POSTQUAM semel totum me instituendae, erudiendaeque iuventuti addixi vir honorande, omnibus modis huc mihi incumbendum esse arbitror, ut Spartam quam sum nactus pro ingenioli nostri viribus exornem. demque operam, ut adolescentuli fidei nostrae commisi, si non eruditum, saltem non indiligentem suae aetatis formatorem sortiti esse videantur. Itaque cùm Tobaeum Comoediam nuper à nobis in gratiam iuventutis promulgatam tanti à magistratu fieri conspicerem, ut [p. 4] eam non solùm in foro publicè exhiberi, sed etiam in gymnasio nostro pueris enarrari voluerit: persuasi mihi (ut ingenuè quod res est fatear) meas nugas esse aliquid, & gloriola quadam excitatus, ad aliud simile quippiam periclitandum animum appuli. Ita se res habet, honos alit artes: omnesque, ut inquit Cicero, ad studia incenduntur gloria: iacentque ea quae apud quosque improbantur. Quanquam unum in huius editione extitit incommodum, nimirum quòd tot passim in eam irrepserint mendae: quarum tamen pleraeque sunt huiusmodi, ut candidum lectorem illas non tam nostrae inscitiae, quàm Typographi oscitantiae imputandas esse facilè animadversurum confidam. Verùm nonnullae eius generis sunt, ut aequus etiam lector eas potius nostrae vel inertiae, vel ruditati, quam cuiusvis alterius incuriae asscripturus sit. Atque [p. 5] haec res an me ab hoc meo studio magis avocet, an currenti calcar addat potius, vix etiamnum scio. Avocat autem, cùm me per aliorum indiligentiam inscitiae notam incurrisse perpendo. Ediverso hinc mihi additur animus, ut hoc quicquid est dispendij alijs lucubrationibus sarciam. Cùmque ita quasi in bivio constitutus, utrò viam deflectam dubito: commodè tu mihi orationem, quam paulò post in synodo vestra de more esses habiturus, legendam offers: in cuius exordio praeclara, ac salutaris Nehemiae, ad eversae Hierosolymae instaurationem suos iam languescentes, ac periculo deterritos exhortantis, haec erat increpatio: Vos nostis afflictionem in qua sumus, Hierosolyma deserta est, & portae eius consumptae sunt igni. Venite & aedificemus muros collapsae, ne simus ultrà opprobrio. Quae quidem sententia mihi adeo arride- [p. 6] bat, ut continuò ad bibliorum codicem conversus, totam illam historiam avidissimè perlegerem. Mox cùm tristissimo huic nostro tempori mihi per omnia videretur accommodatissima: putavi me operaeprecium facturum, si & hanc quemadmodum Tobaeum nuper iuvandae nostrae iuventutis gratia in comicos actus digererem. Idque eò feci libentius, quòd amici quidam literati eodem me identidem incitarent. Itaque huius libelli confectio adeo mihi fuit iucunda, ut citra ullum laboris taedium paucorum dierum spacio illum totum absolverim. Atque ob id non est dubium quin hîc qui nobis malè volunt facilè reperturi sint, quod vel ut ineligans improbent, vel ut ineruditum irrideant. Quibus nihil habeo quod respondeam, nisi me si parum feliciter, sedulò tamen egisse, ut nostra opella primae pubi, cui formandae pro [p. 7] virili incumbimus, aliquid adiumenti attulisse videremur. Id si me assequutum negent: non poterunt tamen hunc nostrum animum non laudare: posteaquam in rebus honestis vel solus conatus sua laude non soleat frustrari. Ipsi si quid doctius, politiusque in medium attulerint, gratulabor communi studiosorum emolumento: nec ijs invidebo, quos mihi palmam praeripuisse conspicio. Verùm quandoquidem ad hanc comicam actionem describendam tua me impulit oratio, aequum esse arbitror ut tui nominis auspicio in lucem prodeat: ut si quis hinc fortè aliquid sive voluptatis, sive fructus perceperit, maximam eius partem tibi deberi intelligat. Quanquam multò maiore tus erga nos promeretur beneficentia. sed nihil usquam in me reperio, quo parem tibi gratiam referre possem. Te tamen, qua es hu- [p. 8] manitate, hoc nostrum qualecunque munusculum boni consulturum: imò non secus ac magni pretij donum hilari fronte excepturum spero. Vale Praeses reverende, nosque qua soles benevolentia complecti pergito. |