BUSTUM Sodomae, quod in hoc theatro scenis exagito, tragico syrmate eventilo, sub auspiciis Amplitud. V. luce donare volui, cùm ut sinceri mei ergà Ram V. adfectus cer- [fol. A2v] tum hoc symbolum omnibus constaret, tum ut Amicorum desiderio satisfacerem, qui hanc scenam publicam esse voluerunt, quae ut propudiosae Gentis illius ulcus praecipuè tangat, hos etiam mores & haec tempora, & tot carcinomata saeculi nostri, veluti quodam scalpello non leviter perstringit, in quo nimio ferè luxu & licentiâ quadam peccandi, Sodomae quoque scelus multi proximè aemulantur, quibus feralem illam noxam ominari & interminari possum, & hanc vere tragicam catastrophen, quam iusto Deo debent. Utinam vel uno saltem epiphone- [fol. A3r] mate impudentiam feriam & prosternam. Faxit Deus, qui mortificat & vivificat, deducit ad Inferos & reducit, qui te Rde atque Amplissime Domine Belgicae saluti atque Ordini nostro incolumem diu servet, & oneri parem, quod in humeros tuos declinavit. Raptim è Musaeo meo proprid. Kalend, Decemb. anno 1614. |