DAVIDIS[Vignet: Tiliae sub tegmine tutus]AMSTELAEDAMI. |
Viris Amplissimis |
SAepissime mecum reputare soleo, Viri Amplissimi, merita vestra in remp. quibus omnes quotidie devincitis, cives & exteros, qui sub felicissimis [p. IV] vestris auspiciis in hac urbe florentissima, maxima cum securitate, & legibus temperata libertate, vitam degunt. Tanti autem beneficii recordatio, nunquam non gratum excitat animum, ut publicum privati mei cultus & erga vos observantiae monumentum exstet, quod nulla oblivio, neque longa annorum series imminuere vel delere queat. Operosiora igitur molienti, Historiam nempe urbis Patriae, quam adstipulantibus vobis, & faventibus, imo opitulantibus, aggressus sum, quae proprie vestra dici meretur, accidit opportune editio Carminum DAVIDIS HOOGSTRATANI, quam vobis offeram, ut reverentiae vestri nominis, quae in me maxima est, ut decet, hoc munere, interea temporis, reddam testimonium, ne non, si forte inter illum laborem, quem dixi, multiplici rerum varietate non [p. V] exigui temporis, ac otii, quo minime abundo, vobis tamen, si quid humani mihi acciderit, aliqua officii consiliique mei constaret ratio. Sed, quando ob oculos versatur dignitas illa maxima, qua Deus huic urbi potentissimae praeese vos voluit, Viri Amplissimi, tacita quaedam verecundia, & sacer horror, tanquam Deos adituro, pedes retardant & impediunt gressus; verum enimvero, quum maxima Numina exiguis muneribus placentur, ab animo non ingrato profectis, Hoogstratani carmina vobis offerentem & dedicantem audaciorem me vestra facit clementia, & facilis, quem saepe ad vos experior, aditus, Patriae Patres, Civium praesidium & tutela, omnium praeclararum artium fautores. Neque haec carmina purissimae Latinitatis, ubi verus sermonis nitor cum perspicua simplicitate certat, ad alios magis [p. VI] quam ad vos pertinere, cuivis facile apparebit, qui attento lumine volumen perlegerit: pleraque enim sunt ad vos, & de vobis scripta, & inprimis elegantissima illa elegia, qua gratiae vobis aguntur pro honesta missione, qua Virum literatissimum, & quo candidiorem, apertiorisque pectoris nunquam sol vidit, liberaliter benigneque honorastis, cujus etiam liberos favore vestro dignaturos vos ultro & lubenter promisistis, quo propensum in studia animum satis superque declarastis, & quo amore vivum dilexeritis, mortuum prosequamini; rarissimo hoc tempore exemplo, quo remp. literariam sensim collabi, & in perniciem, sero posteris deflendam, vergere cernimus. Ex quo vestro favore spes interdum mihi videtur illucere aliqua, Musas etiam, illas Deorum Hominumque delicias, quae ab hac [p. VII] urbe exulare jam videntur, si tempora id siverint, quod faxit Deus ter opt. Max. Illustre nostrum Athenaeum, sedes earum pristinas, repetituras, & illa aurea secula reditura, quae Vossios, Barlaeos, Francios & cum illis puram & genuinam eloquentiam, Suadam Latinam & Pelasgam Charin tandem aliquando reducant. Quibus quam bene conveniat cum Mercurio, urbis numine peculiari & proprio, satis superque, patrum nostrorum memoria, imo nostra, cum magno civium bono compertum fuit. Sed ne vestra diutius, Viri Amplissimi, tempora morer; hoc munusculum, ut a me, vestri nominis studiosissimo, profectum, ut a vestro Hoogstratano, benigne accipiatis, & ea fronte, id est, hilari & serena, qua multa, quae in hac occurunt faragine, olim accepistis & hoc meum consi- [p. VIII] lium, grato imputetis animo. Amstelaedami. die XX mensis Januarii. M D CC XX VIII. |
PETRUS VLAMINGIUS |
Acerba Davidis Hoogstratani morte amico orbatus, cui fucus & fallacia incognita erant vitia, eodemque optimo consultore, si quid in literarum studiis moliri subinde consueveram, hujus universae scriptionis & de edendis libris consilium abjecissem, ob penuriam eorum, cum quibus de hisce sermones conserere possum, quam unicam recte scribendi viam semper credidi, sed, ne in Manes amicissimi viri impius viderer, carmina ejus Latina, quae tertia fere parte auctiora prelo parata reliquerat, inprimenda dedi; illorum editione secunda divendita; interim etiam mihi rediit Musarum Amor, qui me jussit proprio Marte, & consultis illis perpaucissimis, qui hac in urbe, quasi ex naufragio rei Literariae restant, latine scribere & Humanioribus literis, quibus queam modis, prodesse. Carmina, quorum iteratam editionem cernis, Lector Benevole, neque de trivio sunt quaesita, neque Neroniano more, aut Cordubensi cothurno debachantia, sed pura, simplicia, nitida, Latina, & a summo viro, qui scientia Numeri Poëtici [p. X] maxime insignis erat, profecta. Nihil hic exstat, quod quenquam laedit, nihil, quod insolito sermone, aut carminum licentia offendat. omnia plana, perspicua & casta, quae facile viri optimi mores indicant, quem ut propius aliquanto noscas, uberiorem ejus vitae historiam in alterum tempus differens, brevi narratiuncula, cujas aut quis fuerit, levi tantum penicillo tibi adumbrabo. Roterodamum, Hollandiae Australis urbs, Magni Erasmi mater, etiam Hoogstratani Natale solum fuit, anno Humanae salutis MDCLVIII. die xiv. Mensis Martii. Parentes fuere Franciscus Hoogstratanus & Esthera de Koning, Pater Bibliopola, & Poëta Vernaculus, minime contemnendus, inprimis in carminibus materiae sacrae. notus etiam versione Nepotis, Justini, multorumque aliorum scriptorum, vir pius, &, quamvis Romanis sacris addictus, ejusdem cum Erasmo opinionis, de tollendis tantum ex Ecclesia erroribus, quos Barbaries & male sana superstitio invexerat, sed minime cum Religionis perturbatione, & haeresi faciunda. Ab honesto Patre liberaliter educatus Lauream Doctoratus in re Medica Lugduni Batavorum meruit publicam. hinc Dordracum, ad parentem, qui eo-[p. XI]dem migraverat, profectus, Mariam Nispiam duxit, Mathiae Nispii, Geometrae non incelebris & viri, si quis umquam moris antiqui, filiam, Poëta Poësios amatricem, nam Musica sacra Hoogstratanus ab incunabulis coluerat, non tantum patris exemplo, sed etiam patrui Samuelis, Pictoris, libro insigni de arte Pictoria edito, aliisque scriptis Belgicis, haud invenustis, clarissimi. Sed, quum praxis Medica nequaquam ex voto succederet, Amstelaedamum, curantibus amicis, evocatur, ut quintae classi Gymnasii publici praeesset, ex qua in tertiam post biennium adscendit, tandem Prorector creatus, & postmodum salario MCC. florenorum auctus fuit. quum autem ingravescentibus annis, surdities, quam ex morbo contraxerat, etiam ingravesceret, honesta missione ab Amplissimis hujus urbis Consulibus a catenatis illis in Scholastico ergastulo laboribus liberatus est, qui emeritum & rude donatum annuo stipendio mille ducentorum florenorum honoravere. Quod beneficium eleganti elegia, ut gratissimo erat animo, celebravit. cui & aliud adjecerat Vir Amplissimus, Joannes van de Poll, Consul, filio ejus Jacobo sepulturae mortuorum in Templo, quod, quia ad ortum situm est, Orientale dicitur, praefecto. [p. XII] Verum otii exspectatissimi fructus haud diuturnos potuit percipere quippe biennio post XIII. nempe Novembris anni MDCCXXIV, quem diem altera post tristissimum casum luce, mortem forte praesagiens, atro carbone notaverat, ut manu ejus scripta schedula testabatur, domum pergens, hora fere sexta vespertina, stupore, qui surdos comitari solet, & nebula densa orta seductus, via, ab altera, quam sequi debuerat, diversa, aberrans, ad locum, ubi libra pendet publica, portam olim S. Anthonii, in fossam, quae a Gelris nomen habet, sese dat praecipitem, ex qua extractus, laborans annos plerosque peripneumonia, ex illo morbo, aquae frigido madore, & horrore, quem ex casu conceperat, post octiduum, media nocte, mentis compos, carmine Latino Deum laudans Hymnis, Psalmisve, nam aegre interdum vox intelligebatur propter difficilem respirationem, hanc vitam, cantu sese oblectans olerino more, meliori mutavit, vir certe longiori dignus, utpote cui, praeter varia ingenia, quae suos in studiis profectus praecipue illius se debere fatentur curae, Belgica nostra lingua nitorem inprimis suum & elegantiam accepta refert, post maximos Heroas, Houtenum, Spigelium, Cornhertium, Hoof-[p. XIII]dium, Vondelium, Monenium & Vollenhovium. Quid enim observationibus ejus de generibus Linguae Belgicae utilius? Carmine purius? Numeris rotundius? Rhetorica elegantius? ne Phaedrum aut Faërnum memorem, tersissimè & nitidissimè versos, innumerasque versiones alias, emendatumque tot Librorum stylum. Latine, ut muneri satisfieret, in usum Principis Nassavii & studiosae juventutis Phaedrum notis illustravit, post Nepotem, ediditque eodem scopo, Terentium, & Lexicon Belgico Latinum optimum & fidelissimum: postea etiam Phaedrum criticis observationibus ornavit, doctis sane & elegantibus, neque levi manu digestis. Amicos habuit praecipuos Joannem Georgium Graevium, at quantum virum! Petrum Francium, unicum in eloquentia exteriori, & poëtica laude florentissimum; Cornelium Arkelium Roterodamensem, apud Remonstrantes verbi divini ministrum, virum elegantem & eruditum; Joannem Fredericum Cramerum, Borussorum Regi a Consiliis, qui Vindicias nominis Germanici adversus Gallos obtrectatores scripsit, Nicolaum vander Kappen, Medicum, praeter Joannem Anthonidem Goesanum, vatem illustrem, Arnoldum Monenium, Joannem [p. XIV] Vollenhovium, Petrum Rabum, Gasparem & Joannem Brantios, Joannem Hasium, & Joannem Sudermanum, omnes Poëtas & Jacobum Wildium, Antiquarium, quibus supervixit, ut etiam virorum elegantissimo Jano Broukhusio, qui eum fraternum in morem dilexit, quod legato insigni optimae partis Bibliothecae selectissimae & omnium, quos manu scripserat, librorum testatum voluit, Poëtarum sui temporis Princeps. non audienda est enim Barbara illa Trivultiensium Censorum, sed vitio creatorum, sententia, secus statuentium. At, ne illos, qui hodie vivunt, praeteream, quam carus illi Petrus Burmanus, Patriae nostrae Ornamentum, fuit! quam gratus Janus de Witt, Judicum Praeses & Senator & Gerardus Papenbroekius eadem dignitate praeclarus! quam dilecti Franciscus Bochovius, & Samuel Everwinius! Ut nihil nunc dicam de Jacobo Zanteno, & Joachimo Targerio, Medicis. Discipuli etiam ejus omnes summi semper illius amici exstitere, propter indolem, nequaquam similem Orbiliorum gregi, sed cordatam & nihil fere Scholastici habentem, & gloriae illud calcar acre, quod semper currentibus addebat, ingeniorum elegans spectator & judex. hoc mecum possunt te-[p. XV]stari Hermanus Henricus van de Poll, Senator & Judex, Janus Graeflandius, Juris Utriusque Doctor; Gasparus Commelinus, Gasp. F. Medicus, Daniel Sibersma & Theodorus Hogenbergius apud Medioburgenses & Campenses verbi Divini Ministri, & tu, qui nunc Studiorum gratia perlustras Italiam, eruditissime Jacobe Philippe dOrville, spes patriae. Forma fuit plusquam mediocri, at decenti, adspectu formoso, oculis nigris, carmina mira cum suavitate recinebat, sermonis parcus, patientissimus laboris. In amicorum vitiis caecus; quamvis etiam ab indignis laesus, brevi post tempore, illis ipsis offensoribus elogium aliquod aut epigramma satis inpudenter ab eo petentibus, statim ad officia paratus, illa largiri solebat, nimis (meo quidem Judicio & amicorum, qui illum serio diligebant) in hac re facilis. Ne nihil etiam de hac editione dicam, Petrus dOrville J.U.D. vir Lectissimus, amicus meus & summus Hoogstratani, operam dedit, ut sphalmata literarum tollerentur, editioque recte procederet. nihil edi volui, nisi quod ipse editioni destinavit, Juvenilia tamen quaedam addidi, quae antea erant edita, ut priora cum posterioribus conferenti delectationi & usui esse possint. Mihi enim semper gratissimum fuit in Poë- [p. XVI] tis discernere quomodo sese soleant ex luxurianti nimiumque florido scribendi genere, quo Juvenum animi plurimum capiuntur, expedire. Vale, Lector, & Hoogstratani nominis, ut optimi semper fuere, amantissime, memoriam viri eruditissimi, vivam florentemque hisce carminibus mecum ex animo vove, & conatibus nostris in re Literaria fave. |
CARMINUM |
DAVIDI HOOGSTRATANO |
In Poëmata |
IN ALTERAM EDITIONEM |
CARMINA SACRA. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
PSALMUS I. |
IDEM |
PSALMUS II. |
PSALMUS III. |
PSALMUS IV. |
PSALMUS VI. |
PSALMUS X. |
PSALMUS XVIII. |
PSALMUS CXII. |
PSALMUS CXIV. |
PSALMUS CXVII. |
IDEM aliter. |
PSALMUS CXXIII. |
PSALMUS CXXIV. |
PSALMUS CXXXIII. |
PSALMUS CXLV. |
CANTICUM MOSIS. |
CANTICUM ESAIAE. |
CASA BETHLEMITICA. |
VANITAS MUNDI. |
Aegrotantis ad Deum suspiria. |
ELEGIAE. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA I. |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
ELEGIA XI. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA I. |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA I. |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ELEGIA I. |
ELEGIA II. |
ELEGIA III. |
ELEGIA IV. |
ELEGIA V. |
ELEGIA VI. |
ELEGIA VII. |
ELEGIA VIII. |
ELEGIA IX. |
ELEGIA X. |
ELEGIA XI. |
ELEGIA XII. |
ELEGIA XIII. |
ELEGIA XIV. |
JAMBICA. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
AD |
In Obitum |
Viro Amplissimo |
IN |
PETRO VLAMINGIO. |
PETRI VLAMINGII |
LYRICA. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
ODE XIII. |
ODE XIV. |
ODE XV. |
ODE XVI. |
ODE XVII. |
ODE XVIII. |
ODE XIX. |
ODE XX. |
ODE XXI. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
ODE II. |
ODE III. |
ODE IV. |
ODE V. |
ODE VI. |
ODE VII. |
ODE VIII. |
ODE IX. |
ODE X. |
ODE XI. |
ODE XII. |
ODE XIII. |
Viro illustri |
EPITHALAMIUM |
ODE XIII. |
ODE XIV. |
ODE XV. |
ODE XVI. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
XXIII. |
XXIV. |
XXV. |
XXVI. |
XXVII. |
XXVIII. |
XXIX. |
XXX. |
XXXII. |
XXXIII. |
XXXIV. |
XXXV. |
XXXVI. |
XXXVII. |
XXXVIII. |
XXXIX. |
XL. |
XLI. |
XLII. |
XLIII. |
XLIV. |
XLVIII. |
LX. |
LXI. |
LXII. |
LXIII. |
XLIV. |
CIV. |
CV. |
CIX. |
CXI. |
SYLVAE. |
DAVIDIS HOOGSTRATANI SYLVARUM LIBER. _____________________________ I. In funere Serenissimi ac Potentissimi PRINCIPIS GULIELMI III. BRITANNIARUM REGIS. |
II. |
III. |
IV. |
XXI. |
XXIII. |
XXXIV. |
XLVIII. |
XLIX. |
L. |
JUVENILIA. |
ODA |
ODA |
* Respicitur ad numisma, emissum eo tempore, quo Jacobus Rex, post mortem fratris Caroli, caesis aliquot viris principibus, qui ei adversabantur, rerum potitus est. In cujus altera parte regia effigies conspicitur,*in altera Leo gerens capite diadema regium, & unguibus tenens altero orbem, altero sceptrum, cum hac inscriptione: NEMO ME IMPUNE LACESSET. |
JOACHIMO TARGIER, |
ODA |
Viro Nobilissimo & Amplissimo |
AUspiciis Tuis, Vir Amplissime, denuo in lucem reduco carmina mea, ad quae edenda ipse jam ante multorum annorum decursum me incitasti, avidus talium cupediarum Musicarum, nec faciens cum illis, qui haec studia non excolenda, fed ne attingenda quidem existimant, omnemque operam volunt poni in majoribus & gravioribus disciplinis. Compertum scilicet Tibi est longe alia mente suisse viros magnos Scaligerum , Grotium , aliosque quos Ee habes habes in pretio. Neque me sugit quantopere Te juvet versare elegantium ingeniorum volumina, multasque horas consumere in literatis consabulationibus, ac renovare memoriam clarorum virorum , quorum tot egregia servas monumenta. Certe cum alii has aversentur delicias, non alia de causa, opinor, nisi quod eas non intelligant, & damnent institutum meum, Tu semper probasti impetum quem cepi, & ut strenue hac via procederem ultro es hortatus. Quo Tuo judicio consirmatus non destiti sacra sacere suavislimis Musis, & inde petere solatium curis amaris, & insuavibus, quae me exercent , molestiis , multisque incommodis , quae animum meum perturbant, neque respirare me sinunt a dolore & luctu , quem sensi ex quo naturae debitum reddidit elegantissimus mihique amicillimus Janus Broukhusius, cujus obitu multa amisi, quae me unice delectabant: ne jam loquar de gravissimo, quod haud ita pridem accepi, vulnere ex carissimae uxoris decessu. Itaque oro Te, ut, quando non solum applausu Tuo & savore me es dignatus , sed etiam in numerum amicorum Tuorum admisisti, hunc libellum solita Tua benevolentia tractare ac tuendum suscipere velis. Ad quem Tibi osserendum ratio certe me impulit , ut accederem gratulantibus Tibi novam dignitatem, ad quam , virtutum Tuarum habita ratione, Te maximus hujus Urbis Magistratus evexit: quae ut Tibi civibusque Tuis felix ac fausta |
AD LECTOREM. |
PRodeunt tandem carminum meorum libelli, quos non tam mea quam amicorum meorum voluntas expressit, huc me impellentium timidum & detrectantem exponi nasuto huic & fastidioso mundi theatro. Quos inter cum essent, qui vel ipsa satente invidia principatum in hac arte obtinent, minus gravatus sum facere, quod factum vides. Alioqui cum ipíà poësis hoc saeculo in nullo sere sit pretio, & summi etiam poëtae vix laudem, quantam promerentur, serant, imo nugas agere dicantur, & lusibus puerilibus occupari, quid erat, quod me multum movere poterat ad exeundum in lucem? Jacta nunc est alea, amice Lector, nec sine spe aequitatis tuae, quam srustra ab iis exspectamus, qui his sacris sunt insesti , ea de causa, opinor, quod auribus careant poëticis, quas paucis mortalibus datas esse jam olim a magni nominis Viro pronunciatum est. Hinc accidit ut optimi illi & purissimi poëtae Virgilius, Horatius, Ovidius , aliique destituti sint sua laude ; & barbari a quibusdam habiti & sojaeci, saetusque se indignos produxisse. Tales censores tulit parentum nostrorum aetas: nec [p. ] aliter censent hodie, qui non trahuntur hae cantionis dulcedine, damnantes saepenumero, qua valent judicandi sacultate, in hujus temporis scriptoribus ea, quae sunt laudatissima & proxima genio aurei seculi, unde unice sibi exempla proponere debent, qui aliquid cupiunt praestare in hoc scribendi genere. Nos vero Josepho Scaligero maximo gravissimoque audori assentimur, de poëtis ferre judicium , poë. tarum esle duntaxat, idque non omnium, sed optimorum. Caeterum, quod isti volunt, quid est culpandum in hac arte innocenti plane & ad dele&andum nata, quam attingere non erubuerunt homines nobilissimi & gravissimi, qui licet aliis naturae dotibus essent conspicui, tamen samam suam acceptam tulerunt soli carminum scribendorum sacultati? Perversa enim prorsus eorum est sententia, qui clamant poëtas in solis versibus saciendis consistere, nihilque praeter numerum adferre, id est, ut ille ait, in nugis canoris operam ponere, cum certe nemo poëtis sit annumerandus, qui non per omnia doctrinarum spatia liberiore cursu seratur , atque ita scripta sua expoliat ornamentis petitis è solida eruditione. Nostra sic est ratio, licet sentiamus quam exiguae nobis sint vires, & quam procul absimus ab eo sastigio, quod paucissimi semper adscenderunt. Sed jam inde à pueritia , 2 quod [ocr errors] quod novit patria mea, adamavi hanc portio. nem liberalis eruditionis: quam propensionem ex eo tempore soverunt Viri in nostra Batavia celebres, & harum rerum peritissimi. Eorum itaque hortatu etiamnum horas meas à gravioribus laboribus vacuas ita colloco , melius esse judicans uti hac animi relaxatione, quam temporis publicis curis impensi reliquias decoquere in vino & alea, vel contendere rixosis ac pugnacibus libellis , quibus nuper scatebant omnia. Nec à munere meo alienum puto sic praeire juventuti, eamque ad haec studia excitare, cum non aliunde sacilius petatur modus orationem vel solutam, vel ligatam, variandi per diversas sacies , eique sensim motum addendi & ornamentum. Composui prose&to me, quantum potui, ad optimos scribendi magistros, & eorum vestigia sum secutus, licet impari palsu, non sentiens cum illis, qui statuunt nulli prorsus usui esse imitationem , & unumquemque nolunt ire, quo trahit indoles, imo, quod ridiculum est, omnem imitationem surtum esse contendunt. Quod dum saciunt, non vident, se Virgilinm aliosque summos viros surti accusare. Hunc in usum non modo psalmos aliquot nobis exprimendos proposuimus styli exercendi causa, sed propius etiam hic illic Buchananum, praestantissimum poëtam, secuti a [p. ] dolescentiae ostendere voluimus , quam sacili negotio unum metrum convertatur in aliud, si vel mediocris alicui sit vena. Deinde & alia tentavimus, varie indulgentes ingenio, prout res serebat, non praetermislis juvenilibus, quae non video cur excusem, cum magis sint siea quam sacta, & omnes poëtae, etiam sacri ordinis Viri, eam viam sint ingressi. Sed ipse videbis, Lector, & pro tua benevolentia sententiam seres. Patere me nunc bonis auspiciis hanc carminum meorum collectionem proferre, & vale. |
AD EUNDEM. |
CARMINA QUAEDAM |
D. M. |
MEMORIAE |
JACOBI PHILIPPI DORVILLE |
PETRI DORVILLE |
IN OBITUM |
Ad forficem |
In: Het stamboek op de papiere snykunst van Mejuffrouw Joanna Koerten, Huisvrouw van den Heere Adriaan Blok, bestaande in Latynsche en Nederduitsche gedichten der voornaamste dichters. Amsterdam, voor rekening van de Compagnie, M.D.CC.XXXV, p. 21. Ex. KBB VH 24068. |
Op de schaarkunst van Juffrou Joanna Koerten. |
OP DE |
(Voor het eerst werd de Latijnse versie gepubliceerd in D. van Hoogstratens Carmina, Amsterdam 1700, p. 101. De Nederlandse vertaling door Van Hoogstraten zelf, werd voor het eerst gepubliceerd in diens bundel Gedichten, Amsterdam 1697, 161-162. Ook in: Gedichten op de overheerlyke papiere snykunst van Wyle Mejuffrouwe Joanna Koerten, Huisvrouwe van Wylen den Heere Adriaan Blok, gedrukt na het origineel stamboek. Benevens een korte schets van haar leven. [Vignet]. Te Amsterdam, By Steeve van Esveldt, in de St. Lucie-Steegh, over t Meisjes Weeshuys 1736, fol. 4r. Ex. UBL 1193 B 16 en GBR 840 G 41. Het Latijnse gedicht in de hand van Van Hoogstraten zelf bevindt zich in de collectie Erven I.Q. van Regteren Altena samen met enkele bladen uit het Stamboek van Joanna Koerten. Het is 1695 gedateerd. Zie hierover M. Roscam Abbing: Joanna Koerten (1650-1715) en David van Hoogstraten (1658-1724). Een bijzondere relatie tussen twee bekende Amsterdammers. In: Amstelodamum 94 (2007), p. 14-29.) |
DAVID VAN HOOGSTRATEN
IN DESCRIPTIONEM |
In: Fr. Valentyn: Beschrijving van oud en nieuw Oost-Indiën. Eerste deel. Dordrecht / Amsterdam, J. van Braam / G. onder de Linden, 1724. KBH 185 A 5. |
Op de Beschrijving der Christelijke Religie. |
Op de Afbeelding |
Serenissimo ac Celsissimo Principi |
Ad Virum Amplissimum Joannem van de Poll, |
Bruiloftsdichten op het huwelyk van den heere Gerhart Franken, dokter in de geneeskunst, en joffrouwe Katharyne Adelheit Moonen, getrout te Deventer den 25. van Hooimaent 1702. Deventer, Arnoldus Kurtenius, Boekdrukker en boekverkooper aen den Brink. UBL 1197 B 35 : 23. |
III. |
DAVID HOOGSTRATANUS. |
D. van Hoogstraten. |
Tekstkritiek: |