RE IPSA comperio, ornatissime vir, non temerè esse, quod proverbio ferunt: Similitudinem esse amoris matrem. Nam ex quo tempore nominis tui celeberrima fama in his patriae tuae regionibus, ubi ad sexennium rem scholasticam administravi, quàm latissimè extenderetur, non potui non geniali quadam animi propensione, ob communia potissimum studia, in tui amorem ferri. Quis enim hoc ingenium non amet, non exosculetur, quod non modo patriam suam ornare, sed rempublicam literariam iuvare omne genus scriptis doctissimisque commentariis, quod tu non minus sedulo quam feliciter facis, stu- [p. 4] dio habeat? Accedit & illud coniunctioni nostrae, quòd non ita dudum illustrissimum Principem D. Albertum, March. Brandob. Borussiorum ducem, qui me quoque in clientelam suam benigne exceptum, liberaliter habet, non modo studiosè observas, sed editis etiam lucubrationibus pro eximiis illius & Heroicis virtutibus celebras. Haec itaque studia tua, haec communis professio facit, ut inhumanus sim, pariter & ingratus, nisi rationem aliquam mediter, qua contestatum fiat omnibus, haec tua quae dixi studia, & de literis merita mihi vehementer placere. Caeterum quòd hunc meum erga te amorem hactenus nullo vel epistolio tibi insinuaverim, partim inscitae ac ruditatis meae conscientia, partim pudor meus in causa fuit, quippe qui nihil dignum in ingenii mei tenuitate adverterim, quo tibi viro tali possem gratificari. Quapropter eram etiam amplius ac diuturnius mihi silentium indicturus, nisi homo doctus & candidus, Georgius Wagner frater [p. 5] tuus hunc pudorem mihi exemisset, & animi tui integritatem & candorem sic praedicasset, ut eius sermone fretus, nihil primus mihi faciundum existimem, quàm ut qualicunque argumento declarem me sanè tui in primis studiosum esse. Quare cum audiam quod & facilè de te mihi persuasum habeo, te quidem ex animo omne genus Hypocrisis odisse & adversari, pariterque res ipsa loquatur. Apollinem & bonas Musas tibi suo encomiastae non parum debere, propterea quòd talentum illud tuum ingenii, & omnigenae eruditionis, cum docendo, tum scribendo, non sine foenore ad domini tui mensam quàm fidelissimè reportas, tantum abest, ut quicquam habeant causae, de quo tecum illi, quemadmodum in hoc poëmate cum ipsa Psyche, expostulent: hinc adeò committere non potui, quin, quicquid hoc est poëmatis, quidquàm à follibus etiamdum calentis, tibi dedicarem. Ut te hic patronum habeam, qui non minus velit ex officio, quàm etiam possit & debeat ex [p. 6] professo ipsam tueri, idque, si opus sit, adversus Hypocritarum gentem, & ignavorum quorundam literatorum invidiam & sycophantas, qui suum sibi hulcus hic à nobis tactum fortasse quiritabuntur. Nolim tamen interim huius poëmatis, quod damus, novitate quicquam offendaris: nam hoc consilio hanc Hypocrisim conscripsi, ut rei Comicae studiosis viam quandam aperirem, qua quicquid visum sit materiae etiam Theologicae κομικῶς tractent; si quando libeat Poësios usum clariorem facere, eiusque pomeria dilatare, id quod si passim praestetur nostro exemplo, futurum erit, ut haec quoque scribendi facultas, non in postremis habenda, innocentius aliquanto quam hactenus tractetur. non enim eorum probo consilium, qui apertè male dicendi, & quasvis etiam umbras, Principesque viros nominatim traducendi libidinem, pro gloria & virtute ducunt. Qua re, quid aliud, quàm optimis literis odium, morum integritate proborum, Christianae aut professioni non parvam [p. 7] labem conciliamus & accersimus? Excipias igitur vir ornatissime hanc Thaliam nostram altero nimirum pede, Cothurnatam, pro tessera quadam meae erga te observantiae, quam si apud te benigne haberi & pro meritis tractari sensero, equidem nunquam futurum pronunciem, ut me huius in nuncupando audaciae, ex fratris tui consilio, unquam rei possit, vel debeat poenitere. Iis bene vale & G. Gnapheum tuum tibi commendatum habe. Salutat te doctissimus vir Ioannes Bryseus medicus, & Felix noster Polyphemus, homo tui & bonorum omnium studiosus. Regiomote Borussiae. 8 Kalendae Augusti Anno 1544. |