiâ meâ,
Gratum dicetis me, atque memorem. Sed cedò
(755) Quid habes consilij Sostrata? eloquere obsecro.
Sos. Vitulino tergore rursus te indutum, domum
Ducemus, atque in itinere à veneficâ,
Aut sagâ quapiam commutatum in vitulum
Dicemus: quemadmodum à Circe Ulyssis socios ferunt
(760) Conversos esse in porcos. Cor. Etiam rides Sostrata?
Sos. Nequaquam. eamus intrò, ac tergus indue.
Nae ego eâdem imposturâ fallam uxorem tuam,
Quâ herì lepidè huic imposuerunt meretriculae.
Chr. Inepta, mitte nugas, & aliud inveni.
Sos. (765) Iamdudum inveni. Cor. Quid sodes mea Sostrata?
Sos. Quod uxor tua credet facilè. Cor. Age, commemora obsecro:
Nam audire gestio. Sos. Scis quàm non sit usquam hoc tempore
Tutum à praedonibus. Cor. Scío, perge. Sos. In eorum manus
Te dicemus incidisse. Cor. Rectè. Sos. Eos tibi
(770) A mercatu redeunti omnem eripuisse pecuniam.
Chr. Verisimile id erit: namque illud saepius
Evenisse memini. Sos. Insuper te vapulasse usque ad necem.
Chr. Lepidum, ita me Dij ament, commentum. Sos. Tu id ita factum esse assere:
Et membra verberibus assimula tibi contusa esse omnia.
Cor. (775) Hem, laudo. nunquam vidi melius consilium dari.
Sos. Idem nos factum esse affirmabimus: idque non procul
[p. 213]
Ab aedibus nostris. Cor. Agite, vos me domum
Reducite: pedibus enim jam insistere nequeo, planè
Delumbatus à praedonibus. Chr. Oh, rectè. isthuc tene.



ACTUS V. SCENA III.

CANTHARA.

Ejusdem generis.

(780) Hactenus ego meum Coroebum in diversorio,
Aut in ganeo aliquo potare suspicata sum.
(Mulieri enim haud ferè fidelem reperias virum)
Sed cùm ne nunc quidem domum reversus sit,
Ne quid ei adversi acciderit in viâ, nimis
(785) Timeo misera. Plurimae occurrunt mihi
Suspiciones, quae hunc meo animo exaugent metum.
Stultè profectò à me factum est, quae heri illum tam
Serò ad mercatum miserim, ut redire vix
Potuerit vesperi: tum quae ipsa hodie non iverim
(790) Potius. Nunc quoniam ille hâc totâ nocte abfuit
Domo, quae cogito? quibus solicitor curis? quod nisi
Aliquid ei evenisset infortunij,
Iamdudum hîc scio adesset. Neque ego nunc de tergore,
Aut de gallo, aut de ovis tam sum solicita, quàm
(795) Ejus saluti: vitaeque metuo miserae.
Et nescio profectò, quid mihi animus praesagit mali.
Quapropter non malè me facturam existimem,
Si eâdem, quâ illum ivisse, & redijsse arbitror,
Statim jam ad oppidum pergam viâ. At primùm
(800) Hinc ingrediar, ancillae ut isthuc indicem:
Dein’ continuò rursus prodibo foras.



ACTUS V. SCENA IIII.

SOSTRATA, COROEBUS, CHREMES, CANTHARA.

Ejusdem generis.

NUnc non ita procul ab aedibus tuis Coroebe
Absumus, incumbe humeris nostris quantùm potes,
[p. 214]
Et te pedibus consistere non posse assimula:
(805) Idque adeo cautè: ne si uxor fucum intelligat,
Tu quasi sorex tuo indicio hodie pereas:
Magnumque, pudorem incutias nobis. Cor. Sostrata.
Meminero probè. mea res agitur: quae si malè cesserit,
Actum est, perij. Chr. Hem, serva. uxorem egressam video foras.
Can. (810) Ad oppidum nunc rectâ propero. at at, quid hoc?
Accedunt huc, nescio qui. ebrium, uti videtur, aut
Infirmum, aut mente captum quempiam trahunt.
Mirum ni Coroebus sit meus, adeo ad
Accessum eorum mens inhorrescit mihi.
Sos. (815) Hem stipes, vah, obmutuisti? ipse te prodes.
Suspira, vociferare, atque viam comple questubus.
Cor. Me miserum! differor doloribus. genua labant,
Et membra mihi luxata, confractaque sunt omnia.
Ecquis me vivit infelicior! Sos. Rectè,
(820) Sic perge. Can. Is est ipsus. me nulla pol miserior est.
Cor. Haeccine fieri flagitia? nihilque à grassatoribus
Usquam esse tutum? atque adeo in publicâ viâ: ô
Supinam legum, atque magistratuum oscitantiam!
Per quam nunc tanta perpetrantur facinora. Chr. Probè.
(825) Ni rem nossem, crederem verè hunc queri.
Can. Hem, quae te agitant intemperiae?aut quid ejulas?
Quererisve furcifer? aut quid est causa, cur aeger huc
Nunc reducaris, qui sanus herì nostra exibas domo?
Cor. Ut summus Iupiter te perdat Canthara,
(830) Quae me ad mercatum hosterno die extrusisti à prandio,
Ut luce redire nequiverim domum. Can. Quid, an
Mihi hîc quicquam imputandum esse putas impudens?
Chr. Ah, desine malè loqui: satis ipsum Canthara
Cruciat suum infortunium,
(835) Etiamsi tu id maledictis non conduplices.
Can. Quid illi accidit? aut cur pedibus nequit ingredi?
Nae ego illi hunc lethargum excutiam, si fustem sumpsero.
[p. 215]
Sos. Vide quid dicas Canthara. satis est miser
Tuus Coroebus: itaque parce malè loqui, ac
(840) Minarier. Can. Quid illi deest? Sos. Eho, rogas?
Vix membra trahit infelix. Cor. Eheu me miserrimum!
Can. Unde hoc illi accidit? cedò. Sos. Cùm herì sub vesperum
Domum rediret, adorti sunt eum in viâ
Praedones aliquot, qui non modò pecuniam
(845) Illi eripuerunt omnem, verùm usque ad necem
Etiam verberibus multis multarunt infelicissimum.
Cor. Sic pol factum est. hujusmodi negotia
Mihi comminisceris semper, quibus me excarnifices. habes
Quod petiisti, nempe ut aliquo occiderem modo.
Can. (850) Quid isthuc? an ego tibi culpanda videor improbe?
Chr. Neque tu, neque ille Canthara.
Verùm, quia quod factum est, infectum reddi non potest,
Mitte jurgia: & quod ad hanc rem opus est, consule.
Multa multis eveniunt incommoda,
(855) Bonis etiam, atque industrijs. quapropter, ut
Alia tua facta sunt, hoc quicquid est mali
Aequo animo patere. At nimiùm hîc cessamus diu.
Tu, si sapis intrò deductum in lecto illum colloca,*
Dum spes est vitae. Can. Perij, quid posthac solatio, aut
(860) Voluptati poterit esse? siquidem hoc quod restat aetatis
Cum claudo, atque elumbi exigendum erit mihi. Chr. Magna
Adhuc spes est. in tepido illum lecto repone. Can. Praecedo,
Ut apparem. vos me sequimini. Sos. Abijt illa. bene pol
Tibi se habent principia. Cor. Superis magnas ago gratias,
(865) Et vobis, quorum ope, atque consilio magnum evasi malum
Nae ego lepidâ imposturâ hodie os uxori sublevi meae!
Valete spectatores, atque mecum plaudite.
FINIS.

Continue

Tekstkritiek:

p. 184 BERALDUSer staat: BERARDUS
p. 858 sapis er staat: sapis.



Gemarkeerde citaten in de tekst:

Deze citaten zijn kennelijk schoollectuur. De meeste zijn te vinden in de Adagia van Erasmus, waar de oorspronkelijke vindplaats van het citaat wordt aangegeven.
vs. 8 Horatius Ars poetica 69
vs. 59 Adagia 2.2.22
vs. 91 Adagia 2.3.26
vs. 163 Ovidius Ars amstoria w.113
vs. 200 Adagia 2.6.52; Plautus Casina 26
vs. 231 Cicero Paradoxa 6.3.49
vs. 272 Adagia 3.6.27
vs. 283 Adagia 2.3.97
vs. 563 Adagia 2.7.2
vs. 746 Adagia 1.2.5
vs. 806 Adagia I.3.65
vs. 852 Adagia 2.3.72
vs. 854 Cicero De natura deorum 1.23