Continue


Petrus Hofmann Peerlkamp: Vitae aliquot excellentium Batavorum. Zutphen 1914, p. 72 - 73:

ANTHONIUS HAMBROEK

Superest, ut de Hambroekio dicamus. Coxinga, Chinensis, qui piraticam faciebat, ceperat insulam Formosam; restabat arx Zelandia. Quod quum illi statim ex sententia non procederet, misit Hambroekium, sacrarum literarum interpretem, qui cum uxore et duobus liberis in illius potestatem venerat, ad arcem, qui admoneret, ut se Batavi dederent. Quod nisi impetrasset, mortem ei minabatur. At ille contra, ac jusserat pirata, omnes ad virtutem pietatemque adhortatus est et, ne animum dimitterent, oravit. Duae illius filiae erant in arce. Hae genua patris amplexabantur et, vim lacrimarum profundentes, orabant, ne ad hostes redire vellet. At ille mira constantia filias a se dimovit et ‘‘Uxor mea, inquit, et caeteri liberi sunt in manibus hostium. Mene, ut mihi prospiciam, hos in vitae discrimen adducere? — Illud Deus omen avertat. Equidem hosti fidem dedi me reversurum. Hanc servabo. Neque ita male mecum agi putabo, si vestrae sociorumque saluti victimam me praebere debeam.’’ Arcem deinde Batavi, quum omnis spes esset irrita, honestis conditionibus tradiderunt. Brevi autem post quingenti eorum, et in his Hambroekius, cui primum pepercerant, occisi sunt. Idque propter levem aliquam conjurationis suspicionem.



Nomsz’ treurspel over Hambroek
Moens over Hambroek
Helmers over Hambroek
Schouten over Hambroek
Homepagina Ceneton