CERTAMEN[Vignet: typograisch ornament met portret] IPRIS, apud PETRUM JACOBUM DE RAVE. |
SYNOPSIS. |
SUmma Tragoediam inter & Comoediam oritur contentio, utri à Phoebo Patre Jus Theatri sit concessum: ab utrâque arma parantur. Cunctis ad praelium armatis, advolat Mercurius qui condi enses jubet atque ei quae optimum scenam se coram exhibuerit, Theatrum pollicetur; ad quam quaeque se parat, ac suos exstimulat. |
PERSONAE. | |
MERCURIUS Anthonius Theste. | |
TRAGOEDIA Joannes Baptista de Gheus. | COMOEDIA Franciscus vander Stichele. |
ARGUMENTUM |
ADiatorix Cappadociae regulus secutus Marcum Antonium cum filiis suis Dyteuto & Perseo captus, cum filio majore morti adjudicatur. Utroque filio se coram Caesare majorem natu asserente, judicium ad Patrem defertur, qui Perseum ut, licet natu minorem, mortis Comitem adsciscens ad supplicium rapitur, Dyteutus impetratam à Caesare pro Fratre salutem ei nuntiaturus, ambos veneno sublatos reperit, quorum inter cadavera se interficit. |
Aeneas Sylvius cap. 55. Strabo l. 12. |
PERSONAE. |
AUGUSTUS Caesar Franciscus de Wavrans. AGRIPPA Josephus Dallaeys. TORQUATUS Josephus Immeloot. |
|
Scena est in Quirinali. |
TRAGOEDIAE |
CAesar auditis suorum de captivis sententiis, accersitum ad se Adiatorigem cum filio natu majore capitis condemnat: unde Pater ob summum in filium amorem vehementer dolet. |
PARS II. |
ADiatorix à Caesare in se latam capitis sententiam filiis indicat, quâ intellectâ, ad Caesarem accurrunt pro Patre vitam petituri; ubi intelligunt cum Patre matu majori moriendum. Hinc de aetate contendunt: Caesar litem decidendam Patri tradit. |
PARS III. |
ADiatorix post acre naturae certamen, Perseum mortis Comitem sibi adsciscit. Dyteutus hac de injuria apud Caesarem conquesturus abit. Adiatorix & Perseus hausto veneno moriuntur: quibus exspirantibus superveniens Dyteutus, impetratâ à Caesare vitâ pro Fratre, sibi violentas infert manus. |
ARGUMENTUM |
STudiosi (quem Franciscum nuncupamus) in furno Cephalidis expertissimi Capitum renovatoris, Capite recocto, ex stupidissimo is fit doctissimus. |
CEPHALIDES Jacobus Verpoort. ANTIPAS Ludovicus de Mats. POSTIPAS Petrus Liebaert. VICINI | } } | Servi Cephal. |
FRANCISCUS Franciscus Comyn. FAUSTINUS Franciscus Joets. HILARIUS Petrus Liebaert. URBANUS Josephus de Heems. | } } } } } | Studiosi. |
MErcurius, utrâque scenâ exhibitâ, jus Theatri Tragoediae & Comoediae alternis vicibus concedit. |
AD MAJOREM |